IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Aliud esse signum practicum instituere, aliud, illud certum facere. Homo posset instituere signum practicum gratiae, sed non posset illud facere certum, nec posset Deus ei talem institutionem positive committere, nisi se astringeret ad causandam gratiam. Hic videtur Doctor dicere potestatem instituendi Sacramenta non posse communicari creaturae, quod tenent Dur. 4.d.2.q.l. et Gub. hic quaest. 2. Si enim Deus determinaret se generaliter ad assistendum signo per me instituendo ad causandam gratiam, et ego instituerent signum aliquod, adhuc institutio non esset a me, ut sit efficax et infallibilis, sed a generali Dei voluntate, et ego essem praeco vel promulgator. Sed non apparet certo Doctorem hoc tenuisse, quia non est hic clarus, neque hic est in re controversia, sed in voce, quia negantes potestatem instituendi Sacramentum non posse communicari, intelligunt per hanc, potestatem independentem ab alio quoad executionem.
De secundo (b) dico, quod aliunde signum practicum habet, quod significet practice signatum, et aliunde quod sit certum signum, quod patet, quia possibile est quandoque aliquem non veracem uti illo signo, signationem enim habet ex institutione: sed quod sit certum, non habet nisi ex determinatione alicujus causae cooperantis illi signo, ad causandum significatum. Verbi gratia, si ab aliquo legislatore instituatur in politia sua pro signo pacis, tactus manus, vel hujusmodi, et si ex ista impositione habet istud signum, quod practice significet pacem; tamen si alius non verax potest uti isto signo, istud signum non est certum ex impositione legislatoris, sed remanet aequivocum, quandoque scilicet verum, quando habet concomitans signatum, quandoque falsum. Falsus enim utitur isto signo sine signato, sicut uteretur signo speculativo benevolentiae sine signato, dicendo, concedo tibi dilectionem meam, habens aliud, scilicet oppositum in mente.
Ad propositum, Sacramentum et practice significat effectum practicum causari in illo cui adhibetur, et sic signat, quod est signum certum ut in pluribus, sive regulariter, quantum est ex parte ejus. Quantum autem ad signationem, possibile esset quod institueretur ab aliqua creatura, quia sicut posset homo imponere signum speculativum effectus Dei, ut patet de ista oratione : Deus causat gratiam in anima, ita posset imponere signum, quod practice signaret Deum invisibiliter agere, sed non posset dare illi signo, quod esset regulariter certum: non enim potest dare certitudinem alicui signo practico, nisi in cujus potestate est posse causare signatum illius signi: solus autem Deus potest se determinare ad causandum effectum sibi proprium: ergo solus Deus potest dare certitudinem signo practico sui effectus. Sic ergo patet, quod a Deo solo potest institui Sacramentum, quantum ad signum certum: inquantum autem absolute est signum practicum, posset institui ab aliquo alio, sed non congruit, quia institutio talis signi esset omnino frustra, cum ex impositione nunquam sine aliquo intrinseco, posset habere veritatem, cum non sit in potestate imponentis, nec utentis, nec congruit, quod Deus committat inferiori se in situere Sacramentum, inquantum certum signum, ne Deus esset approbator signi falsi vel aequivoci. Potest tamen Sacramentum inquantum signum, et inquantum . certum, ab alio a Deo promulgari, ut a praecone; sed ista promulgatio non est institutio, sed praesupponit institutionem.
Ex isto patet, an Sacramentum ex institutione sua habeat efficaciam. Si enim intelligatur institutio praecise impositio ad signandum practice, dico quod non, et patet ex dictis. Si autem intelligatur institutio determinatio quaedam voluntatis ipsius instituentis ad cooperandum illi signo, quae institutio non est praecisa impositio ad signandum practice, sed cum hoc determinatio signi ad veritatem et ad certitudinem; hoc modo ex institutione habet efficaciam, hoc est, quod signatum concomitetur istud signum.
Et sicut in homine esset alius actus realiter, quo institueret osculum, ut sit signum reconciliationis; et alius actus, quo determinaret voluntatem ad istud signatum causandum, signo exhibito ; ita est in Deo alius actus rationis ad instituendum signum sensibile, ad practice signandum effectum Dei, et alius, quo determinat se realiter ad cooperandum tali signo regulariter, id est, semper, quando indispositio suscipientis non impedit. Isti tamen duo actus simul concurrentes possunt dici una Sacramenti institutio completa, inquantum est signum certum et distinctum a signo aequivoco.
Quod si hoc est de ratione Sacramenti, uti videtur ex illa particula efficax, sequitur quod de ratione ejus proprie dicta est, quod a solo Deo possit institui. Si autem non est de ratione ejus, quia accidit signo, utrum signatum concomitetur ipsum, vel non, saltem ipsa perfectio superaddita rationi Sacramenti, quae est veritas vel conformitas in signando ad rem signatam, requirit ut instituatur a Deo, sive quod Deus determinet se regulariter cooperari illi signo.
COMMENTARIUS. (b) De secundo dico, etc. Supposita distinctione inter signum certum, ut in pluribus, seu quantum est de se, et signum aequivocum, cui potest substitui falsum quandoque, quandoque verum, affirmal Sacramentum esse certum semper, quantum est de se, proinde contineri sub prii ori membro. Unde autem habeat hanc certitudinem explicat, nempe a solo Deo institutore, unde concludit Deum solum instituere posse Sacramenta, ac proinde non posse communicari hanc potestatem creaturae, quae est conclusio hujus articuli, quam tenet Durandus in 4. d. 2. q. 1. Gabriel d. 1. q. 2. art. 3. dub. 2. Vasquez 3. part. disp. 135. cap. 2.
Contrarium autem docet Sotus in 4. d. 1. q. 5. art. 4. Suarez tom. 3. d. 18. sect. 2. citant pro eadem D. Thomam, et D. Bonaventuram et Richardum, quamvis (ut bene notavit Vasquez) haec sit magis propria modernorum sententia quam anteriorum, qui obscurius, aut alio sensu locuti sunt.
Verum, ut Scholiastes ait, est contentio de voce, ratio autem Doctoris manifesta est, quia de ratione Sacramenti est, ut sit signum certum et infallibile de se ex institutione, et efficax, quam efficaciam habet per ipsam institutionem ; ergo illius solius est dare efficaciam et certitudinem in ea fundatam Sacramento, in cujus potestate est conjungere physice effectum ipsi Sacramento, hoc autem est solius Dei; ergo et instituere Sacramentum. Viam autem conciliandi has opiniones Doctor in littera explicat. Quod si institutio sumatur praecise, ut est designatio formae et materiae sensibilis, ut praescindit a certitudine et efficacia respectu effectus, sic posse talem potestatem communicari creaturae. Et hoc patet, quia sic aliqui statuunt remedium legis naturae fuisse institutum, ut in potestate cujuslibet esset assumere quamlibet rem ad protestationem fidei, sic Christus per potestatem excellentiae instituit Sacramenta qua homo ; et sicut Ecclesiae data est potestas instituendi ritus et solemnitates Sacramentorum, ita potuit committi potestas designandi materiam et formam, tamen inde non sequeretur certitudo et efficacia signi instituti, sed ex decreto Dei, quo determinaret concurrendum infallibiter ad signa, hoc modo instituta, in ordine ad effectum. Ab alio ergo signa sic instituta haberent impositionem ; ab alio vero suam veritatem, a creatura primum, secundum a Deo haberent, et hoc modo alius esset actus institutionis, alius vero determinatae cooperationis
Ad hunc posteriorem modum seu sensum, reduci potest secunda opinio, quae tantum intendit potestatem principalem, et auctoritativam non posse communicari creaturae ; ministerialem vero posse.
Melius tamen dicitur, illam designationem materiae, esse incompletam institutionem Sacramenti, de cujus ratione est, ut sit signum efficax et certum, quod a nullo potest participare nisi ab eo, in cujus potestate physica est effectus Sacramenti, ejusque conjunctio ad ipsum Sacramentum in usu.
Neque auctoritas Augustini in oppositum adducta quidpiam urget. Talis est tract. 5. in Joan. Potuit autem Dominus noster Jesus Christus, si vellet dare potestatem alicui servo suo, ut daret Baptismum suum tanquam vice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare Baptismo translato in servum, quantam vim haberet Baptismus datus a Domino, etc.
Respondetur, Christum non potuisse I transferre a se potestatem, quae, ut Deus erat, fuit in eo principalis et auctoritativa; neque etiam potestatem excellentiae, quam habuit ut homo, quia haec ipsi conveniebat et convenit, qua caput est ; ergo Augustinus non debet intelligi de translatione hujus potestatis, etiamsi verba ejus praeter intentionem ad scopum hujus quaestionis torquenda essent, et consequenter non de potestate instituendi Baptismum, sed de potestate ministeriali et subauctoritativa baptizandi intelligenda essent.
Revera autem intelligitur de Baptismo, quatenus in nomine servi daretur, non autem in nomine ipsius Christi, ideo subdit : Hoc noluit, ideo, ut in illo esset spes baptizatorum, a quo se baptizatos agnoscerent, noluit ergo servum ponere spem in servo ; ideo clamabat Apostolus, cum videret homines volentes ponere spem in seipso : numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis, etc.
Ex his patet triplex potestas instituendi Sacramenta : Prima est principalis et auctoritativa, ex qua, velut radice, oritur veritas et efficacia Sacramenti, et illa soli Deo competere potest. Secunda esse potest commissionis designandi materiam, aut verba in specie ; haec delegari potest cuique in particulari, aut ipsi communitati, ut patet ex Doctore. Tertia est excellentiae, quae soli Christo competit, inquantum constitutus est mediator Dei et hominum, et meruit assistentiam causae principalis signo a se instituendo, sicut et potestatem Legislatoris ferendi legem, in quo essent media operantia et reducentia hominem ad salutem.
Haec distinctio inducitur juxta modum, quo infra Doctor cum aliis d. 19. distinguit clavem, quae designat potestatem, in principalem, quae est solius Dei: praecellente, quae est Christi ; et particularem, quae neque principalis est, neque praecellentiae, quae est Ecclesiae. Eodem modo de potestate instituendi Sacramentum disseritur. Videatur de potestate judiciaria Christi d. 48. quaest 1.
Sed adhuc de potestate illa praecellentiae, quam habet Christus, dubitatur, an conferri possit de potentia absoluta purae creaturae. Vasquez negat loco citato sub finem, quia nulla pura creatura potest habere meritum condignum nostra redemptione, neque proinde ipsi communicari tanquam condigne gratiam capitis, quia requiritur unio hypostatica ad utrumque.
Oppositum est S. Thomae 3. p. q. 64. art. 4. et tenenda est juxta sententiam Doctoris, qui infra loco proxime citato, docet potestatem excellentiae non posse communicari Ecclesiae, saltem de congruo, insinuando potuisse absolute.
Ratio autem Vasquez nulla est, dato quod praetendit, nimirum purae creaturae meritum de potentia absoluta non potuisse esse condignum redemptioni nostrae, quia potestas haec praecellentiae data est Christo independenter a suo merito, eo ipso quo constitutus est caput omnium ; et quanquam concurrit deinceps meritum respectu nostri se habuit ut causa remota, et motiva seu impetratoria ob quam, non autem, ut ratio intrinseca potestatis, quae independenter ab omni merito communicari potuit, et habere eamdem efficaciam, quantum ad institutionem Sacramenti.
Si enim Deus reduceret hominem per Christum, non per viam justitiae et salisfaclionis, sed misericordiae purae et liberalitatis, posset manere in Christo potestas excellentiae legislativa, et ordinandi haec ipsa media ad salutem, quae nunc ordinavit, quae eo casu non dependerent a merito ejus ex hypothesi ; posset ergo similiter purae creaturae, quamvis in ea non esset condignitas causae meritoriae, imo independenter ab omni ejus merito, communicari haec potestas legislativa cum scientia infusa et directiva, et reliquis, quae fuerunt in Christo, excepto merito: dato etiam exigi meritum, juxta sententiam nostrae scholae, potuit esse condignum in pura creatura, ut patet in 3. d. 20. si ordinaretur caput generis humani cum gratia et potestate et influentia capitis.