Theophylactus. Qualiter praecursor viam domini praeparavit, exponit subdens ad dandam scientiam salutis plebi eius. Salus dominus iesus est; data est autem plebi scientia salutis idest christi, a ioanne, qui testimonium perhibebat de christo. Beda. Quasi iesu, idest salvatoris, nomen exponere et diligentius commendare desiderans, salutis mentionem frequentat. Sed ne temporalem salutem promitti putarent, subdit in remissionem peccatorum eorum. Theophylactus. Non enim aliter cognitus esset deus, nisi plebi peccata dimisisset: dei enim est peccata dimittere. Beda. Verum Iudaei non christum suscipere, sed Antichristum malunt expectare: quia non intus a peccati dominio, sed foris ab humanae servitutis iugo cupiunt liberari.