12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Iens per mundi circula
Astra quaerit Ieronymus,
Gerens vitam pauperculam,
Sicut praedixit Dominus.
2. Eius laudes magnificans
Et exsultans exercebor.
Doctrinam suam applicans
Et declarans confitebor.
3. Repellens hic caliginem
Errorum et inflammatus
Sacro spirante flamine
Est Ieronymus beatus.
4.
Omnes fideles pariter,
Caeli cives, cantate,
Christi redempti sanguine,
Ieronymum laudate.
5. Novum praestet praesidium
Norma vitae beatae,
Quae dotavit Ieronymum,
omnes gentes, laudate.
Ad Magnificat.
A. O quam sanctum Ieronymum
Leo de silva praedicat,
Qui scripturarum cumulum
Mira virtute enodat,
Eremita mirificam
Vitam gerens perlucidam
Caeli cives laetificat,
Caeli cives magnificat.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Omnes ante praesepium
Domino iubilemus,
Cum beato Ieronymo,
Venite, exsultemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Intravit monasterium
Ardore inflammatus
Ante Dei praesaepium
Ieronymus beatus.
2. Motu resolvi febrium
Quia fratres viderunt,
Ieronymum....
Et quare fremuerunt.
3. Ipse fratres redarguit,
Plenos amaritudine,
Et, ne flerent, admonuit,
Sed decantarent: Domine.
Responsoria.
1. Vitae praeclarae speculum
Et norma sanctitatis,
Piissimus Ieronymus,
Doctor veritatis,
Vitae exsolvens debitum
Ait suis prostratis:
V. Sacco corpus contegite
Nudum humo tradentes,
Exspoliatum vestibus,
Sitis oboedientes.
2. Pastor et doctor optime,
Cur nos sic desolatos
Sine praesule deseris
Filios enutritos
Errantes et orphanos,
Oves bonis privatos?
V. Erue, pater, profugos
In terra aliena,
Non habentes refugium
Neque salutis venam.
3. Terrae asperitatem
Ut persensit vir Dei,
Iucundatus est nimium,
Fecit sermonem veri,
Deiciendo vitia
Plantavit, quae sunt Dei;
V. Regulam dedit fratribus
Fultam Dei timore
Et ornatam virtutibus
Dominico sermone.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Vitam vestram dirigite
in Dei salutare,
Quia mihi praesidium
fuit, cum invocarem.
2. Salutis patrem praefero
vobis, ut vita vera
Vivatis regulariter
secundum verba mea.
3. De Cremonensi ambitu
Eusebium nomine
Sanctum virum et nobilem
proferens nobis, Domine.
Responsoria.
1. Vocemque mediocriter
Elevans vultu placido
Osculum dedit pariter
Suis iucundo animo,
V. In caelum tensis manibus
Ad Deum oravit
Lacrimis inundantibus
Se recommendavit.
2. Terrae macie affectum
Iuxta Domini praesepe,
Cum cernetis dissolutum,
Corpus meum sepelite
Et spoliate veste, nudum
Terra cooperite,
V. Eius mihi dantes corpus,
Qui in ligno me redemit,
Antequam sim absolutus
Ab his sarcinis terrenis.
3. Regis regum sanctum corpus
Cum Ieronymus conspexit,
Caritate inflammatus
Et ad intus genuflexit
Et prostratus exclamavit:
Domine, ad quid venisti?
V. Bone pastor, non sum dignus,
Ut sub tectum meum intres,
Quia reus, tu benignus,
Ut te ipsum mihi praestes
Et te dones tamquam pignus
Promittentem summas vestes.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ingemiscens Ieronymus
caritatis dulcedine
Sumpsit corpus dominicum
dicens: salva me. Domine.
2. Felix [atque] piissime,
serve Dei Ieronyme,
Qui exhalans exclamasti:
pacem da mihi, Domine.
3. Corpus tinsit.....
.....Ieronymi
Quasi solaris radii
missi a sede Domini.
Responsoria.
1. Regni caelestis gaudia
Sanctorum et militiam,
Vocem clamantem caelicam
Astantes persenserunt:
Veni, dilecte, accipe
Illam immensam gloriam,
Quam tibi tua opera
Praeclara meruerunt.
V. Audito hoc Ieronymus
Mentis cum summo gaudio
Clamavit: ecce, venio,
Pie Iesu Domine, suscipe
Quem tuo recuperasti
Pretioso sanguine.
2. Tunc subito disparuit
Lux illa et gloria,
Cum animam Ieronymi
Fulgentem solis radiis
Carnis solutis debitis
Caeli suscepit curia;
V. Erat Cyrillus, pontifex
Ierosolymae urbis,
In exstasi iam positus,
Divinitus dum vidit.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Regni caelestis curia,
Cito obviam venimus
Pro Ieronymi anima,
Quia mandavit Dominus.
2. De carnis ergastulo
Animam separate,
Eam cum summo gaudio
Ferentes, iubilate.
3. Immensis beneficiis
Ieronymum laudate,
Caecis visum restituit
Tactu, laudetur Deus.
4. Nefandorum spirituum
Propulsorem adducite,
Laudes, decus et gloria
Psallentes benedicite.
5. Solventes linguae vinculum
Et aurium vocate
Doctorem eximium,
Extollentes laudate.
Ad Benedictus.
A. Nobis assit Ieronymus
Virtutibus munitus,
Per quem malus haereticus
In lignum est mutatus
Et omnibus videntibus
Ab igne est consumptus
Et in cinerem conversus;
Deus sit benedictus.
Par Horas.
Ad Primam.
A. Nil quaerens Ieronymus
Quam salutem pro homine,
Sicut novit altissimus,
Dixit: Deus in nomine.
Ad Tertiam.
A. Corde clamans Ieronymus:
Deus et pastor optime,
Qui es doctorum optimus,
Tu mihi legem pone.
Ad Sextam.
A. Latens intra corpusculum
Amor eum perfecit
Duxit[que] ad praesepium,
In quo mundo defecit.
Ad Nonam.
A. Usque ad finem pariter
contempsit mundialia,
Laudes Dei magnificans
narravit mirabilia.
In 2. Vesperis.
Antiphonae.
1. Imitando vestigia
Salvatoris Ieronymus
Deseruit propria
Sicut dixit Dominus.
2. Opera magna Domini
Inquirens meditabor,
Viam salutis homini
Enodans confitebor.
3. Habitum gerens humilem,
Virtutibus ornatus
Exaltatus est hodie
Ieronymus beatus.
4. A summo rapit spiritum
A mundi sanitate,
Cum beato Ieronymo,
Pueri, Deum laudate.
5. Norma scripturae, speculum
Vitae in sanctitate,
Quia despexit saeculum,
Omnes gentes, laudate.
Ad Magnificat.
A. Regnans magnus Ieronymus
In urbe, quam aedificat,
Sui monstravit artubus
Legem quam iam laetificat,
Viam vitae notificat,
Regum regem magnificat.