Postquam philosophus definivit motum, hic ostendit cuius actus sit motus, utrum scilicet mobilis vel moventis.
Et potest dici quod hic ponit aliam definitionem motus, quae se habet ad praemissam ut materialis ad formalem, et conclusio ad principium.
Et haec est definitio: motus est actus mobilis inquantum est mobile.
Haec enim definitio concluditur ex praemissa.
Quia enim motus est actus existentis in potentia inquantum huiusmodi; existens autem in potentia inquantum huiusmodi, est mobile, non autem movens, quia movens inquantum huiusmodi est ens in actu; sequitur quod motus sit actus mobilis inquantum huiusmodi.
Circa hoc ergo tria facit: primo ostendit quod motus est actus mobilis; secundo quomodo se habet motus ad moventem, ibi: motivi autem actus etc.; tertio movet dubitationem, ibi: habet autem defectum etc..
Circa primum duo facit: primo ponit definitionem motus, scilicet quod motus est actus mobilis; secundo ex hoc declarat quoddam quod poterat esse dubium, ibi: et dubium autem etc..
Circa primum tria facit: primo investigat definitionem motus; secundo concludit eam, ibi: unde motus etc.; tertio manifestat eam, ibi: accidit autem etc..
Ad investigandum autem definitionem motus, praemittit quod moveri etiam accidit moventi.
Et circa hoc duo facit: primo probat quod omne movens movetur; secundo ostendit unde accidat ei moveri, ibi: ad hoc enim agere etc..
Quod autem movens moveatur, ostendit ex duobus.
Primo: quidem quia omne quod prius est in potentia et postea in actu, quodammodo movetur; movens autem invenitur prius esse movens in potentia et postea movens in actu; movens ergo huiusmodi movetur. Et hoc est quod dicit, quod omne movens, cum ita se habeat quod quandoque sit in potentia mobile, idest ad movendum, movetur, sicut dictum est: hoc enim ex dictis apparet. Dictum est enim quod motus est actus existentis in potentia; et hoc contingit in omni movente naturali; unde dictum est supra quod omne movens physicum movetur.
Secundo, ibi: et cuius immobilitas etc., ostendit idem alio modo.
Cuicumque sua immobilitas est eius quies, huic inest motus; quies enim et motus, cum sint opposita, habent fieri circa idem: sed moventis immobilitas, idest cessatio a movendo, dicitur quies; dicuntur enim quaedam quiescere, quando cessant agere: omne igitur tale movens, scilicet cuius immobilitas est quies, movetur.
Deinde cum dicit: ad hoc enim agere etc., ostendit unde accidat moventi quod moveatur.
Non enim accidit ei ex hoc quod movet, sed ex hoc quod movet tangendo: quia movere est agere ad hoc quod aliquid moveatur; id autem quod sic a movente patitur, movetur. Sed hoc quod est agere facit tactu; nam corpora tangendo agunt: unde sequitur quod et simul patiatur, quia quod tangit, patitur.
Sed hoc intelligendum est quando est mutuus tactus scilicet quod aliquid tangit et tangitur, ut contingit in his quae communicant in materia, quorum utrumque ab altero patitur dum se tangunt. Corpora autem caelestia, quia non communicant cum corporibus inferioribus in materia, sic agunt in ea quod non patiuntur ab eis, et tangunt et non tanguntur, ut dicitur in I de Gen..
Deinde cum dicit: unde motus actus mobilis est etc., ponit definitionem motus, concludens ex praedictis quod quamvis movens moveatur, motus tamen non est actus moventis, sed mobilis secundum quod est mobile.
Et hoc consequenter manifestat per hoc quod moveri accidit moventi, et non per se ei competit: unde si aliquid secundum hoc movetur, secundum quod actus eius est motus, sequitur quod motus non sit actus moventis, sed mobilis, non quidem inquantum est movens, sed inquantum est mobile.
Quod autem moveri accidat moventi, manifestat per id quod supra dictum est: hoc enim, scilicet actus mobilis qui est motus, accidit ex contactu moventis: ex quo sequitur quod simul dum agit patiatur, et sic moveri competit moventi per accidens.
Quod autem non competat ei per se manifestat per hoc, quod semper aliqua forma videtur movens esse, sicut forma quae est in genere substantiae, in transmutatione quae est secundum substantiam; et forma quae est in genere qualitatis, in alteratione; et forma quae est in genere quantitatis, in augmento et diminutione.
Huiusmodi enim formae sunt causae et principia motuum, cum omne agens moveat secundum formam. Omne enim agens agit inquantum est actu, sicut actu homo facit ex homine in potentia hominem actu: unde, cum unumquodque sit actu per formam, sequitur quod forma sit principium movens. Et sic movere competit alicui inquantum habet formam, per quam est in actu.
Unde, cum motus sit actus existentis in potentia, ut supra dictum est, sequitur quod motus non sit alicuius inquantum est movens, sed inquantum est mobile: et ideo in definitione motus positum est, quod est actus mobilis inquantum est mobile.
Deinde cum dicit: et dubium autem etc., manifestat quoddam dubium ex praedictis. Solet enim esse dubium apud quosdam, utrum motus sit in movente aut in mobili.
Sed hoc dubium declaratur ex praemissis.
Manifestum est enim quod actus cuiuslibet est in eo cuius est actus: et sic manifestum est quod actus motus est in mobili, cum sit actus mobilis, causatus tamen in eo a movente.
Deinde cum dicit: motivi autem actus etc., ostendit quomodo se habeat motus ad movens.
Et primo proponit quod intendit, dicens quod actus motivi non est alius ab actu mobilis.
Unde, cum motus sit actus mobilis, est etiam quodammodo actus motivi.
Secundo ibi: oportet quidem enim etc., manifestat propositum.
Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod moventis est aliquis actus, sicut et mobilis. Quidquid enim dicitur secundum potentiam et actum, habet aliquem actum sibi competentem: sed sicut in eo quod movetur dicitur mobile secundum potentiam inquantum potest moveri, motum autem secundum actum inquantum actu movetur; ita ex parte moventis motivum dicitur secundum potentiam, inquantum scilicet potest movere, motus autem in ipso agere, idest in quantum agit actu. Oportet igitur utrique, scilicet moventi et mobili, competere quendam actum.
Secundo ibi: sed est activum mobilis etc., ostendit quod idem sit actus moventis et moti. Movens enim dicitur inquantum aliquid agit, motum autem inquantum patitur; sed idem est quod movens agendo causat, et quod motum patiendo recipit.
Et hoc est quod dicit, quod movens est activum mobilis, idest actum mobilis causat.
Quare oportet unum actum esse utriusque, scilicet moventis et moti: idem enim est quod est a movente ut a causa agente, et quod est in moto ut in patiente et recipiente.
Tertio ibi: sicut idem spatium etc., manifestat hoc per exempla.
Eadem enim distantia est unius ad duo et duorum ad unum secundum rem, sed differunt secundum rationem; quia secundum quod incipimus comparationem a duobus procedendo ad unum, dicitur duplum, e contrario vero dicitur dimidium. Et similiter idem est spatium ascendentis et descendentis; sed secundum diversitatem principii et termini, vocatur ascensio vel descensio. Et similiter est in movente, et moto. Nam motus secundum quod procedit a movente in mobile, est actus moventis; secundum autem quod est in mobili a movente, est actus mobilis.