REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Rejicit sententiam D. Bonaventurae asserentis Mariam praeventum esse a Spiritu sancto, r.e ageret, quia sic non esset mater, sicut nec virga Aaron causa floris, quia fuit praeventa. Rejicit etiam Varronis sententiam, dicentis vim supernaturalem datam Virgini, per quam agebat generando, quia illa esset accidens, per quod non causatur substantia. Praeterea, esset in voluntate vel in intellectu, et nihil in his subjectatum potest generare. Vide eum in Oxon. hic n. 6. Si parere sit agere, dilfieile valde est quomodo B. Virgo peperit, quia ibi intervenit penetratio, quandoquidem clauso utero natus est Christus. Tamen si teneatur quod in instanti concurrit ad motus praecedentes generationem, videtur etiam quod ad hoc Spiritu sancto coagonte concurrere potuit, de quo nihil resolvitur.
Tamen aliter dicitur, sustinendo quod mater agat, quod illa fcecunditas matris, quae potest agere, fuit praeventa a Spiritu sancto, sicut virga Aaron, quae potuit floruisse et fronduisse per naturam, fuit praeventa a causa fortiori.
Sed ista responsio destruit propositum, quia ex hoc sequitur quod non fuit vere mater, quia si ignis posset vere calefacere, esto quod praeveniatur a superiori causa causante calorem, ignis non est causa caloris, sicut de virga illa manifestum est quod si fuit praeventa, ipsa non causabit flores ; illud igitur opus magis esset tribuendum causae superiori quam virgae.
Aliter dicitur, sustinendo quod mater agat, quod virtuti naturali ejus fuit collata virtus supernaturalis alia, unde potuit coagere Spiritui sancto.
Contra, ista virtus supernaturalis aut fuit gradus intensior formae, aut aliquod accidens ? Si primo modo, beata Virgo fuisset plusquam mater, quia matres communes non habent talem gradum, et per consequens aequivoce fuisset mater cum aliis.
Si secundo modo, contra, quia illud supernaturale est accidens impressum, per hoc non potest coagere ad formam substantialem, probatur hoc : Inconveniens est quod mater per aliquod accidens posset in aliquod perfectius quam in illud, in quod potest per formam substantialem. Similiter si esset accidens, reciperetur in alio, et cum sit accidens supernaturale spirituale, non videtur quod possit recipi nisi in voluntate, vel in intellectu, et nullum tale est sufficienter activum respectu substantiae, ideo teneo quod mater habet principium activum formaliter, ut prius.
Ad primum contra, dico quod in ultimo instanti habet agens creatum actionem, et non per actionem, quam habuit alterando, propter duo ; tum quia in ultimo instanti illa actio non est ; tum quia esto quod esset, adhuc accidens esset, et per consequens non potest esse principium actioni generationis substantiae.
Ideo dico quod agens creatum potest coagere actioni causae superioris ad inductionem formae substantialis.
Dices, non potest agens creatum agere in instanti, nec coagere nisi post actionem ejus in tempore. Dico quod verum est generaliter loquendo, et ut plurimum, tamen si agens increatum suppleat actionem ejus in tempore praecedente, in ultimo instanti potest agere et coagere, ac si egisset vel coegisset per media praevia naturae.
Ad aliud contra de rationibus seminalibus, dico quod ubi principalis ratio activa est in creaturis cum administratione Dei, non potest talis productio esse secundum rationes seminales, nec ita subito, tamen ubi ratio principaliter activa est in agente increato, potest agens creatum sibi coagere in ultimo instanti. Nec dicitur hoc fieri per rationes seminales, cum virtus Spiritus sancti suppleat actionem Patris, sicut si Pater ageret formaliter. Et pro tanto potest dici quod illa productio non erat secundum rationes seminales, non obstante quod mater agat.
Tertius articulus, quomodo Maria peperit Christum ? Si mater se habet in partu ut terminus a quo tantum, sicut arbor respectu fructus cadentis, ita quod nihil agat, sed ponderositas facit fructum cadere, vel desiccatio extrinseca, tunc facile est sustinere quod Virgo peperit Christum. Si tamen ponitur quod parere sit per virtutem expulsivam, non ita facile est salvare. Primum patet, quia si mater se habeat passive, tunc Spiritus sanctus agit ad separationem prolis a matre, sicut calor vel ponderositas ad separationem fructus ab arbore. Secundum patet, quia non potest corpus esse simul cum corpore alio, ita quod non gloriosum cum non glorioso per virtutem creaturae. Sed Christus exivit januis clausis, hoc est, clauso utero ; igitur oportet quod in exitu essent duo corpora, et non creditur communiter quod tunc fuit corpus Christi gloriosum ; ideo non videtur quod per virtutem matris potuit sic Christi corpus exire, nisi ponatur quod parturire est prius agere, vel in exitu est actio a virtute Spiritus sancti.