Postquam ostendit dionysius quod, in his quae per cognitionem agunt, non est malum aliquod existens, ostendit idem in rebus naturalibus; et primo, in ipsa natura; secundo, in corpore naturali; ibi: sed neque...; tertio, quod neque in materia; ibi: sed neque multum...; quarto, ostendit quomodo privatio se habeat ad malum; ibi: sed neque hoc quod dicimus privationem...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quod non est malum in natura universali; secundo, quomodo sit malum in natura particulari; ibi: particulari...p circa primum, sciendum est quod natura universalis dicitur causa universalis omnium quae naturaliter fiunt. Est autem deus universalis causa omnium quae naturaliter fiunt; unde et quidam ipsum nominant naturam naturantem. Sed melius est ut natura universalis intelligatur causa universalis eorum quae naturaliter fiunt in genere rerum naturalium. Quidam ergo posuerunt naturam universalem esse aliquid separatum, communiter se habens ad omnia naturalia, sicut homo separatus, secundum Platonicos, communiter se habet ad homines singulares. Sed quia species rerum non sunt separatae, sed ipsae formae in materia existentes sunt principia actionum, ut probatur in VII metaphys., melius est dicendum quod natura universalis dicitur vis activa primi corporis, quod est primum in genere causarum naturalium.
In hac igitur natura universali, non potest esse malum: malum enim in qualibet natura est recessus ab ordine illius naturae, sicut oculus est aeger quando non est in sua dispositione naturali. Licet autem aliquid possit esse praeter ordinem alicuius particularis naturae, nihil tamen potest contrariari naturae universali: non enim disceditur ab ordine alicuius naturae, nisi aliquo in contrarium agente, puta ab ordine sanitatis, quod est naturale bonum corporis humani, disceditur per actionem calidi aut frigidi. Omnes autem naturales actiones, quae sunt virtutes activae, dependent ab universali natura et sic nihil potest agere in contrarium toti universali naturae. Unde patet quod in natura universali, non potest esse malum.
Deinde, cum dicit: particulari autem... Ostendit quomodo sit malum in particulari natura; et dicitur particularis natura principium motus alicuius rei determinatae.
Dicit ergo quod alicui particulari naturae aliquid est secundum naturam et aliquid non secundum naturam: sicut igni secundum naturam est moveri sursum; moveri autem deorsum, non secundum naturam.
Nec est idem omnibus praeter naturam; sed unum et idem potest esse alicui secundum naturam et alicui praeter naturam: sicut moveri deorsum est praeter naturam igni, et secundum naturam terrae. Nihil est autem malum aliquod naturae quam praeter naturam esse, hoc est privari aliquo naturali. Ex quo patet quod ipsa natura non est mala, sed hoc est malum naturae: non posse pertingere ad ea quae pertinent ad perfectionem propriae naturae.
Deinde, cum dicit: sed neque... Ostendit qualiter in corpore est malum; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quid dicatur malum corporis; secundo, excludit quamdam obiectionem; ibi: quoniam autem...; tertio, universaliter colligit quid sit malum in omnibus quae dicuntur mala; ibi: hoc enim...p dicit ergo primo quod, sicut dictum est quod in Daemonibus et in animabus non est malum quasi aliquid existens, ita et neque in corpore est malum quasi aliquid existens. Malum enim corporis dicitur esse vel turpitudo vel infirmitas et utrumque horum est defectus alicuius formae aut privatio alicuius ordinis.
Requiritur enim ad pulchritudinem et claritatem forma et commensuratio quae ad ordinem pertinet. Utrolibet autem privato, sequitur turpitudo. Nec tamen ita est malum in corpore quod omnino privetur forma et ordine, quia si totaliter tolleretur omnis forma et omnis ordo et per consequens totum id quod est in pulchritudine, nec ipsum corpus remanere posset et per consequens neque turpitudo corporis. Unde patet quod hoc quod dicitur turpe non est totaliter malum, nihil retinens de bono, sed est bonum minoratum a debita perfectione.
Deinde, cum dicit: quoniam autem... Excludit quamdam obiectionem: posset enim aliquis dicere: hoc corpus ex hoc ipso est malum quod animae, malitiae causa est. Sed hoc ipse excludit dicens, quod causa malitiae animae non est corpus. Remota enim causa per se, removetur effectus; remoto autem corpore, non removetur malitia in natura spirituali, ut patet in Daemonibus qui sunt incorporei et tamen mali. Relinquitur ergo quod causa malitiae animae non sit corpus. Sed in peccato actuali, manifestum est quod malitia animae est ex libero arbitrio, in hoc quod male utitur corporalibus rebus; in peccato autem originali, hanc maculam attraxit ipsa infectio corporis, secundum quam inficit animam sibi unitam et primo ex anima primi parentis.
Deinde, cum dicit: hoc enim... Colligit universaliter quid sit malum in omnibus quae dicuntur mala; et dicit quod tam in mentibus Daemonum, quam in animabus, quam etiam in corporibus, malum non est aliquid existens; sed infirme et debiliter habere propria bona quae eis conveniunt vel totaliter cadere ab habendo, hoc dicitur malum in singulis.
Deinde, cum dicit: sed neque multum... Ostendit quomodo materiae attribuitur malum; et primo, ostendit veritatem; secundo, excludit obiectionem; ibi: si autem...p circa primum, duo facit: primo proponit veritatem; secundo, probat eam; ibi: etenim ipsa...p circa primum, sciendum est quod apud multos antiquorum vulgariter dicebatur quod materia est secundum se mala et hoc ideo quia non distinguebant inter privationem et materiam; privatio autem est non-ens et malum. Unde, sicut Plato, dicebant materiam esse non-ens et ita quidem materiam esse secundum se malum. Sed Aristoteles in I physic. Dicit quod materia non est non-ens nec malum, nisi per accidens, idest ratione privationis quae ei accidit; et hoc est etiam quod hic dionysius dicit quod in materia non est malum, secundum quod est materia; et hoc probat tribus rationibus; quarum prima, sumitur per comparationem ad formam, quae talis est: materia potest dupliciter considerari: uno modo, ut sub forma existens et sic habet participationem formae quantum ad esse substantiale et pulchritudinis quantum ad commensurationem et decorem, ad quem operantur etiam accidentia intrinseca et etiam ornatus quantum ad exteriora quae ipsam circumstant.
Alio modo potest accipi materia prout intelligitur secundum seipsam, praeter praedicta, quasi carens qualitate et omni forma. Et si aliquis dicat quod materia sic accepta sit primum malum, hoc non potest esse: quia primum malum dicunt quod facit omnia mala. Materia autem secundum seipsam existens sine qualitate et forma non potest aliquid facere, quia principium agendi est forma per quam aliquid est actu; unumquodque autem agit secundum quod actu est.
Similiter etiam neque potest per se pati, secundum quod pati est in abiiciendo aliquid a substantia, prout pati dicitur contrarium a contrario; sed secundum quod pati dicit recipere tantum, sic materiae convenit pati secundum seipsam; manifestum est ergo quod materia non est secundum seipsam mala tamquam primum malum.
Secundam rationem ponit ibi: et aliter; quomodo... Quae sumitur ex comparatione ad causam; quae talis est: aut materia nullo modo est aut est. Si non est neque in aliquo loco neque per aliquem modum; quod autem non est, neque bonum neque malum est. Sequitur ergo quod materia neque sit bonum neque sit malum. Si vero materia sit, cum omnia existentia sint ex bono, sequitur quod materia sit ex bono.
Quod autem est ex bono, non est secundum se malum; ergo materia non est secundum se malum.
Ad hoc autem ostendendum, inducit divisionem quinque membrorum; circa causalitatem enim rerum oportet alterum istorum quinque dicere: quorum primum est quod bonum sit causa mali, permanentis mali; secundum membrum est quod malum ex hoc ipso quod procedit ex bono, sit bonum; tertium membrum est quod e converso malum sit effectivum boni, permanentis boni; quartum membrum est quod bonum, eo ipso quod procedit ex malo, sit malum.
Et haec quatuor sunt impossibilia: quia dicere quod bonum sit effectivum mali vel malum boni, est ponere quod unum oppositorum sit causa alterius; dicere vero quod malum sit bonum, aut e converso, est dicere quod opposita sint simul. Quintum membrum est quod si sint duo principia, bonum et malum, sic oportet dicere quod ista duo, quae in se sunt distincta, procedant ab uno primo principio, quia ante omnem multitudinem est unitas. Illud autem primum principium oportet esse bonum vel malum et sic redibunt iterum quatuor prima inconvenientia.
Si dicatur quod bonum sit aliquid et malum sit aliquid, oportet ergo dicere quod primum sit bonum; et omne quod est aliquid existens est bonum tamquam a bono principio causatum; et sic materia prima, si sit existens, est secundum se bona tamquam a bono causata.
Tertiam rationem ponit ibi: si autem necessariam... Quae sumitur ex utilitate materiae, et haec ratio habet quasi tria media, secundum tres utilitates materiae: quarum prima est quod materia est complementum universi; non enim esset universitas entium completa, si tolleretur ens in potentia. Et hoc medium tangit dicens quod si aliqui hoc concedant quod materia sit necessaria ad completionem totius mundi, quomodo potest esse quod materia sit secundum se malum? necessarium enim est diversum a malo: ex hoc enim dicitur aliquid necessarium quod habet ordinem ad bona et ex ipso, habet rationem boni.
Secunda utilitas materiae est respectu particularium entium quae ex materia generantur. Et hoc medium tangit dicens: quomodo bonus, scilicet deus quaedam entia deducit ad generationem ex malo? quod videtur inconveniens: sicut enim calidum non facit aliquid ex ipsa frigiditate, ita nec bonum facit aliquid ex ipso malo et tamen hoc sequeretur si materia esset secundum se mala. Aut iterum, quomodo potest esse malum quod est necessarium ad generationem boni? hoc enim pertinet ad rationem mali, quod fugiat naturam boni et non inducat ad ipsam. Dicit autem quaedam ad generationem deduci ex materia, propter substantias immateriales quae non habent materiam.
Tertia utilitas materiae est quod nutrit sustentando formam, unde Plato comparavit materiam nutrici. Et hoc tangit cum dicit: quomodo materia, cum sit mala secundum seipsam, potest gignere et nutrire naturam rei generatae, suscipiendo et retinendo formam eius? malum enim, inquantum huiusmodi, non est generativum aut nutritivum alicuius aut, ut universalius loquamur, non est effectivum aut salvativum alicuius. Effectivum enim continet sub se generativum sicut minus commune et similiter salvativum continet sub se nutritivum.
Efficere autem et salvare pertinet ad rationem boni, unde non possunt convenire malo, inquantum huiusmodi.
Deinde, cum dicit: si autem dicant... Removet quamdam obiectionem: dixerat enim supra quod corpus non potest dici malum quasi sit causa malitiae ipsius animae. Posset autem aliquis dicere quod licet corpus non faciat malitiam in animabus, tamen materia corporalis attrahit animas ad malitiam, alliciendo eas. Sed ipse dicit hoc non esse verum. Si enim materia esset causa attrahens animas ad malitiam, sequeretur quod hoc ex necessitate faceret: posita enim causa, ex necessitate sequitur effectus, nisi aliquis impediat. Sed hoc videmus esse falsum: multae enim animarum respiciunt ad bonum, quod non posset esse si materia totaliter attraheret eas ad malum.
Unde manifestum est quod malum in animabus non est ex materia, sed ex inordinato motu liberi arbitrii; qui est ipsum peccatum.
Si autem aliquis hoc ipsum imputet materiae corporali, inquantum exterius existens allicit aliquo modo et coniuncta animae inclinat, licet non ex necessitate, non propter hoc removetur quin materia sit secundum se bona; quia aliquid potest esse occasio mali alicuius, quod tamen secundum se est bonum.
Hoc est ergo quod dicit, quod si aliqui hoc ipsum dicunt esse ex materia quod anima movetur ad malum, oportet nihilominus dicere quod materia, licet sit instabilis, tamen omnino consequens est, idest consequentiam et ordinem habens in universo et necessaria est formis, quae non possent in seipsis firmari. Quomodo autem malum potest esse necessarium aut id quod necessarium est potest esse secundum se malum? et notandum quod signanter dicitur instabilis materia, quia inclinari ad materiam, intantum videtur esse malum, inquantum, deserto incommutabili bono, adhaeret commutabilibus bonis. Principium autem mutabilitatis est materia, inquantum est in potentia ad diversa. Nec tamen hoc ipsum quod est in potentia ad diversa, ostendit eam malam; quinimmo per hoc ipsum habet ordinem ad diversa bona, idest ad diversas formas, quae in ipsa firmantur.
Deinde, cum dicit: sed neque hoc... Ostendit quomodo se habeat privatio ad rationem mali; et dicit quod nec ipsa privatio adversatur bono, agendo contra ipsum secundum propriam virtutem, sed secundum virtutem boni: quia, si sit perfecta privatio, idest quae totum removeat omnino, excludet omnem potentiam et ita erit non potens ad agendum contra bonum.
Si autem sit particularis privatio, excludens unam formam et non aliam, habet virtutem agendi non ex hoc quod est privatio, sed ex hoc quod non est perfecta privatio, idest ex forma coniuncta, qua non privatur. Sed si bonum particulariter privetur, nondum est totaliter malum, et si recedat privatio particularis vel quia non sit aliquid privatum vel quia sit totaliter ablatum, sequitur quod natura mali pereat.