Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Addit duas alias vias ad octo adductas Prima est a testimonio extraneorum, qui fidem nostram, et professores ejus laudarunt vel praedixerunt, et adducit Josephum et Sibyllas. Quo argumento utitur Aug. 18. Civit. 4. et Tert. lib. ad Scapulam, et Chrysost. oratione 3. contra Judaeos, quam inhumaniter Ethnici Imperatores Catholicos tractabant et amabant, vide apud Eusebium lib. 8. c. 1. et 9. c. 9. Secunda via, quod Deus non deest quaerentibus eum, juxta id Luc. 11. Omnis qui petit accipit, et iterum : Si vos cum sitis mali, nouis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester dabit spiritum bonum petentibus se? ergo non denegavit
Deus veram fidem, sine qua impossibile est ipsi placere, Aug. Ambr. Hieron. Thaamat. Basil. Bened. Franc. caeterisque Sanctis, qui toto corde quaesierunt eum, et ob amorem ejus omnia arbitrati sunt ut stercora. Istae duae viae deserviunt contra sectarios, quia ab extraneis testimonia habent, sed non bona, nec sanctos homines Deum toto corde quaerentes mundique contemptores, falsa religio generat, quia arbor mala non potest fructus bonos facere. Vide Apol. protestant. tract. 2. c. 3. sect. 9. ubi late agit de vita et moribus Sectarorum ex ipsorum testimoniis. Tangit Doctor aliam viam ab a Erectione et mutatione animi eorum, qui nostram fidem amplectuntur, de qua Lact. lib. 3. div. inst. c. 26. Justin. apol. 2. ad Anton. Constat enim de ipsorum paenitentia, et qualiter subito de malitia ad bonam vitam mutantur ; e contra, experientia teste, qui eam deserunt, vitiis et voluptatibus student, ut constat in omnibus Apostatis. Tangit etiam ultimam viam a constantia Martyrum, qua utuntur Justin. apol. 1. ad Senatum Romanum, Lact. lib. 5. c. 13. I4.Constat autem sanctissimos Martyres passos esse pro doctrina quam Sectarii impugnant, idque deplorant Centuriat. praefat. Centur. 2. Hae 12. viae quas Doctor succincte tradit, convincunt omnia quae credimus esse evidenter credibilia, de quo 2. 2. q. 1. art. 4.
Nono (a) quoque loco potest adduci testimonium eorum qui foris sunt. Josephus in lib. 18. cap. 9. Antiquitatum,pulcherrimum testimonium ponit de Christo, ubi inter alia de Jesu ait: Christus hic erat, ubi ejus veram doctrinam et resurrectionem ex mortuis confitetur. Item, de Prophetia Sibyllae nota illud de Civit. 18. cap. 23. Jesus Christus Dei Filius Salvator. Item, contra Epistolam Fundamenti, nota quomodo singuli Haeretici de Catholicis inquisiti, non ad suos mittunt, sed ad veros Catholicos, quasi etiam illi soli ab omnibus etiam Haereticis Catholici nominentur.
Decimo et ultimo potest adduci, quod Deus non deest quaerentibus toto corde salutem; multi autem diligentissime inquirentes salutem ad hanc sectam conversi sunt, et quanto ferventiores facti sunt in inquirendo, tanto in hac secta amplius confirmati subitoque in ea paenitentes de malitia ad bonam vitam mutati sunt, tormenta quoque pro ea plures in magna exultatione spiritus perpessi sunt; quae non videntur probabilia, nisi Deus hanc sectam sacrae Scripturae innitentem irrefragabiliter approbaret et ordinaret ad salutem.