Ambrosius. Pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua verba convertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret; ne cum publica numeraret, sua quasi ingratus tacuisse videretur; unde dicitur et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Origenes in Lucam.
Ideo reor zachariam festinasse ut loqueretur ad puerum, quia sciebat eum post paululum in eremo moraturum, nec se eius posse habere praesentiam.
Ambrosius. Sed fortasse aliqui quasi irrationabilem mentis excessum putent quod octo dierum infantem alloquitur; verum si tenemus superiora, intelligimus profecto quod potuit vocem patris natus audire, qui mariae salutationem antequam nasceretur audivit. Sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei, non corporis aetate reserantur. Habebat intelligendi sensum qui exultandi habebat affectum.
Beda. Nisi forte putandus est zacharias propter eos qui aderant potius instruendos futura sui filii munera, quae dudum per Angelum didicerat, mox ut loqui potuit, praedicare voluisse. Audiant Ariani, quod christum quem ioannes prophetando praeibat, altissimum vocat, sicut in Psalmo 86, 5 dicitur: homo natus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus.
Chrysostomus. Sicut autem regibus commilitones sunt qui eis viciniores existunt, sic ioannes cum esset amicus sponsi, de prope eius adventum praecessit: et hoc est quod subditur praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Alii enim prophetae eminus christi mysterium praedicaverunt; hic vero proprius praedicavit, ut et christum videret, et eum ceteris indicaret. Gregorius Moralium.
Quisquis autem praedicando a sordibus vitiorum corda audientium mundat, venienti sapientiae ad cor viam praeparat.