DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Ut ad resolutionem quaestionis accedat, monet ea quae necessaria sunt ad salutem, sufficienter tradi in sacra Scriptura, uti probat in q. 2. prologi : quae autem non sunt hujusmodi, dicit non oportere ibidem tradi, et es horum numero asserit esse dubium hoc de salute Salomonis. In eam tandem partem inclinat, quod fuerit condemnatus propter gravissima peccata, praesertim multiplicis idololatriae quae in eo graviora erant, et minus excusabilia, quo majorem pro aliis obtinuit a Deo sapientiam et dona praestantiora. His eisdem argumentis in eum gravissime Scotus invehitur 4. d. 39. n. 8. et in Reportetis d. 42. ubi pessimum hominem, et Deo suo ingratissimum appellat. Neque tamen vult praecludere omnes vias, per quas possit obtendi ejus salus: imo quaestionem reliquit indecisam, neque sequi ejus damnationem ex eo capite monuit, quod in Scriptura ejus poenitentia non legatur, quod tanquam efficax argumentum adhibuit pro parte contraria. Adeo ancipitem, obscuram, infirmis dubiisque conjecturis inhaerentem quaestionem merito dixerit Sanctius in lib. 3. Reg. cap. II. ut omnino ab ea discutienda sibi judicaverit abstinendum. Pineda in principio quaestionis citatus plus omnibus laboravit pro ejus salute asserenda, neque tamen omnibus persuadet; nam si ab auctorum numero, et auctoritatis pondere rem expendas, aequum utrinque ab auctoribus et a sacra Scriptura momentum esse percipies.

Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Regum, ubi multa apposite ad hanc disputationem congerit, et se peculiarem de hac re quaestionem Quodlibetalem scripsisse commemorat ; quaedam etiam ibi delibat, quae hic atttinguntur, unde dubitare et haesitare coepi, an haec nostra, illa esset. Plano ipsius testimonio constat eum de hac re scripsisse. Pro Scoto non habeo quem assertorem, aut testem appellem, ubique et per omnia ej us doctrina cum istis cohaeret. In codice Vaticano utriusque cum alienis permixta erant opuscula. Cui potius hoc attribuendum sit, non ausim definire ; Scoto relinquo, donec potiora appareant pro Lyrano argumenta. Utriusvis sit, operae pretium duxi in lucem proferre. Lectori placebit quaestionem ab illo tempore et ante alios, quos sciam auctores, utrinque et exacte discussam, nunc primum accipere. Si Scoti sit, apposite illius operibus adnecto. Si Lyrani, laudabunt omnes conatum, ne pereat.

Circa septimum sciendum, quod sacra Scriptura est quaedam notitia divinitus data, ad dirigendum homines in finem supernaturalem; omnes enim qui de necessitate sacrae Scripturae locuti sunt, hanc rationem assignaverunt: ergo ad illam oportet etiam se extendat prophetia, vel revelatio prophetica perfecte et proprie dicta. Quae autem sunt necessaria ad salutem, oportet esse expresse in sacra Scriptura ; et si in uno loco habentur obscure, in alio traduntur clare, sive sint credibilia, sive agibilia: et ideo Sancti determinantes ea quae ad salutem sunt necessaria, semper pro certa regula recurrerent ad sacram Scripturam. De iis enim quae excedunt facultatem naturalem intellectus, non habemus aliam regulam. Alia autem quae non sunt necessaria ad salutem, non est necessarium ibi expresse tradi, sed alia multa ibi expresse tractantur, inquantum habent aliquam habitudinem ad praedicta. Salus autem Salomonis non est de talibus, scilicet de necessariis ad salutem nostram, ut patet; nec est de annexis ad salutem, et ideo non fuit necessarium quod ejus salus ibi expresse tractaretur, licet fuerit possibile. Non enim fuit necesse ex hoc, quod per lineam ejus Christus descendit, quia multi fuerunt pessimi in ista genealogia, ut Hieronymus dicit super Matth. quod conveniens fuit quod ibi essent aliqui peccatores; nec fuit necesse ad hoc ut Scriptura quae est in Canone authentica redderetur, quia prophetiae Balaam inter Scripturas Canonicas sunt, et tamen fuit idololatra, et inter idololatras mortuus, quia docuit provocare filios Israel ad fornicationem et idololatriam, ut habetur Num. 24. et Apocalyps. 2. et ideo salus ejus non est determinata per Scripturam, nec ejus damnatio expresse.

Sed quid, illorum salus, an condemnatio est Scripturae magis consonum ? Dicendum quod damnatio ejus, quia sicut allegatum est, facit de peccato ejus mentionem, et videtur justissime damnatus ratione peccati,quia idololatria (ut dicitur in glossa Psalm. 18. Emundabor a delicto maximo) est peccatorum gravissimum: et ratione multiplicationis, quia aedificavit templa et idola plura,ad multiplicandum cultum idololatriae; et ratione loci, in quo talia construxit, quia in monte Oliveti, qui erat juxta Jerusalem ad distantiam mille passuum, ita quod vallis Josaphat solum est intermedia; ita quod existentes in Jerusalem et potissime in templo, poterant clare videre immolantes idolis, et populus erat pronus ad talia, et maxime exemplo Regum ; et ratione personae peccantis, cui enim Dominus dederat sapientiam, et divitias, et populum plusquam alicui Regum ante eum, vel post, et a pueritia sua, ex quibus omnibus peccatum ejus augmentatum fuit. Et de paenitentia ejus nihil loquitur Scriptura, sed statim post haec flagitia determinat ejus mortem, quia non videtur verisimile quod tacuisset de poenitentia ejus, sicut non tacuit de poenitentia Manasse, de qua expresse loquitur ; et si tacuisset, saltem Josephus aliquid tetigisset, qui omnia ejus facta narrat diligenter. Et hoc etiam videtur probabilius, quia si poenituisset vere, fecisset destrui templa quae aedificaverat, quia tunc erat Rex potens valde, cui nullus fuisset ausus in hoc resistere, quae tamen steterunt usque ad tempora Josiae, qui ea destruxit ut dicitur 4. Reg. 13. et tamen fuit per magnum tempus post Salomonem, quia fuit decimusquintus Rex ab eo.

Et quod dicitur ab aliquibus, quod fecit librum Ecclesiastes de poenitentia, non est aliquo modo probabile, quia in libro isto non procedit ut peccator poenitens, peccata sua recognoscens humiliter et misericordiam Deo implorans, sicut fecit David poenitens de adulterio cum uxore Uriae, et Manasses rex Juda in oratione; sed procedit per modum Doctoris determinantis quaestionem quamdam dubiam, inducens rationes opinionibus variis et diversis, unde dicitur Hebraice Coheleth, quod interpretatur concionator. Ad cujus evidentiam considerandum, quod tempore Salomonis studium sapientiae fuit in Jerusalem, et determinatio dubiorum erat apud ipsum, quia omnes veniebant ad audiendam sapientiam Salomonis. Dubium autem apud multos tunc erat, in quo consistebat felicitas, aliis ponentibus ipsam in honoribus, aliis in divitiis, aliis in voluptatibus ; et ipse plenus sapientia non solum humana, sed etiam divina, ostendit quod non est in talibus, nec in vita ista mortali, sed in reversione spiritus ad Deum per apertam visionem : Et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum, etc. Ecclesiastae 12. Et quod modus perveniendi est per mandatorum Dei observationem : unle in fine concludit : Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo. Et haec est sententia Salvatoris Matth. 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Quia autem Judaei haec dicunt, non est in aliquo credendum propter dictum illorum, nisi de Scriptura habeatur ; sed eadem facilitate contemnendum, quia innumeras absurditates dicunt passim in suis libris, praesertim in libro Barahoc, ubi inter alia exponitur illud Ezech. 21. Plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, sic allegatur ibi : percutiam manu ad manum, et suspirubo indignationem meam: ubi dixit Rabi Barahoc, quod quando Deus recordatur de destructione templi, dolens perculit manus ad invicem, et hoc est tonitrua ejus, et lacrymae cadunt ad terram, et hoc est fulgur. Similiter si dicatur ab eis Salomon paenituisse, non est tenendum nisi ex Scriptura ostendatur. Multo expressius loquuntur de salute Saulis, quem dicunt salvatum in libro Barahoc, et Josephus finem ejus laudabilem describit, et robur perfectae fortitudinis lib. 6. antiquitatum, cum tamen omnes Doctores Catholici reputent eum damnatum, quod expresse dicitur primo Paralipomenon, cap. 10. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat et non custodierit illud: sed insuper etiam Pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, propter quod et Dominus interfecit eum. Et maxime, quia fecit se occidi, ut habetur 1. Reg. ultimo. Similiter si Judaei dicant Salomonem salvatum fuisse, vel aliquid aliud, non est standum nisi appareat ex Scriptura.

Ad auctoritates Scripturae, quae videntur facere pro ejus salute, Psalm. 88. Misericordiam autem meam, etc. manifeste patet quod loquitur de David, quia propter ejus meritum, regnum permansit filiis ejus, quamvis essent pessimi, ut patet ex discursu libri Regum et Paralipomenon. Similiter quod dicitur Ecclesiastici 47. Finem habuit Salomon cum patribus suis, licet iste liber non sit efficax* ad probandum dubia, tamen dicendum quod habuit finem cum eis, quia sepultus est in civitate David, in sepulcro regum, ut habetur 2. Reg. 11. Quare autem scribitur de eo 1. Paralipomenon 17. Cum compleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum ejus, ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non

auferam ab eo. Et idem habetur 2. Regum 7. nisi quod additur, qui si inique egerit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo. Sciendum quod aliqui, ut Petrus Alphonsi*, exponunt eam de Christo, non de Salomone nisi in figura, et hoc probatur ex eo quod dicitur ibi : Cum compleveris dies tuos, suscitabo semen tuum post te: Salomon autem regnavit vivente patre, ut patet 3. Regum, cap. 1. Similiter cum dicitur, firmabo solium ejus in aeternum, quia tempore filii sui tribus recesserunt ab eo, et in captivitatem Babylonis ductum est residuum, saltem ad tempus, et ideo haec exponunt de Christo. Quod autem additur, et si iniqui aliquid gesserit, non dicitur de Christo absolute, sed sub conditione. Dicuntur etiam iniquitates membrorum suorum, suae, et eas gessit pro poena quam pro ipsis sustinuit.

Si tamen exponatur de Salomone, non arguit finalem ejus salutem sufficienter, quia hoc esset maxime ex eo quod subditur, quod si iniqui aliquid gesserit, misericordiam meam etc. quia determinatur modus, cum subditur : sicut a Saul, quem amovi a facie mea ; et idem loquitur 1. Regum 17. Ex quo patet quod haec materia intelligitur in hoc, quod non abstulit totaliter regnum propter peccata Salomonis, sicut propter peccata Saul, quae tamen fuerunt minora.

Similiter ex adverso non sequitur quod Salomon sit damnatus, ex hoc quod non sequitur ex Scriptura ejus paenitentia, quia multa sunt facta quae non sunt scripta, etiam de factis Salvatoris, ut dicitur Joan. ultimo, quae tamen dignius deberent scribi. Et quod dicitur quodsacra Scriptura perfectissima est, dico quod verum est quod nihil omissum est de iis, quae debent ibi scribi, quae sunt illa quae sunt necessaria ad salutem humanam, ut dicit Augustinus 14. de Trinitate, cap. 1. Huic tamen scientiae tribuitur, quo fides saluberrima quae ad veram vitam ducit, gignitur, defenditur et roboratur, etc.