DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De excellentia Mariae.
De venerabili et omni praeconio extollenda excellentia Mariae in oculis summae Trinitatis, quae scilicet excellentia respondet excellentissimae humilitati ipsius in oculis suis, loquitur ipsa, Eccli.XXIV, 5, dicens : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.Ego ex ore Altissimi prodivi: quiane dixit, et facta sunt . Ego ex ore : quia verbo Altissimi creata sum. Si quaeratur, quomodo virgo tam humilis introducatur seipsam commendans ? Ecce responsio. Laus non est periculosa nisi propter vanitatem : sed cum ipsa sit veritatis mater quam de se genuit, longe est ab ea omnimoda vanitas, et est in ea omnimoda veritas : et ideo potest se laudare.
Item, Cum dicat Salomon, Proverb. XXVII, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum, etc, potest dici, quod ipsa non erat quae loquebatur, sed spiritus prophetiae. Dicit ergo : Ego ex ore Altissimi prodivi: quia ipse dixit, et facta sunt. Sed iterum si quaeratur, ad quid pro laude Virginis ponitur quod commune est omnibus? Respondemus: quia ipsa est principium Christi secundum humanitatem qui est os Patris : et quia de ea dixit tota Trinitas specialiter quasi loquens de Christo, Genes. II, 18 : Non est bo-
num hominem esse solum: faciamus ei adjutorium simile sibi.
Sequitur : Primogenita ante omnem creaturam, id est, dignior omni pura creatura,
Item, De excellentia suae creationis loquitur ipsa ibidem paulo post: Ab initio et ante saecula creata sum.Ab initio, id est, a Deo Trinitate. Unde, Proverb. viii, 22, ubi nos habemus : Dominus possedit me in initio viarum suarum, dicit alia . translatio : " Dominus creavit me in initio viarum suarum. "
Vel, Ab initio, id est, ab aeterno creata sum in praescientia Dei. Vel, creata, id est, praevisa creari quodam privilegiato modo.
Vel, Ab initio creationis mundi creata sum, id est, praefigurata creari per creationem lucis, de qua factum est corpus solis, ut quidam dicunt. Sicut enim in illa luce data est lux mundo, tamen subobscura, et de illa luce facta sunt luminaria quae majorem lucem dederunt ut sol: ita beata Virgo dedit lucem mundo respectu prioris temporis, non tamen tantam ut sol, id est, Christus qui de ea natus est. Genes.I, 3 : Dixit Deus : Fiatlux. Esther, viii, 16 : Judaeis nova lux oriri visa est.
Vel, Ab initio temporis gratiae creata sum ad litteram quoad animam. Vel, creata, id est, genita a patre et matre: Tempus enim ante gratiam desitio erat temporis seu vitae; quia totum erat in morte : unde initium appellatur tempus grati te. Et erat desitio quantum ad tempus et vitam naturae et gratiae: omnes enim moriebantur natura, nec erat vita reparabilis ante Christi resurrectionem. Et etiam quantum ad vitam gratiae: quia omnia sub peccato . Ab initio ergo, id est, tempore gratiae, ubi omnia initiata sunt et renovata, creata sum ad litteram : et ideo dicor aurora, quae est terminus noctis et initium diei. Ipsa enim fuit terminus legis et initium gratiae, (Vide titulo, quod Maria aurora.)
Et ante saecula, id est, ab aeterno, et antequam ista saecularia tempora volverentur. Vel, Ante saecula, id est, dignior omnibus saeculis, id est, omnibus hominibus et mulieribus omnium saeculorum.
Item, Propter excellentiam sui status dicit ipsa in eodem capitulo : Ego in Altissimis habitavi .
In sua sanctificatione : excellentissime enim fuit sanctificata, et in sanctificatione sua vehementer exaltata : quia depravata ab omni faetulentia terrenae corruptionis, et colorata et tincta quasi de nigro colore in candidum : et tunc data est illi gloria Libani, qui interpretatur candor . (Quaere titulo de sanctificatione ejus).
In sua nativitate : quia ante sanctificata quam nata : nata est enim filia gratiae cum omnes alii nascantur filii irae : quod signatum est in hoc quod fuit filia Arma) quae interpretatur gratia. Unde, Cantic. VI, 8 : Una est matris suae, Propter hoc etiam de ejus nativitate dicitur, Esther, VIII, 16: Judaeis nova lex oriri visa est,gaudium, honor, et tripudium. In ortu enim ejus nova lex orta est omni justo propter veritatis cognitionem quae antea ignorabatur, gaudium propter carceris evasionem, honor propter hostis dejectionem, tripudium propter salutis recuperationem. Ipsius enim sanctificatio arrha fuit nostrae sanctificationis, ejus nativitas arrha nostrae spiritualis nativitatis, nostrae etiam redemptionis : quia ad hoc nata est ut paternae praevaricationis delictum ablueret, innocentiam repararet, districti judicis iracundiam placaret, portam caeli aperiret, et captivis libertatem conferret. Ideo ipsa dicit : In me gratia omnis viae et veritatis, etc. .
In vita juxta humanam consuetudinem : quia virginitatem vovit, licet sterilis malediceretur in lege: humillima fuit, licet multi superbiant de sua virginitate : fidelis fuit et credula , licet quod ei promittebatur, videretur impossibile, scilicet quod virgo conciperet et pareret manens virgo.
In Filii Dei admirabili conceptione. Concepit enim virginitatis gloria permanente, quod nulla alia. Concepit in utero, id est, ex causa intrinseca, non sicut aliae, mulieres, quae recipiunt ab extrinseco unde concipiunt, scilicet semen viri. Origenes : " Felix umbilicus castitatis, quem amplexus non tetigit maritalis. " Concepit enim per aurem, id est, per fidem dictorum : quia fides ex auditu . Unde ipsa dicit, Cantic. v, 4 : Dilectus meus, id est, Deus Pater, misit manum suam, id est, Filium suum, per foramen auris meae, etc. Et ita conceptus ejus singularis et omnes alios superexcellens.
In Filii portatione : fuit enim sine corruptione foecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera, sicut dicit beatus Bernardus. Et hoc patet ex hoc quod in ipso suae conceptionis initio, quando mulieres miserabilius affliguntur, sicut
dicit idem beatus Bernardus, tota alacritate ascendit in montana cum festinatione , non lento gradu, sicut mos est aliquo onere gravatorum.Et ita nianifestissime patet, quod Filio Dei gravidata non fuit gravata.
In pariendi singularitate : quia sine dolore, natura mirante, suum peperit genitorem, Unde, Isa. lxvi:, 7 et 8 : Antequam par turir et, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale ? ei quis vidit huic simile ? (Hoc invenies paulo infra, titulo de partu ejus). Vel, aliter: Quia multae aliae pepererunt reges et principes, sed ipsa sola Filium Dei, Item, aliter : Multae aliae pepererunt filios, qui postea coronabantur in reges, sed non nascebantur reges: ipsa vero solum illa quae Filium suum coronaverat in utero suo diademate gloriosae carnis. Unde, Cantic. III , 11 : Egredimini, et videte, filiae Sion, usque, coronavit illum mater sua. Peperit regem coronatum. Unde dicit, Matth. ii, 2 : Ubi est qui natus est rex, etc. ? Ratione autem hujus excellentissimae dignitatis comparat ipsa se cedro, quae rex arborum appellatur. Unde dicit, Eccli.XXIV, 17 : Quasi cedrus exaltata sum in Libano. in. Filii Iactatione : quia sola Virgo lac habuit: et vocatur lac istud caeleste, non terrenum, vel carneum, propter suam excellentissimam dignitatem. Unde canit Ecclesia : " Sola Virgo lactabat ubere de caelo pleno. " Nec de ejus lacte gustavit alius quam Filius Dei. Unde et ipse singulariter gloriatur, Cantic. v, I, dicens: Bibi vinum meum cum lacte meo, quod totum fuit meum. Et licet dicatur nomen virginis effusum, Cantic. I, 2 : Oleum effusum nomen tuum, non tamen dicitur, quod ejus ubera sint effusa.
In singulari dominatu super Filium Dei et suum, qui est Rex regum et Dominus dominantium . Unde, Luc. ii, 51,
dicitur : Descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis , scilicet Mariae et Joseph. Ibi Augustinus: " Hoc singulariter illa faem in a habuit ut videret sibi nascendi solemnitate subditum, quem non solum humana, verum etiam angelica natura veneratur et adorat altissimum. " (De hoc multa invenies nono capitulo de privilegiis ejus.)
In singulari ministratione coram Filio Dei. Multi enim alii et multae aliae susceperunt Christum in suis domibus uno die vel duobus aut tribus : ipsa, vero in propria domo uteri virginalis non tantum uno die, vel duobus, sed mensibus novem. Item, alii paverunt eum cibis communibus, et forte dederunt ei aliquod indumentum : ipsa vero de carne propria ipsi nudo, id est, puro Deo carnis contulit vestimentum, et de lacte proprio ministravit alimentum. Et de caeteris operibus misericordiae sic poteris assignare. Et propter hoc dicit ipsa antonomastice : Corum ipso ministravi , id est, ad beneplacitum ejus.
In singulari contemplatione. (Hoc habuisti supra, titulo, Gratia plena, in principio capituli,)
In singulari actione vel bona operatione : quia Filio Dei qui fuit in unum dives et pauper, sex. opera misericordiae exhibuit excellenter. Unde in judicio poterit ei dicere Filius excellenter illud Matthaei, xxv, 35 : Hospes eram, et collegisti me, scilicet in tabernaculo virginalis uteri tui. Unde, Job, XXXI, 32, quasi in persona Mariae : Foris non mansit peregrinus , scilicet Filius Dei. Assigna de peregrinatione Christi. Ostium meum viatori patuit , de quo scilicet viatore dicitur, Jerem. xlv, 8 , quasi loquentis ad Filium Dei : Quare colonus futurus es in terra, et cpuasi viator declinans ad manendum ? Qui videlicet viator cum non haberet ubi. caput suum reclinaret , susceptus est et hospitatus in utero et
in domo virginali.
Item, Nudus fui, et cooperuisti me , vestimento videlicet tuae carnis virginea . Unde dictum fuerat Mariae : Quod nascetur ex te sanctum, etc. . Item, Luc, II 7 : Ei pannis eum involvit, ecce vestimentum :et, reclinavit in praesepio, ecce materiale hospitium. Propter hoc Christus se dicit granum frumenti quod nudum seminatur , sed surgit vestitum palea sua. Propter hoc etiam comparatur ipsa vellert Gedeonis : quia lana sua, id est, carne virginea vestivit Agnum Dei ; unde et Filius dicit ei, Job, x, 11 : Pelle et carnibus, etc.
Item, Esurivi, ei dedisti milii manducare , Unde Hieronymus dicit, quod cum acu et colo acquirebat unde se et Filium pascebat. Unde, Cantic. II, 16, dicitur, quod Christus pascitur inter Ulla. Et haec lilia interpretatur beatus Bernardus manus beatae Mariae, dicens : " Manus Mariae quaedam lilia candidissima sunt : nec causabitur liliorum amator inter lilia. non inventum quidquid inter Mariae manus invenerit, . "
Item, Sitivi, et dedisti mihi potum , scilicet lactis virginei, quod ego solus bibi. Potest etiam intelligi istud de potu fidei quo Maria prae omnibus ipsum potavit, figurata per Samaritanam mulierem, cui Christus dixit, Joan. IV, 7 : Da mihi bibere.
Item, In firmus eram, ei visitasti me , Quod impletum est quando Christus crucifigebatur, et ipsa stabat juxta crucem, quando scilicet Deus Pater percutiebat Filium pro salute populi , et quand o vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus propter scelera nostra, et livore ejus sanati sumus, sicut ibidem dicitur.
Item, In carcere eram, et venisti ad me . Quasi incarcerebatur Christus in carcere nostrae mortalitatis, quando nascebatur de Virgine verus homo, et ad ipsum tunc veniebat Maria sicut mater ad Filium jacentem in cunabulo. Sed tunc quam maxime fuit incarceratus, quando positus in sepulcro. Unde in persona ejus dicit Jeremias, Thren.III, 6 : In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. Item, ibidem, v, 53: Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me, Tunc autem licet non legatur hoc in Evangelio, non dubitatur ad sepulcrum venisse Filii mater piissima. Unde Hieronymus : " Quam miserum erit et impium sentire de matre, ut quando caeterae sanctae mulieres tantam curam habuerunt de Dominica sepultura, ipsa se absentaverit, absit. "
In singulari passione vel martyrio, (De hoc sufficienter invenies in decimo privilegio ejus.)
In singulari transitu vel ascensu de mundo ad Deum, de terra ad caelum, de exsilio ad patriam, de miseria ad gloriam. Unde et transitus ejus dicitur assumptio, quando videlicet ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum . (Hoc invenies plane expositum titulo de aromatibus horti conclusi, ) in singulari sepultura, ubi scilicet nexibus mortis non potuit deprimi, nec corpus ejus resolutum est in cineres : quia sicut Pater non dedit sanctum suum videre corruptionem, scilicet Christum, sic nec sanctam suam specialem, id est, Mariam,
In singulari sublimatione : quia non nolunt eum Angelis sublimata, sed super omnes choros Angelorum exaltata,
(Quaere undecima praerogativa Mariae.) In singulari consessu ad dexteram
Filii, sicut creditur, in throno gloriae : quia ipsa designata est per Bethsabee, matrem Salomonis, qui Christum signat, cui videlicet Bethsabee de praecepto filii positus est thronus juxta thronum regis, et sedit ad dexteram ejus 1
In singulari potestate. Cum enim. possit verissime dicere cum Filio : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra , excellenter tamen dicit : In Jerusalem superna potestas mea, imperandi scilicet quidquid volo tam virtutibus angelicis quam animabus sanctis, et quos volo introducendi. Eccli. xlii. 24: In omni necessitate omnia obaudiunt ei. (De his multa invenies titulo de potentia, ejus.)
Item, illatione excellentiae suae appellatur Maria mulier ex omnibus, mulier scilicet ex omnibus bonis mulieribus collecta, omnium bonarum rnulieroum universas bonital.es et singulas in se habens, Eccle, vit, 29 : Virum de mille unum reperi. Quod quidam exponunt de Samsone qui mille stravit . Alii de David qui decem millia . Mulierem ex omnibus non inveni x Ideo etiam conquerebatur Salomon, Proverb, XXXI, 10, dicens : Mulierem fortem quis inveniet ? (Quaere titulo, quod Maria mulier.)
Item, Ratione suae excellentiae dicitur ei, Cantic.IV, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Quasi dicatur : Omnem gratiam vincit tua, sublimitas, omnem excellentiam superat tua dignitas, Ad hoc etiam facit quod ipsa dicitur terribilis ut castrorum, acies ordinata .Ip sa, enim tantum daemonibus est terribilis, quantum Angelis et sanctis existit venerabilis, id est, sicut tota acies Apostolorum, Prophetarum, Martyrum, Angelorum, Confessorum et
Virginum, et omnium qui. ordinate contra diabolum pugnaverunt. Nam quia omnium sanctorum privilegia habet in se congesta, unde dicit, Cantic. VII, 13 : Omnia ponta, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi, ita terribilis est daemonibus sicut universa collectio omnium sanctorum aliorum.
Item, Propter hoc inter lapides comparatur topasio, qui dicitur quasi topandion, id est, omnicolor, a AdminBookmark quod est totum, et zion vel dian, quod est color, et signat omnem virtutem. Tamen super Apocalypsim dicitur a Topandem, quae est insula aegypti ubi invenitur : topazius enim est receptivus omnis coloris. Ipsa enim praedita fuit optimis naturalibus, et receptiva omnis gratiae et virtutis. Apparuit tamen quasi de aethiopia, quando legem datam de mulieribus quae conceperant de viris, implevit in purificatione.
Et nota, quod non solam excellit dignitatem omnium sanctorum, sed etiam dignitates omnium caelestium virtutum. Superior est enim Angelis gloria : quia plus meruit, scilicet quod Dei Filius assumeret ex ea naturam humanam, qui noluit asssumere angelicam. Ad Hebr. II, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Superior partu : quoniam Dominum Angelorum genuit. Superior honore : quoniam eam Deus super choros Angelorum collocavit : et ideo admirabilis est etiam ipsis Angelis. Unde dicunt, Cantic. viii, 5 : Quae est ista quae ascendit, etc, innixa super dilectum, cum ipsi sint sub dilecto ? Superior virginitate : quia in carne fragili, quod non Angeli, praeter vitia carnis vixit, Superior revelatione : quia sicut dicit Bernardus : " Dominus secretum suae. incarnationis prius ipsi quam alicui Angelorum revelavit, ex- cepto dumtaxat Gabriele, qui utique
tantae inter suos inveniri potuit excellentiae, ut tali nomine dignus haberetur et nuntio. Superior contemplatione Dei I quia cum jam sit resuscitata, ut vere creditur, regem gloriae in. decore suo vident oculi ejus , non solum intellectuales, sed etiam corporales, quales Angeli non habent, qui intellectualibus oculis solummodo vident : unde et dicuntur intelligentiae. Item, superior est Angelis I quia Filius Dei nusquam Angelos apprehendit , id est, naturam angelicam, sed semen Abrahae apprehendit in. ea, et ex ea in ministerio Spiritus sancti. Item, quia nulli. Angelorum dixit aliquando Pater: Filius meus es tu , sed hoc dixit Filio Mariae in baptismo , et in transfiguratione . Item, quia nulli An gelo rum subjecit Pater orbem terrae, sed Filio Mariae, sicut dicitur in Psalmo viii, 8, et ad Hebr. II, 8: In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Tota vero excellentia matris ab excellentia Filii derivatur.
Item, Ratione suae excell.entiae qua excellit omnem angelicam dignitatem, canit Ecclesia in assumptione ejus : " Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum. " Quia non solum cum Angelis sublimata, sed super omnes choros Angelorum exaltata. De quibus aquis dicitur, Daniel. III, 60 I Benedicite, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. Et, Apocal.XXII, 1 et 2 : Ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni, in medio plateae ejus. Ipsi enim sunt primi, qui de fonte divinae bonitatis procedunt. Quia vero Maria cum Angelis ascendit et super Angelos, dicitur, Cantic, VIII, 5 : Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis
affluens, innixa super dilectum suum ?, Desertum dicitur caelum juxta parabolam de ove perdita Deliciis affluens, deliciis scilicet Filii. In verbo affluendi notatur abundantia deliciarum. Unde, Eccle. I, 7 : Omnia flumina intrant in mare. Cum enim sint Filio deliciae esse cum filiis hominum , singulares sunt ei deliciae esse cum matre, de qua carnem assumpsit. Quia cum in omni creatura sit per essentiam, in justis sit per gratiam, excellentius in ea per gratiam, quae fuit gratia plena, excellentissime et simpliciter per unionem. Unde eam fecit locum voluptatis,
Item, Affluens etiam deliciis Angelorum, quorum singulis ordines in se virtutibus exemplavit. Cum enim officium Angelorum sit ministrare, sicut dicitur, ad. Hebr. I, 7, quodammodo in se Angelorum formam expressit, cum Elisabeth ministravit. Ideo dicit : Coram ipso ministravi .
Item, Nuntiavit minora cum Angelis, qui. minora nuntiant, quando dixit ministris nuptiarum : Quodcumque dixerit vobis, facite . Majora vero cum Archangelis, cum Apostolos instruxit. Virtutes expressit, cum ipsis Apostolis deficientibus in passione imperterrita, licet jam gladio passionis Filii transfossa juxta Filii crucem stetit. Ideo dictum est : Mulierem fortem quis inveniet ? Confidit in ea cor viri sui . Et in ipsius constantia confidentiam potuit habere Christus, qui tunc ad detentos in limbo descendens, non sine spoliis rediit educens eos de lacu. Principatus in se exemplavit, cum per humilitatem diaboli superbiam. dejecit. Unde, Genes.III, 15, dicitur serpenti : Ipsa conteret caput tuum , quod est superbia. Potestates, cum per paupertatem spiritus, cupiditatem totius mundanae potestatis contempsit, cantans
illud : Deposuit potentes,.etc. . (Assume de paupertate ejus.) Dominationes, cum per virgini talis pudicitiam, immunditiam voluptatis calcavit : quia in ea tantum spiritus dominabatur carni :quia in ea fomes exstinctus est. Unde sindonem fecit, quando Christum carne induit. Chananaeus commutatus, cum in se refrigerio Spiritus sancti omnes carnales motus exstinxit, Thronos in se descripsit, cum sedes summi regis facta est, cui dixit rex :" Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. " Cherubim plenitudo scientiae, quem in se transformavit, cum illum in se recepit, in quo sunt, omnes thesauri sapientiae ei scientiae absconditi . eraphim, quod est ardens, cum desiderio ardenti Filium prosecuta est ascendentem, clamans: Trahe me post te .Et cum visa est dixisse Angelis orando : Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum, meum, ut nuntiatis ei quia amore langueo .
In ratione sua excellentiae dicitur ipsa pulchra ut luna , id est, universalis Ecclesia : quia quidquid pulchritudinis habent alii sancti in parte, habet Maria in toto. Nemo enim sanctorum inventus est similis illi in gloria, sicut de Abraham dicitur, Eccli. xliv, 20. Similis, inquam, in humilitate, in sanctitate, in charitate, et sic de caeteris virtutibus, quas omnes habuit in superlativo, et quot virtutes, tot habuit in se pulchritudines : et ideo dicitur pulcherrima mulierum . Et ideo dicta est et vocata ab Angelo gratia plena . Et hoc est proprium nomen ejus, sicut Maria. Unde, Isa, lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini, id. est, Angelus, vel Filius qui est os Patris, prius per Angelum nominavit. Ideo etiam dicit ipsa, Eccli. XXIV, 25 : In me gratia omnis viae et veritatis. Et bene omnis gratia : quia nulla ei defuit virtus, nec puritas Angelorum, nec fides Patriarcharum,. nec scientia Prophetarum, nec zelus Apostolorum, nec patientia Martyrum, nec sobrietas Confessorum, nec innocentia aut humilitas Virginum. Beatus Bernardus : " Quantumcumque donum alicui sancto sit datum, tantae Virgini non credimus esse negatum. "
Si vero quaeratur, unde ei tanta excellentia? Potest responderi utique ex hoc quod Dominus fecit ei magna qui potens est : magna in terris, exaltanseam super omnes homines : magna in caelis, exaltans eam super omnes Angelos : magna in infernis, subjiciens universas tenebrarum potestates. Ideo de ipsa potest dici sicut de Filio illud isaiae, xlviii, 14 : Faciei voluntatem, suam in Babylone, hoc est, in inferno : et brachium suum in Chaldaeis, id est, in domibus. Chaldaei enim interpretantur fortes, vel quasi mamilla.''
Item, Ex eo quod copiosa est spiritualibus divitiis, conspicua bonitate, diserta sapientia, tremenda cunctis viventibus potestate, genere illustris, forma desiderabilis, immensitate incomprehensibilis, aeternitate indeficiens, cujus imperium attingit a mari usque ad mare : quae etiam ex dono Filii sui attingit a fine usque ad finem fortiter, et cum eo disponit omnia suaviter . Attingit etiam ubique propter suam munditiam .
Item, Ex eo quod virgo existens, in matrem Domini electa est, ut immaculatus de munda nasceretur : et ut sicut in caelo Patrem habebat immortalem
aeternus, sic in caelo matrem haberet virginem incorruptus. Et quia in caelo qualis Pater talis Filius, ideo de terra qualis mater talis Illius. In caelo cum Patre aeternus et immensus, in terra Cum ma tre immaculatus et mansuetus. In caelo cum Patre incorruptus et sublimis, in terra cum matre virgo et humilis. In caelo imago Patris, in terra imitator matris. Et ideo Mariae excellentia ex eo quod Filius Dei secundum humanitatem dignatus est ei fieri consimilis. Ideo etiam talem fecit matrem suam secundum quod Deus qualis fieri voluit ex matre secundum quod homo, Propter hoc de matre et Filio dicitur, Osee, x, 1 : Vitis frondosa Israel, id est, Maria : fructus, id est, Christus, adaequatus est ei.