REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Docet menstruum non concurrere active in instanti generationis, quia tunc ipsum desinit esse, tamen potest agere ad alterationes praecedentes, de quo Doctor in Oxon. tuse agit de rationibus seminalibus. Secundo, declarat quomodo mater verius agit in generatione quam pater, quia hoc non existente, ipsa per se immediate agit. Difficilius est salvare B. Virginem coegisse ad translationem sanguinis ad locum generationis, ad alterationem et densationem ; tamen ostendit objecta non obstare, etiamsi teneatur ista Tacta in instanti, quia Spiritus S. permisit Mariam facere quod aliae matres faciunt. Vide eum in Oxon. hic latius a num. 7.
Ad rationem aliam, cum dicitur quod in instanti generationis menstruum non agit, quia in illo instanti corrumpitur forma ejus, verum est. Ideo solum est principium alterationis praeviae, sed non est principium generationis substantiae per aliquam virtutem in eo, neque virtus patris tunc, esto quod maneat tunc in semine, quia imperfectior est quam sit forma geniti, sed est principium activum in alteratione uniformi praecedente per calorem suum, licet non sit principium sufficiens alterationis difformis praecedentis. Et secundum hanc viam potest sustineri quod mater potest verius dici agere in instanti generationis per virtutem inexistentem in matre secundum se, non in menstruo, quam possit pater per aliquam virtutem ejus, quia etsi pater non esset in instanti generationis, nihil minus generaretur, si in illo instanti esset mater praesens. Si ponitur menstruum extra locum generationis, nunquam formatur proles.
Difficilius salvatur quod B. Virgo sit vere mater, quantum ad praevia generationis, cujusmodi sunt translatio sanguinis ad locum generationis, et alteratio et condensatio. Ista enim omnia, si sint necessario praevia tanquam media praesupposita,
non possunt ita subito fieri ab agente creato.
Dico tamen quod licet ista non fiant a beata Virgine in tempore praecedenti, nec possint fieri ab agente creato in instanti, adhuc dico quod beata Virgo vere habuit rationem principii activi respectu corporis Christi, quia non posset causa activa impediri ab actione sua, nisi tripliciter, aut quia non habet in se virtutem activam ; aut quia licet habeat, non tamen potest agere ; aut quia praeveniretur a virtute fortiori. Nullum istorum impedimentorum fuit in B. Virgine, quia potuit agere ; ipsa enim non fuit sterilis, ut patet per effectum ; igitur si aliae matres habent virtutem activam, ipsa habuit, neque hoc impedimentum fuit quod aliqua sunt media inferiori agenti, quae non sunt media superiori agenti, quia agens superius praefixit talem ordinem agenti inferiori,nec ipsamet subest ipsi ; igitur agente Spiritu sancto non sunt ista necessaria media, quae sunt media creaturae agentis.
Dices, verum est, non sunt media Spiritui sancto, sed sunt media beatae Virgini.
Contra, agens quod transit per omnia media, in ultimo instanti agit, non per actionem illam quam habuit circa media, quia illa tunc non est ; igitur si illa media non requirantur per virtutem Spiritus sancti, potest eadem esse actio in ultimo termino agentis creati, quae fuisset si transisset per omnia media ; igitur in instanti conceptionis aequaliter potest mater agere ad generationem, sicut si egisset praevie per omnia media.
Neque potest tertium impedimentum, scilicet quod causa activa praeventa sit a causa fortiori, quia Spiritus sanctus agit libere ; igitur potest supplere actionem patris tantum, et matris quantum ad actionem praeviam, et sibi dimittere actionem suam in ultimo instanti.
Ex his arguo : Omne suppositum habens virtutem activam, qua potest agere non praeventa a causa fortiori, potest in effectum suum ; sed beata Virgo habet virtutem activam, sicut aliae mulieres habent, non praeventa a causa fortiori ; igitur potest in suum effectum in instanti generationis.
Confirmatur secundum Damascenum c. 46. ubi dicit quod Spiritus sanctus erat purgans simul, et tribuens vim conceptivam et generativam, hoc est, Verbi conceptivam et generativam tribuit, quantum ad potentiam propinquam, quia in causis per se ordinatis causa inferior non est in potentia propinqua ad agendum, nisi posita actione causae superioris prius natura. Igitur Spiritus sanctus hic supplens actionem patris prius natura, sic tribuit potentiam generativam matri, non potentiam naturalem, sed propinquam, quam habuisset si concurrisset cum patre, ita quod potentiam generativam tribuit matri, hoc est, potentiam propinquam, quam requirit causa inferior ad hoc quod immediate agat per hoc, quod causa superior ponitur in esse.
Ex hoc patet quod non concludit ratio Philosophi, quam innuit primo de Generatione animalium, quod mater possit generare per se, si haberet principium activum, sicut sensus, si esset virtus activa, posset agere per se, quia nunquam est causa inferior potens agere potentia propinqua, nisi posita actione causae superioris in actu prius natura. Patet igitur quod vere potuit beata Virgo agere ad formationem corporis Christi in ultimo instanti, et vere est mater.