Supra petiit orationem exaudiri; hic proponit eam. Et primo orat pro se. Secundo pro aliis.
Circa primum duo facit. Primo proponit orationem.
Secundo ponit ejus rationem, ibi, quoniam non est. Circa primum duo petit; scilicet deduci et dirigi; et hoc ideo, quia homo in mundo est sicut in via: isa. 30: haec est via: ambulabitis in ea.
Qui autem vadunt per viam, indigent duobus: quia si via non sit secura, indigent ducatu; vel dirigente, si sit dubia. In mundo undique sunt hostes: Psal. 141: in via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Item ignota est via: job 3: viro cujus abscondita est via etc.. Et ideo primo petit, domine, deduc me in justitia tua, secundum justitiam tuam, vel ut ambulem in tua justitia: et hoc, propter inimicos meos: Ps. 142: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua.
Dirige in conspectu tuo viam meam. Alia translatio habet, dirige in conspectu meo viam tuam: prima concordat cum Hieronymo: secunda cum Graeco; sed tamen idem est sensus: quasi dicat: domine, sum in via occulta: Prov. 14: est via quae videtur homini recta, novissime autem deducit ad mortem: et ideo, dirige me in conspectu tuo, idest secundum tuam providentiam, quia tibi nihil est occultum. Vel in conspectu tuo, ut tibi semper placeam. Vel in conspectu meo viam tuam, ut scilicet semper sit in corde meo, ut te semper sequi possim.