TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De dubitationibus contra diffinitionem differentiae, et erroribus male solventium, et de vera omnium solutione.
Haec sunt quae de differentia prout est universale de specie praedicabile antiqui tradiderunt Peripatetici: et sunt circa ea multae dubitationes eterrores. Aristoteles et ibidem Averroes in comment. expresse dicunt et probant, quod ultima differentia cujuslibet speciei constitutiva convertibilis est cum ea, ita quod non convenit eam nisi de illa specie praedicari. Differentia ergo illa non nisi de illa specie praedicatur : non ergo praedicatur de pluribus differentibus specie, ut videtur.
Hoc autem idem dicit Boetius in libro Divisionum dicens, quod si non esset penuria nominum, in qualibet diffinitione non nisi duobus terminis uteremur, nomine scilicet generis, et nomine differentiae ultimae, quae ad speciem genus restringit et coarctat. Si ergo illa tunc differentia convertibilis esset cum specie, hujusmodi convertibilitatis causa cum non possit esse genus, relinquitur ergo quod talis differentia causa esset convertibilitatis. Sequitur ergo necessario, quia illa sit convertibilis : non ergo praedicabilis est de pluribus specie differentibus.
Hoc autem dicit Averroes, dicens quod omnia intermedia inter genus et ultimam differentiam circumlocutio sunt proximi generis, qua circumlocutione opus non esset si nomina proximorum generum haberemus. Adhuc autem hoc ratione inevitabiliter probatur sic : aut enim ultima differentia convertibilis est, et soli illi speciei conveniens, aut communis illi speciei et aliis. Si est convertibilis, habetur propositum. Si autem illi et aliis communis, ergo illa species ab alia specie non differt, sed convenit. Quod autem principium convenientiae est, non est principium differentiae : ergo illa ultima differentia non fuit. Si autem dicatur quod illa differentia habet aliam differentiam per quam differt, tunc quaero iterum de illa differentia, utrum sit communis, vel propria : et sequitur idem quod prius, et ibit hoc usque in infinitum : vel oportet dicere, quod ultima propria est, et illi soli speciei conveniens quam constituit. Non ergo differentia omnis praedicatur de pluribus specie differentibus : et sic diffinitio inducta vitiosa esse videtur.
Adhuc autem si omnino quod differt, differentia differt, quaeratur qua differentia differentia differt a differentia. Si enim illa differt alia differentia, tunc hoc ibit in infinitum, quia de illa differentia quaereretur sicut de prima.
Ad hoc etiam quidam respondere videntur, quod in divisione generum per differentias et specierum constitutiones sic se habet, quod quanto species sunt inferiores, tanto sunt certiores, id est, quod certissimae species sunt quae specialissimae dicuntur, et quanto differentiae per quas fit divisio sunt superiores, tanto sunt certiores. Et ideo notiores sunt primae dividentes genus generalissimum, quam dividentes genus subalternum : ita quod tandem differentiae specierum in paucis sunt notae et nominatae, quamvis illae notissi-
mae sunt et certae. Et quia primae generales differentiae notae et certae de pluribus differentibus specie praedicantur, ideo de omnibus dictum est logica probabilitate, cui suffficit quod in pluribus verum sit, quod differentia de pluribus et differentibus specie praedicatur. Sed haec responsio in philosophia valde irridenda est, quod hoc generaliter per diffinitionem determinetur, cujus contradictorium convincitur esse verum. Concluditur enim de necessitate, quod differentia quaedam non praedicatur de pluribus specie differentibus. Scitur enim et notum est omni Philosopho, quod diffinitio debet convenire omni et soli. Ergo si differentia diffinitur per praedicari de pluribus differentibus specie, hoc debet omni differentiae convenire et soli, quae magis propria est differentia : et ideo ridiculosa est ista solutio. Propter quod dicunt alii, quod est differentia simplex, et differentia composita. Et simplicem dicunt illam quae in una sola consistit, sicut generalissimae differentiae quae sunt corporeum et incorporeum, vel corporis differentiae, quae sunt animatum et in animatum, vel animati differentiae quae sunt sensibile et insensibile. Sed differentiae ultimae specierum constitutivae dicunt, quod non sunt nisi duarum vel plurium congregatione sufficientes ad constitutionem. Rationale enim solum speciem non facit, nisi addatur mortale vel immortale : et hoc non fuit in superioribus differentiis, quarum una sola conjuncta generi facit et sufficit facere speciem subalternam. Dicunt ergo quod illae differentiae quae simplices sunt, per se solas specierum cum genere constitutivae, praedicantur de pluribus differentibus specie. Quae autem nec perse sunt sufficientes, nec constituunt speciem nisi una alteri conjungatur, non sunt differentiae solum, sed aliquid simile differentiae. Et ideo illae non de pluribus specie differentibus praedicantur, sicut rationale mortale simul sumpta non praedicantur nisi de homine. Haec autem solutio magis adhuc deridenda est quam prior : quia rationale mor- tale dicta de homine circumlocutio sunt unius simplicis differentiae, quae est unicus et simplex actus, cujus est unum esse quod perficit: et quamvis illius aliquando nomen non habeatur, tamen in talibus licet nomina fingere. Dicamus igitur quod illa differentia vocetur a : tunc a differentia praedicabitur de una sola specie, et non de pluribus specie differentibus, et tunc sequitur diffinitionem vitiosam esse sicut prius.
Propter hoc dicunt alii, quod cum dicitur, universale est quod praedicatur de pluribus sibi subjectis, hoc dictum est, non quod actu praedicetur de multis, sed quod aptitudinem habet quod sit in multis, quamvis actu non sit nisi in uno solo, ut sol est universale unum. Unde cum species subjectum sit de quo praedicari habet hoc universale differentia, dicunt quod aptitudine praedicatur de pluribus, quamvis aliqua differentia actu non sit nisi in una sola specie. Et hanc opinionem recitat Avicenna, et est omnino nulla. Quod statim patet, quia species certa non est certa, nisi quia unica differentia est constituta, quae nullo modo habet aptitudinem quod sit in alia specie. Falsum ergo est, quod aptitudinem habeat ad hoc quodpraedicetur de pluribus specie differentibus.
Dicit autem iterum Avicenna, quod quidam dictam diffinitionem inductam sic intelligunt, quod sit sensus, quod differentia praedicetur de pluribus quae quidem plura differunt specie : quia ex differentia constitutiva non habent, quod differant numero, sed specietantum. Et tunc sensus est, quod differentia praedicatur de hoc quod in pluralitate est, quorum quodlibet differt specie ab altero, et non quod differentia dicatur de pluribus speciebus semper. Dant exemplum sicut quando dicitur, quod omnis homo percutit gladio : non enim sensus est, quod quilibet homo singulariter gladio aliquo percutiat, sed quicumque percutit, non nisi gladio percutit: ita dicunt, quod omnis differentia praedicatur de pluribus differentibus specie, non
quod omne de quo praedicatur differentia sit plura secundum speciem, sed quod omne de quo praedicatur differentia, differt aliqua specie a suis oppositis vel disparatis. Hanc autem expositionem Avicenna dicit extortam, et non contineri in intellectu hujus orationis qua dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus specie differentibus. Diffinitio enim cum detur causa innotescendi, ut dicit Aristoteles, plene debet notificare diffinitum. Adhuc autem cum de genere dictum est, quod praedicatur de pluribus differentibus specie, sic intellectum fuit quod praedicatur de pluribus speciebus. Cum ergo dicat Aristoteles quod differentia cum sit generalis cum genere collocanda est, videtur quod eumdem modum praedicandi cum genere retineat. Et sic praedicari de pluribus differentibus specie, idem est quod praedicari de pluribus speciebus. Sic redit idem inconveniens quod supra dictum est vel inductum est.
Omnibus autem his erroribus abjectis, dicendum cum Avicenna quod differentia in se tria habet, scilicet quod est simplex divisiva, et per hoc est differentia ; et quod est simpliciter constitutiva, et hoc habet ab eo quod est divisiva ; habet et tertio quod est ad certam speciem determinativa, et hoc non habet ex hoc quod est divisiva, nec ex hoc quod est constitutiva, sed hoc habet ex hoc quod est certa rei specialis natura et forma propria et essentialis. Quod autem ex hoc quod est divisiva, habeat quod sit differentia, probatur ex eo quod divisio separatio est. Separatio autem causa est differentiae separatorum. Et quod ex hoc quod divisiva sit constitutiva, ex hoc probatur, quod divisio est ex hoc quod separat, separata contrahit et coarctat ab ambitu generis divisi : et hoc est constituere sub genere et generis communitate. Quod autem certificat et appropriat, ex nullo habere potest. Et ideo est quod generalissimum non habet differentias nisi divisivas, et specialissimum non habet nisi constitutivas. Et quod proprium efficitur, habet a propria natura, per quam ex consequenti differt ab aliis, et per hoc quod illa natura in aliis non invenitur ; et illa natura in se continet quasi virtutem termini difflnitivi, quia sic est in talibus, quod semper prior differentia est in consequenti, sicut corporeum in animato, et animatum in sensibili, et sensibile in rationali, sicut trigonum in tetragono. Et ideo quod proprium est unius naturae, non vero nomine est differentia, nec est simplicis virtutis: quia quamvis sit simplex actus, tamen non est unius simplicis virtutis, sed virtus omnium aliorum est ex quibus fluit secundum ordinem, sicut ex causis primariis. Quod ergo dicitur, quod differentia praedicatur de pluribus differentibus speciebus, intelligendum est de his quae sunt verae differentiae, simplicis virtutis, quae simpliciter dividunt, et dividendo sub genere constituunt, et de his est verum. Quae autem certificant et determinant, non verae differentiae sunt, sed verae quibus aliquid alteri comparatum potest differre. Nec sunt virtutis simplicis differentiae, sed sunt virtutis simplicis ut terminus diffinitivus. Et est sententia tam Avicennae quam Alfarabii, et Averrois. Et hoc est quod dicit Aristoteles : differentia cum sit generalis, cum genere ordinanda est. Generalis enim non est, quae ad certam naturam determinat.
Quod autem quaeritur, quommodo differt differentia a differentia : dicendum quod seipsa, et non ibitur in infinitum, principia enim omnia differunt seipsis. Et per hoc patet solutio omnium inductorum. Nec potest dici, quod generalis, ut quidam dicunt, quia sit pars essentialis vel speciei sicut genus. Ex hoc enim cum genere in modo praedicandi in problematibus ordinanda non esset, sed potius in modo differendi cum genere esset ordinanda.
Ex hoc autem patet illud quod dicit Aristoteles , quod scilicet partes in diffinitione sunt in plus, totum autem in aeque. Ibi enim docet venari diffinitionem per
divisionem. Verae autem differentiae sunt, quae sunt divisivae, ut dictum est. Differentia enim divisiva eo quod generis est divisiva, pars est esse rei in potentia, et non in actu: esse enim in potentia pars est esse, et non totum, et ideo quaelibet talis est in plus. Totum autem duplex est, scilicet explicite lotum esse, et in potentia et in actu colligens, et sic diffinitio dicit totum esse. Dicitur etiam totum quod in se virtute habet esse totum, quia praecedentia omnia sunt virtute in ipso, sicut in causis formalibus ultimum continet omnia quae praecedunt ex quibus fluit, sicut vita habet esse et sentire in se habet esse et vivere, et esse rationale habet in se et esse et vivere et sentire, ut nuper ante dictum est. Et ideo etiam hoc totum est quod est in aeque cum eo quod constituit: quamvis enim sit actus purus et simplex, secundum essentiam tamen omnia praecedentia virtute et causalitate sunt in potentia, et in eo influunt super causatum sicut causae primariae influunt in causas secundarias, sicut in prima propositione libri Causarum.
Ex omnibus quae dicta sunt patet quod differentia duos habet respectus immediatos : unum scilicet ad genus quod dividit, et secundum hoc cum divisione praedicatur de genere sic, quod animal est aut rationale, aut irrationale: dividentis enim est praedicari sub divisione de eo quod dividit. Alterum autem ad speciem quam constituit, et de illa praedicatur absolute. Sic homo est rationale. Et hi sunt respectus mediati ejus ad particulare, ad quod non respicit nisi per speciem quam ipsum particulare participat: sicut cum dicimus, hic homo est rationalis. Et ideo non habet particulare proprium quod sibi respondeat immediate, sicut habet genus et species. Et hoc est ideo, quia a forma sumitur quae secundum se est speciei et communis, et per speciem est particularis speciem participantis.
De descriptione differentiae prout respicit genus.
Propter multas comparationes differentiae quibus habet comparari, tum ad genus, tum ad speciem, multas habet a Philosophis descriptiones: quamvis diffinitionem propriam non habet, eo quod omnis diffinitio est ex genere et differentia : et ideo si differentia diffinitionem haberet, oporteret quod illa constaret ex genere et differentia, et sic differentiae diffinitio esset ex differentia, et hoc abiret in infinitum. Adhuc autem cum nihil diffiniri possit proprie nisi species, si differentia diffinitionem in vera ratione diffinitionis haberet, oporteret quod differentia esset species, quod esse non potest. Potest tamen habere descriptiones ex fine, vel ex posteriori, vel ex effectu, vel ex comparatione ad ea ad quae comparatur.
Quamvis ergo descripta sit ex comparatione ad speciem quam constituit, cum dicebatur, quod differentia est id quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale est, tamen adhuc Peripatetici describunt hujusmodi differentiam per respectum quem habet ad genus hoc modo, differentia est quae apta . nata est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Illa enim est (ut dictum est) quae praedicatur de pluribus differentibus specie. Proprius enim effectus differentiae nomen accipit.
Hanc autem differentiae descreptionem Peripatetici introductionis modo per exempla manifestant: quia rationale et irrationale, quae oppositae differentiae sunt, hominem et equum a se invicem dividunt, qui sub eodem sunt genere quod est animal : quamvis una sola forma sive differentia quae a forma sumitur, praesentia et absentia facit mutationem ab esse ad non esse, vel a non esse ad esse, sicut et animal est, aut rationale, aut irrationale : et sic quando fit per contradictionem divisio, fit una differentia per affirmationem, et alia per negationem accepta: tamen quia disparata sunt quae sunt sub eodem genere, et unumquodque dividentium in sua differentia et forma accipitur, oportet quod fiat divisio per differentias oppositas sic: animalium aliud rationale, aliud irrationale. His enim differentiis a se invicem differunt quae sunt sub eodem genere. Quamvis enim, sicut dicunt Avicenna et Alfarabius,irrationale et alia similia privative,vel negative accepta, non dicant vero nomine differentias (eo quod differentia non nisi positive potest significari), tamen quia propria nomina differentiarum non habemus, unam notam differentiam ponimus, et aliam per privationem ejusdem significamus, quae est speciei subalternae quae ponitur sub genere.
Sed valde notandum est, quod etiam ante diximus, quia quando dividitur genus, non dividitur nisi secundum potestatem, et non secundum essentiam. Essentia enim generis cum simplex sit, tota simul potest esse in omnibus dividentibus ipsum : unde tota est in homine, et tota est extra hominem in equo : et haec est in equo, quia nec hoc aliquid est, nec hic, nec nunc, sed ipsa est quodlibet, et ubique, et semper, sicut jamdudum de universali diximus : non enim est hoc aliquid per materiam, nec hic per loci circumscriptionem,necnunc est per temporis vel temporalis differentiae determinationem. Et ideo tota est in quolibet, et tota est extra quodlibet secundum se acceptum, quod proprium est naturae simplicis. Et quamvis tota sit comprehensa a rationali, quando rationale conjungitur ad conjunctionem speciei, et simul cum hoctota comprehensa ab irrationali, quando irrationale conjungitureidem ad alterius speciei constitutionem cum partem et partem in essentia non habeat, tamen secundum quod comprehensa ab irrationali, a rationali non comprehensa est. Et ideo non sequitur, quod animalitas cum rationali comprehensa eadem est animalitas secundum esseinrationali, et ir-
rationali. Sic enim rationale transmutaretur in irrationale, quod negat Aristoteles fieri posse. Hoc autem ideo est, quia animalitas una inchoatio est et rationalis et irrationalis, et unum et idem inchoationis principium in essentia: quod tamen ut comprehensum est ab uno, tractum est ad esse principiati. Et ideo secundum hoc non potest esse comprehensum ab alio : quod secundum partem suae potestatis est in alio.
Et si quis objiciat, quod potestas sive virtus radicatur in essentia, et ideo videtur sequi, quod in quo genus est secundum totam suam essentiam, in eodem etiam sit per totam suam virtutem et potestatem: dicimus, quod hoc non sequitur. Essentia enim generis simplex est natura. Potestas autem non radicatur in ea prout unica est et indivisibilis essentia, sed potius in ambitu suae communitatis, et ideo nihil prohibet quod diviso ambitu communitatis essentia simplex maneat indivisa.
Attendendum etiam est, quod quamvis differentiae in genere sint potestate, tamen secundum quod dividunt genus, oportet quod actu sint acceptae per intellectum dividentem : cum non intellectus dividat, nisi actu acciperet id quo dividit: quo autem dividit, est differentia, et sic oportet differentiam actu esse, et genus secundum ambitum suae communitatis esse in potentia divisibile. Secundum autem quod genus est principium inchoationis differentiarum, sunt in genere differentiae potestate. Sed ex illa potestate ad actuale esse per intellectum adducuntur quando per ipsas dividitur generis potestas.
Sic ergo intelligitur quod Peripatetici dicunt, quod differentia est quod aptum natum est dividere ea quae sunt sub eodem genere. Diximus enim in antehabitis, quod differentia per hoc quod dividit, Contrahit genus, et id quod per divisionem acceptum est, ponit sub genere, et sic constituit speciem secundum quod species est id quod sub assignato ponitur genere.
Et ideo et ea quae sunt sub genere per divisionem differentiarum dividuntur, et ipsum genus dividitur alio et alio modo. Genus enim dividitur, quia potestas partitur. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur, quia per differentiarum divisionem (quam faciunt ab invicem) separantur : sed genus dividitur quantitate communitatis suae. Ea autem quae sub genere sunt, dividuntur separatione suae oppositionis ab invicem.
Hoc ergo est quod dicunt Philosophi qui hoc modo describunt differentiam, quod differentia est quod aptum natum est per suam oppositionem dividere sive sejungere ea quae sub eodem sunt genere: et hoc manifestum faciunt tali exemplo, quod rationale et irrationale hominem et equum qui sub eodem sunt genere quod est animal dividunt sive sejungunt: utentes privatione rationis (quae per irrationale signatur) loco communis differentiae, quam nos brutalitatem consuevimus nominare. Et hoc patet, quia si non esset aliquod animal nisi homo et equus, et hinnibile esset differentia equi constitutiva, divideremus sic, animalium aliud rationale, aliud hinnibile, et privatione differentiam non faceremus.