Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Qui domicilium habebat in monumentis, " quia auctor mortis in. inquinamentis mortuorum delectabatur. Baruch, iii, 11 : Coinquinatus es cum mortuis,deputatus es cum descendentibus in infernum. Et significabat quod eos qui tentationi ejus consentiunt, ad immunditiam et habitationem deducit mortuorum. Per hoc etiam Christus quando revocat eos, de loco et habitatione revocat mortuorum, dicente Apostolo ad Ephes, v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis ., et illuminabit te Christus,
" Et neque catenis, etc. "
A fortitudine hic describit daemonium : et hoc est," Et neque catenis, " jam fortitudine daemonis praevalente, " quisquam " homo " poterat eum ligare. " Job. xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Et hoc probat per effectum, dicens :
" Quoniam saepe compedibus, "
Quibus pedes ejus stringebantur, " et catenis vinctus, " quibus constricta fuerunt brachia, " dirupisset catenas, " violentia daemonis, " ei compedes comminuisset. " Catenae autem istae, leges divinas significant, quibus daemon tentans ligare non poterit. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Compedes autem significant ligamenta affectionum. Eccli. VI, 25, 31 : Injioe pedem tuum in compedes illius.... Vincula enim illius alligatura salutaris. Catenae autem significant ligamenta operum, quibus sancti viri affectus et opera ligant, ut legibus divinis pertrahantur. Isa. xlv, 14 : Vincti manicis pergent : et te adorabunt, teque de precabuntur. Et haec omnia in insanis et daemoni consentientibus, daemon confringit, et comminuit.
" Et nemo poterat eum domare. "
Ab Inquietudine describit, quia domi retineri non poterat, sed inquiete per infinita desiderabilia movebatur. Proverb.
vii, 10 et seq. : Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
" Et semper die ac nocte. "
A contin.ua describit vexatione : " in monumentis, " ubi jacebant corpora in inferno damnatorum, " et in montibus " silvosis et desertis agitabatur. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Sic, 1 Reg. XVI, 14 : Exagitavit Saul spiritus nequam a Domino. Si maledictum Domini est in eis qui sibi servire nolunt, dicente, Jerem. XVI, 13 : Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos, et patres vestri : ei servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem : quia et in adversis et in prosperis daemon eos exagitat: in adversis per impatientiam, in prosperis per elationem.
" Erat clamans, etc. "
Describit hic malitiam daemonis a malitiae ferocitate : " Clamans " enim erat " et concidens se lapidibus. " Clamans autem erat peccati enormitate, et lapidibus se concidens, per peccati obdurationem. De primo dicitur, Genes. IV, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Genes. xviii, 21 : Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, etc. De secundo dicitur, Act. VII, 51 : Dura oervice, et incircumcicis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isti sunt lapides de quibus dicitur, Joan. VIII, 59 : Tulerunt lapides Judaei ut jaoerent in eum. Concidunt autem se his lapidibus daemoniaci, quando suasu daemonis addunt peccatum peccato. lsa. I, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
" Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum :
Et clamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine,
Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. "
Secundum est hujus historiae, in quo ostenditur qualiter vis daemonis compescitur et debilitatur ad adspectum Leonis de tribu Juda.
Dicit autem hic quatuor, scilicet daemonum destitutionem, causam destitutionis, manifestationem daemoniacae multitudinis,et deprecationem iniquae voluntatis.
De primo dicit tria : adorationem timoris, professionem extortae (alias,exortae) veritatis, et adiurationem iniquae voluntatis.
De primo horum dicit : " Videns autem Jesum, " per considerationem divinae potestatis, quam timebat daemon. Jacob. II, 19 : Daemones credunt, et contremiscunt. Vidit enim daemon non intellectu veritatis, sed credulitate aestimationis. Mich. VII, 10 : Adspiciet me inimica mea, hoc est, legio daemoniaca :... et operietur confusione.
" A longe, " non solum distantia loci, sed dimensione dissimilitudinis. Psal. cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus, cc Cucurrit, " coactus et indevotus," et adoravit eum, " quia sibi militat, ut dicit Gregorius, etiam id quod per malitiam voluntatis obstat. Et ideo dicitur, ad Philip. ii, 10, quod in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, quia in gloria existentes adorant beatum, et gloriae auctorem : terrigenae autem, gratiae remuneratorem : et infernales, tremunt potestatem.
" Et clamans voce magna, "
Ex magnitudine irae et furoris. Apocal. XII , 12 : Descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet : sensit enim jam se expellendum, et destruendum a potestate,
" Dixit, " professus coactae confessionis veritatem : " Quid mihi ei tibi " est commune," Jesu, Fili Dei altissimi?)) Quasi dicat : Nihil. Et ideo, istum ex iniquitate meo jure possessum, non debes tibi per meam expulsionem vindicare, II ad Corinth. VI, 15 : Quae autem conventio Christi ad Belial ? Aut quae pars fideli cum infideli ?
Dicit autem " Jesum, Filium Dei altissimi, " non per scientiam certam, sed sicut per aestimationem. Lue. IV, 41 : Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei,
" Adjuro te. "
Adjuratio est iniquae ad nocendum voluntatis. Et est sensus : Per hanc justitiam qu"ae videtur esse ex hoc quod tibi mecum nulla est communicatio, " adjuro te, " per hoc justitiae sacramentum, " per Deum, " qui justitiae auctor est, " ne me torqueas, " ab isto expellendo : quia milii tortura est a nocumento compesci, cum totus animus malitiae meae delectetur in nocendo homini. Isa. XXVII, 1 :, Visitabit Dominus in gladio sua duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum : et occidet cetum qui in mari est, Gladius autem ille verbum Dei est. Isa. XI , 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Sic ergo imperio verbi Dei timuit torqueri.
" Dicebat enim illi, "
Jesus daemoni. Et tangit hic causam eorum quae inducta sunt : " Exi, spiritus immunde ab homine, " quoniam licet tu mea maledictione, quam homini propter peccatum suum inflixi, juste torqueas, tamen quia mea creatura est homo, quem decepisti fraudulenter, tu homines contra me injuste detines : et ideo praecipio ut exeas. Luc. XI, 14 : Erat Jesus ejiciens daemonium. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, ei sanando omnes oppressos a diabolo,
" Et interrogabat eum, " Jesus daemonem I non ut ignorantem quod nesciebat instrueret, sed ut adstantibus nomen daemonis significaret. Joan. XVI, 30 : Non opus est tibi ut quis te interroget.
" Quod tibi nomen est ? "
Quia a malitia suae voluntatis, et permissae potestatis sortiuntur nomina.
" Et dicit ei, " daemon Christo : " Legio mihi nomen est. " Et subjungit causam : " Quia multi sumus, " et numero personarum, et numero malitiae. Marc. I, 34 : Et curavit multos qui vexabantur vernis languoribus : et daemonia multa ejiciehat, etc. Luc. viii, 2 : Maria Magdalene, de qua septem daemonia exierant. Et, Ibidem, Gregorius in Glossa : " Septem Maria daemonia habuerat, quae " universis vitiis plena fuerat. "
" Et deprecabatur eum, "
Princeps legionis Christum, " multum, " obnixe, " ne se expelleret extra regionem, " quia ad praedicandum Christus in regionem illam venerat, et per praedicationem se daemon expellendum timebat. Homines autem illius regionis mali erant, et vexari a daemonibus meruerunt. Genes. XIII, 13 : Homines Sodomitae pessimi erant, ei peccatores coram Domino nimis.
" Erat autem ibi circa montem, grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, di- oentes : Mitte nos in porcos, ut in eos intro eamus.
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi, introierunt in porcos : et magno impetu grex praecipitatus est in iaare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. "
Hic tertio ostenditur in quos accipit daemon licentiam suam exercendi tyrannideem.
Tangit autem quatuor, scilicet, qualitatem eorum in quos lic e ntia conceditur : et licentiae postulationem, quam non habet nisi concedatur: et justae licentiae a Deo concessionem, quae a Deo permittitur : et nocumentum, quod ab iniqua daemonis voluntate procuratur.
Dicit igitur : " Erat autem ibi circa montem, " in campis superbiae. Jerem. LI, 25 : Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam, terram,
" Grex, " per vitiis consonantiam, " porcorum, " quasi spurcorum, " magnus pascens " quia magnis spurcitiis delectabatur. Iste enim grex gregem spurcorum designat in aquis, quia agrestibus et feralibus delectabatur in glandibus, et humana non curabat. Luc. xv, 15 : Misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
" Et deprecabantur eum, "
Christum , " spiritus " immundi, " dicentes, " hoc est, nocendi licentiam petentes : quia nec porcis nocere possunt nisi fuerit permissum. Unde, Job, I, 11 : Dixit Satan Domino : Extende paululum marium tuam, et tange cuncta quae possidet,
" Mitte nos in porcos. "
Ut si in corpore et anima incolas vexari non permittis, saltem in possessis noceamus immundis animalibus : et ma- xime in his quae immunditiae habent significationem, et in luto volutantur.
Ii Petr. II, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus Iota in volutabro luti. Isa, lxv, 4: Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum, "Ut in eos introeamus, " intus ad nocumentum impellentes : quia interius quaerit daemon possidere, ut animam habeat. Genes, XIV, 21 : Da mihi animas, caetera tolle tibi.
" Et concessit eis statim Jesus, "
Non satisfaciens iniquae voluntati daemonum., sed puniens ad instructionem peccata pravorum, qui haec animalia injuste possessa tenebant. Isa. XIV, 22 :
Perdam Babylonis nomen, et reliquias, ei germen, ei progeniem. Hoc enim juste facit Deus ad instructionem : ut sciant hi qui injusta detinent, et porcino more vivunt, se a daemonibus possidendos fore. Ideo ergo concessit, et misericorditer egit: quia illos in suis immundis animalibus, et non in seipsis erudivit. Sapient. XII, 1, 2. : 0 quam bonus ei suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant, partibus corripis, hoc est, paulatim., et particulariter, et non statim consumis :... et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia, credant in te, Domine. Thren. III, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus. Habacuc, III, 2 : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
" Et exeuntes spiritus immundi, "
Scilicet de homine, " introierunt in porcos, " hoc est, in porcorum corpora, Christi permissione : ut incolae regionis in porcis positi erudirentur. Et impellebantur porci a daemonibus, sicut impulsus ad decipiendum fuit serpens .
" Et magno impetu, "
Daemonum, " grex " porcorum " praecipitatus in mare " Genesareth ad submergendum. Apocal. xviii, 21 : Hocimpetu mittetur, scilicet in mare, Babylon, civitas illa magna, et ultra jam non invenietur, quia Babylon, quae confusio interpretatur, idem significat quod spurcitia porcorum.
" Ad duo millia, "
Quantitas est nocumenti. " Duo millia, " quia peccato spiritus et animae ad innumerabilem multitudinem vitiorum obligati tenebantur.
" Et suffocati sunt, " hoc est, exstincti, " in mari, " amaritudinis daeemonum. Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis.
" Qui autem pascebant eos fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum.
Et veniunt ad Jesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem, vestitum, et sanae mentis : et timue-
Et narraverunt illis qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. "
Hic ostendit quam, et qualem de hoc facto circumstantes acceperunt instructionem.
Tanguntur autem hic quinque : quorum primum est fuga pastorum : secundum., nuntiatio eorumdem : tertium, exitus ad Jesum audientium, et comproba- tio miraculi per visum : quartum, timor eorumdem ad magnitudinem et reverentiam Domini : quiritum, obsecratio recessus Domini, quia praesentia ipsius se indignos esse reputabant.
Dicit : " Qui autem pascebant eos, " scilicet porcos, quod quidem secundum spiritualem intellectum, malum est: quia pascere porcos est delectamenta procurare spurcitiae. Luc. xv, 15 : Misit illum in villam suam ut pasceret porcos. Osee, XII, 1 : Ephraim pascit ventum et sequitur aestum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Iste est filius prodigus, qui in regione dissimilitudinis sua consumpsit porcos pascendo, hoc est, vivendo luxuriose cum meretricibus . II Machab. VI, 4 : Templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat. Tales igitur etiam in templo pascebant spurcos porcos.
Hi ergo videntes daemones potestatem acciperem porcos, " fugerunt, " sapienti usi consilio, declinantes consortia spurcorum. Genes. XIX, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Eccli. XXI, 2 : Quasi a facie colubri fuge peccata.
" Et nuntiaverunt in civitatem, " civibus qui in possessione spurcitiae delectabantur, " et in agros, " in villis rusticorum ubi spurcitiae custodiebantur. Psal. xcx, 3 : Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Munditiae enim amator spurcitias abominatur.
" Et egressi sunt, "
De civitatibus et villis spurcitiarum relinquendo spurcitias, " videre, " per exp eri mentum, " quid esset factum, " scilicet probare per experimentum.
" Et veniunt, "
Per devotionem," ad Jesum, " Genes. xii, 1 : Egredere de terra tua, ei de cognatione tua, et de domo patris tui : et veni in terram quam monstrabo tibi : quae est terra Christi, ubi nemo in spurcitiis delectatur.
" Et vident illum qui " prius " a daemonio, " hoc est, a legione spurcitiae, " vexabatur, " sicut sus Iota et revoluta in. volutabro luti , " sedentem, " in verbis sapientiae quiescentem, " vestitum, " honestate conversationis et virtutis circumamictum. Isa. lxi, 10 : induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me.
" Et sanae mentis, " per gratiam Christi. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
" Et timuerunt, " timore reverentiae, " eum, " Christum. Apocal. XIV\, 7 : Timete Dominum, omnes Sancti ejus. Psal. xxxiii, 10 : Quoniam non est inopia timentibus eum,
" Et narraverunt illis "
Egressis pastores, " qui viderant " in. porcis " qualiter factum esset " miraculum, " ei qui daemonium, " hoc est, a legione daemonum quam " habuerat, " liberatus esset : " et de porcis " narraverunt qualiter in mari praecipitati essent, quia spurcitiae signa erant : quae auctor munditiae ad instructionem eorum perdi concesserat.
" Et rogare coeperunt eum, "
Hoc est, Christum, " ut discederet de finibus eorum, " non se dignos reputantes sua praesentia, nisi prius mundarentur. Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. III Reg. xvii, 18 : Ingressus es ad me, ut rememorarenturiniquitates meae, ei interficeres filium meum ? Sic viri Bethsamitae percussi
sunt in conspectu arcae Domini, et petierunt eam. a se educi . Et sic, isti timuerunt percuti in praesentia sanctitatis Domini : et ideo rogaverunt eum recedere, donec per receptionem satisfactionis Deum placarent, et sic digni sua receptione efficerentur.
" Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo.
Et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur."
Tangitur hic doctrina cautelae illius qui sanatus fuerat.
Tanguntur autem hic quinque, scilicet, sanati ad sequendum devotio : et ejusdem a Christo repulsio ; et quid facturus sit instructio : et instructi simplex. obeditio : et audientium eum admiratio.
Dicit igitur : " Cumque ascenderet, " Christus, " navim, " ut recederet a finibus eorum, sicut petiverant : quia libenter Dominus annuit petitionibus devotarum quae sunt rationabiles. Marc. XI, 24 : Omnia quaeumque orantes petitis, credite quia accipientis, et evenient vobis
" Caepit illum, " Jesum, " deprecari, " qui a daemonio vexatus fuerat et liberatus, " ut esset cum illo,)) sequendo eum inter discipulos : ut ex praesentia ipsius contra daemones confortaretur. Ex humilitate enim non magna sensit de seipso, quod sine Domino perfectus esset ad. cavendum a daemonibus. Ad Roman.
iiitera. omnibus circumportavit. Psal. cxxxi, 7 : Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
" Et deprecabatur eum multum, "
Ex multo desiderio, " dicens : Quoniam filia mea, " pignus naturae meae, " in extremis est: " nec est spes salutis in ea nisi per te. " Veni, " per misericordiam appropinqua : " impone manum " adjutricem " super eam, " in qua manu tua vis est deitatis, " ut salva sit " ab infirmitate, " et vivat, " perfecta sibi restituta sanitate. Marc. XVI, 18 : Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Psal.CXLIII,7 : Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis (lacrymarum et tribulationum)... de manu filiorum alienorum, hoc est, daemonum, qui sunt filii quidem per naturam, sed alieni facti sunt per aversionem et culpam.
" Et abiit. "
Ecce tangit qualiter benignus Dominus, qui omnibus deprecantibus se satisfacit, cum principe synagogae " abiit, " hoc est, abire dignatus est.
" Et sequebatur eum turba multa, " ut videret miracula quae faciebat, " et comprimebant eum, " quia quilibet desiderabat esse propinquior : et in talibus necesse est fieri compressionem. Joan. XVI, 33 : In mundo pressuram habebitis: in me autem pacem 1.
Quod autem hic dicitur : " In extremis est, " Luc. viii, 42, dicitur quod moriebatur : Matth. IX, 18, quod modo defuncta est. Quia primo veniente Jairo, ut dicit Augustinus, in extremis laborabat: adorante autem eo Dominum, et deprecante, et inducente ad veniendum, incipiebat mori : et veniente Domino cum Jairo, defuncta fuit: sicut et hic postea di- oetur : quia turbae comprimentes retardabant eum ne cito veniret.
" Et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
Cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus.
Dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga. "
Hic exaggeratur infirmitas mulieris, ut majus cognoscatur esse miraculum. Hanc autem mulierem Ambriosius dicit esse Martham.. Dicit enim in Tractatu de Salomone, quod Dominus in Martha profluvium sanguinis restrinxit : de Maria autem septem daemonia ejecit : et Lazarum quatriduanum in monumento suscitavit. Hieronymus autem dicit in Tripartita historia, quod haec mulier, postquam sanata est a profluvio sanguinis, devotissima ad Christum remansit, et in horto suo imaginem ad figuram Christi construxit: et hanc simili vestimento vestivit, juxta quam quaedam herba in horto similem virtutem curandi fluxum sanguinis habens, nata fuit : et quando vestimentum herba attigit, tunc perfectam virtutem curandi herba accepit. De qua imagine Julianus apostata audiens in Caesarea Philippi, eam auferri de loco illo praecepit, et suam praecepit substitui, quae fulmine statim combusta et contrita fuit : et tunc imago Christi restituta, quam postea pagani per infidelitatem confregerunt : postea vero convalesoen- tibus fidelibus, partes collectae sunt imaginis Christi, et in Ecclesia quadam collocatae.
Haec ergo mulier quaecumque fuerit, " quae erat in profluvio sanguinis, " menstruorum, qui profiuvius fluxum significat tentationis carnalis. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Psal. l, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae,
" Annis duodecim. " Anni autem duodecim sunt annus unus circuli oaelestis, qui vocatur circulus nativitatis , ex. duodecim domibus compositus, ad quas omnes stellae coeli reducuntur : et significat hic, quod ex defectu naturali sibi innato hanc passionem habuit : et ideo ad curandum magis erat difficilis.
Et hujus signum est quod sequitur :
" Et fuerat multa perpessa a compluribus medicis, "
Purgantibus eam per pharmacias, et restringere volentibus fluxum. " Et erogaverat omnia sua, " non parcens expensis, ut petitos haberet medicos, " nec quidquam profecerat, " per medicinas parvorum medicorum, " sed magis, " jam destituta natura per medicinas, " deterius habebat. " Et hujus causa redditur, Sapient. XVI, 12 : Quia neque herba, neque malagma sanat eos: sed, tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. CVI, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
Haec igitur mulier,
" Cum audisset de Jesu, "
Quia talem et tantam virtutem habuit curationum. Et hic tangitur de mulieris hujus devotione : " Venit in turba, " quia per seipsam humilis venit : ante enim venire non praesumpsit : " retro "autem venit, quia verecunda fuit ad similitudi- nem mulieris, de qua dicitur, Luc. viii, 38 : Stans retro secus pedes ejus,
" Et tetigit, " fidei devotione, " vestimentum ejus, " sciens quod scriptum est : Unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus .
" Dicebat enim, "
Per fidem intra se : " Quia si tetigero vel, " hoc est, saltem, " vestimentum ejus, " in fide et devotione nominis ejus, " salva ero." Matth. IX, 21, dicitur: Quia si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero,
" Et confestim, "
Quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia, " siccatus est fons sanguinis, " confortatis vasis naturalibus ad sanguinis retentionem. Ezechiel. XVI, 6 : Dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, " Et sensit, " per immutationem vasorum ad sanitatem et confortationem sui, " corpore, " hoc est, corporaliter, non solum spiritualiter, " quia sanata esset a plaga " infirmitatis. Psal. cxlvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Ibidem, v. 4 : Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.
" Et statim Jesus in. semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea?
Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit ?
Et cirumspiciebat videre eam quae hoc fecerat.
Mulier vero tiniens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua. "
Tangit hic de miraculi hujus publicatione.
Dicuntur autem hic quatuor, quorum primum est quod cognovit Christus virtutem de se exisse per sensum, quam ante novit per deitatem : et quia quaesivit, Quis me tetigit, ad turbae instructionem, non. ad ignorantiam suam instruendam : et quia discipuli mirantes de quaestione, causantur turbae tactum per Christi afflictionem : et quia cum circumspiceret, ut corporali visu mulierem admoneret, ut miraculum patefaceret, mulier venit et patefecit.