IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo, sustentare naturam potest accipi dupliciter, etc. In ista littera Doctor dicit quod solus Deus effective potest sustentare naturam in alio supposito, sic intelligendo quod ipse solus potest causare unionem realem terminatam, puta ad suppositum Francisci, et fundatam in natura lapidis, qua dicatur ipsa natura lapidis sustentari, in Francisco,ex quo enim effective sustentat, et causat effective, correspondet aliquis effectus positivus, et ille effectus in re nihil aliud est, nisi unio, quae est relatio realis extrinsecus adveniens, dicens ordinem essentialem fundatum in natura lapidis, tanquam in posteriori sustentificato, et terminatum ad prius essentialiter in ratione sustentificationis. Modo talis unio non potest causari, nisi a Deo immediate, et hoc est, quia talis natura sustentificanda est in perfecta potentia obedientiali ad solum Deum, ad quem secundum totam suam entitatem dependet. Ideo solus Deus potest facere, quod in eodem instanti quo ipsa sustentaretur in se de necessitate naturae, si sibi relinqueretur, quod sustentetur in alio causando hujusmodi unionem.
Sed occurrit difficultas. Videtur enim, quod si Deus possit causare unionem alicujus naturae singularis terminatam ad suppositum alterius naturae singularis, quod etiam illud idem posset facere creatura. Tum, quia dicit Doctor in 2. dist 18. quod potens producere effectum perfectiorem ejusdem rationis, potest etiam producere effectum imperfectiorem ejusdem rationis. Sed sustentificare naturam in supposito proprio est perfectius, quam sustentificare in supposito alterius naturae singularis, patet, quia ut est in proprio supposito, est ibi actu et aptitudine, ut vero in alio est tantum actu, ut patet in prima quaest, hujus. Tum etiam, quia sicut agens naturale potest producere formam substantialem, uniendo illam alicui materiae, puta A, et sic causando illam unionem, quae dicit ordinem essentialem formae in ratione posterioris sustentabilis terminatum ad materiam in ratione prioris essentialiter sustentantis, ita eamdem formam (si esset praesens alia materia disposita) posset unire illi materiae in ratione sustentati. Eodem modo dico, quod quando agens naturale producit aliquam naturam singularem, quod sicut producit illam in supposito proprio uniendo, sic si aliud suppositum esset perfecte praesens, et ejusdem rationis cum supposito proprio, posset illam unire tali supposito. Tum tertio, quia est mihi difficultas de essentia divina, quomodo effective, vel quasi effective uniatur supposito divino. Nam si esset realiter distincta a personis divinis per impossibile, quaereretur quis faceret talem unionem ? Si diceretur, quod essentia divina effective causaret illam pariformiter, et nunc quasi effective causat illam, cum distinguatur ab illis saltem ex natura rei. Patet per illam propositionem Doctoris in quaest. penult. prologi, et in prima quaest. Quolib. qualis est ordo inter aliqua si essent distincta realiter, talis est ubi distinguuntur ratione, vel ex natura rei. Si ergo essentia divina effective causaret unionem sui ad illas personas (si esset realiter distincta a personis), cum talis unio non possit causari nisi a Deo, sequitur quod nunc quasi effective potest causare illam, cum distinguatur a personis, saltem ex natura rei.
Respondeo supponendo aliqua. Primo, quod quando aliqua natura habet naturalem inclinationem ad aliquid, si non est impedita in eodem instanti, est ibi. Hoc patet quaestione prima hujus tertii.
Secundo suppono, quod quando aliquid habet naturalem inclinationem, puta ad A, et in instanti B, est in ultima, et perfectissima dispositione, ut sit in A, nullumagens naturale potest facere, quin non sit in A. Exemplum in omnibus: Nam si lapis in ultimo instanti sui motus sit in perfectissima dispositione, ut sit in centro, patet quod in illo instanti sic de necessitate est ibi, quod non potest impediri ; similiter quando materia, quae habet naturalem inclinationem ad formam in ultimoinstanti dispositionis materiae, puta ad formam A, sic de necessitate sit sub tali forma, quod est impossibile pro tunc per aliquod agens naturale fieri sub alia forma, quod facile posset probari.
Tertio suppono, quod substantia perfecte singularis in ultimo instanti suae existentiae sic est inclinata naturaliter ad per se standum, et in tali instanti sic est in perfectissima dispositione, quod agens naturale producens ipsam singularem non posset facere in illo instanti non per se existere. Et sic patet ex praesuppositis, quomodo agens naturale non posset facere substantiam singularem esse in alio supposito alterius naturae singularis.
Si dicatur hic, supposito quod in eodem instanti quo natura singularis causatur ab agente de necessitate, sit in se subsistens, quaeritur modo, si inquantum est subsistens, puta per diem : an aliquod agens naturale possit ipsam prius per se subsistentem, sustentificare in alio supposito, quia dictum est supra quaestione prima, quod tali naturae prius in se subsistenti non repugnat prius posse assumi ab alio supposito.
Dico, quod sicut nullum est agens naturale, quod possit facere aliquam formam substantialem prius dependentem ad aliquam materiam, ipsam de novo facere dependere ad aliam materiam, ut patet, quia tunc transmutaret unam et eamdem formam de una materia ad aliam, sicut ergo est impossibile ipsum facere aliquam formam dependentem ad materiam actu non dependere, quin corrumpat illam, et introducat aliam (licet Deus possit hoc facere si vellet, quia sicut potest separare formam a materia, et separatim facere existere sine materia, ut patet in 2. dist. 12. sic potest ipsam facere de novo dependere, etiam ad aliam materiam), sic dico in proposito, quod est impossibile aliquod agens naturale facere aliquam naturam singularem dependentem ad proprium suppositum, quod actu dependeat ad aliud suppositum. Nam facere ipsam non dependere ad proprium suppositum, vel non esse in proprio supposito, est actu destruere illam ; non sic Deus habet talem necessitatem, quia potest ipsam de facto suppositare in alio supposito, et corrumpere in illa rationem proprii suppositi, accipiendo rationem non pro tota ratione, sed pro ultimo completivo, quod est negatio actualis dependentiae ad aliud suppositum, et hoc est, quia natura illa est in perfecta potentia obedientiali ad Deum.
Ad secundum, quando dicis, quod sicut agens naturale quando producit aliquam formam in materia uniendo illam, quod in eodem instanti, si opponeretur alia materia perfecte disposita, quod posset uniri illam illi materiae. Dico primo, quod casus impossibilis est respectu agentis naturalis, quod scilicet dentur duae materiae aeque approximatae, et aeque dispositae respectu unius et ejusdem formae, quod faciliter probaretur. Secundo dico, quod casu posito, adhuc non sequitur intentum, quia tunc agens naturale, cum agat de necessitate naturae, vel illam formam nulli materiae uniret, vel utrique simul, cum non sit major ratio de una quam de alia, ut etiam exposui in simili in 2. dist. 9. et 25. Sed hoc non esset respectu Dei, quia cum sit agens mere liberum, posset illam unire uni materiae, et non alteri.
Dico tertio, quod etiam posito quod agens naturale sic posset, non est simile in proposito, quia cum natura singularis est in proprio supposito, nihil aliud est, nisi ipsam in seipsa sustentari, quia tunc nec actu nec aptitudine dependet ad aliud, ut vero sustentatur in alio supposito, illud suppositum est simpliciter alterius rationis, quia non tantum includit negationem duplicis dependentiae, sed etiam includit propriam naturam singularem, ut exposui in quaest. 1. Facile tamen posset responderi ad primam et secundam difficultatem, quia natura, ut est in proprio supposito, ultra entitatem naturae singularis, non dicit aliquod positivum, neque unionem realem ad proprium suppositum, neque aliquam relationem, ut patet ; ut vero est in alio supposito, dicit veram relationem realem. Et sic concedo, quod si aliquod agens naturale potest causare talem unionem realem respectu unius suppositi alterius naturae, quod etiam posset causare similem in alio supposito, et sic nego quod sustentare naturam in proprio supposito dicat effectum ejusdem rationis cum sustentatione naturae in alio supposito.
Ad aliud dico primo, quod si essentia divina esset realiter distincta a proprietatibus, ipsa efficeret sustentationem in ipsis proprietatibus ordinate, ita quod primo causaret unionem illam realem terminatam ad proprietatem Patris, et per Patrem generantem esset in proprietatem Filii, licet hic casus sit simpliciter impossibilis. Sic dicerem, quod nunc sit quasi effecta, ut est ipsa sub proprietate Patris, non tamen inter illa est unio, quia ut exposui prius, unio proprie est inter realiter distincta. Dico secundo verius, quod si, per impossibile, esset realiter distincta a proprietatibus, nullo modo posset realiter uniri illis per unionem realem, quia talis unio realis repugnaret formaliter essentiae divinae, quia tunc vere posset mutari, et mutatio magis repugnat Deitati, quam quod personae realiter sint distinctae ab ipsa, patet, quia mutatio ponit realiter imperfectionem in Deitate, ut patet in primo dist. 8. proprietates autem illae non ponunt nec perfectionem, nec imperfectionem, ut patet a Scoto in pluribus locis; quod enim essentia divina sit in tribus suppositis, hoc est ex abundantia perfectionis suae. Si tamen illae rationes suppositales non essent, per impossibile, non esset minus perfecta, cum nullo modo pertineant ad perfectionem ipsius essentiae. Omne enim dicens perfectionem in Deitate praecedit rationes suppositales, ut patet a Doctore in primo, dist. 1.et 26. 28.
(b) Secundo modo dicitur, quod non potest sustentificare. Dicit Varro lib. 3. dist. 1. quaest. 2. quod suppositum creatum non potest sustentificare terminative aliquam naturam creatam, quia oportet tale suppositum, etc. Et quod dicit infra, quod suppositum, creatum non continet virtualiter entitatem alterius, quia tunc entia ordinata essentialiter tantum distingui viderentur per negationem, quia per recessum inferioris a superiore, quod videtur inconveniens. In hoc si ipse intelligit quod negatio entitatis superioris est ratio formalis distinguendi inferius a superiori, hoc est manifeste falsum, quia quod est ratio distinguendi aliquid essentialiter ab altero, est de essentia illius, quia eo modo quo aliqua sunt principia distinguendi, eo modo sunt principia essendi, ut patet a Doctore in quaest. penult. prologi; et tunc talis negatio, vel talis recessus esset de essentia creaturae essentialiter imperfectioris. Si vero intelligat quod creatura inferior, puta homo inferior Angelo, essentialiter distinguatur ab Angelo per aliquam entitatem positivam, quae est de essentia hominis, ad quam entitatem concomitatur talis negatio, vel talis recessus, bene dicit, sed tunc non probat propositum suum ; sed quod Angelus non possit continere virtualiter entitatem inferioris, de hoc vidimus in secundo, dist. 3. quaest. 10. Sola enim essentia divina continet aliam naturam a se virtualiter et eminenter secundum totam entitatem illius.