In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : Non solum scribe quae praedicta sunt, sed etiam quae sequuntur, et primo scilicet, " Angelo, " id est, Praelato, " Ecclesiae Ephesi scribe : " quasi metropolitano qui dignitate praeest caeteris, ut iste correctus sit materia correctionis aliis. Nota : Praelatus dicitur Angelus propter innocentiam cordis, et castitatem corporis. De quo, Matth.XXII, 30 : Neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in caelo. i tem, propter contemplationem Dei. Matth.XVIII, 10 : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris. i tem, propter sollicitam custodiam gregis commissi. Psal. XC, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant, etc. in cujus signum datur Episcopo baculus pastoralis, quo debet negligentes pungere per increpationem, peccatores attrahere per blandam praedicationem, omnes regere per boni exempli ostensionem. item, propter annuntiationem mandatorum Dei. Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est, id est, nuntius.
" Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. "
Hic describit illum cujus auctoritate scribit.
Et hoc a duobus. Primo a misericordia, cum dicit: " Qui tenet septem slellas. " Secundo, a justitia, cum dicit : " Qui ambulat. "