Augustinus in serm. De epiph.. Quia, ut dictum est, cum salvator noster abluitur, iam tunc in nostrum baptismum tota aqua mundatur, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur.
Oportuit etiam christi baptismo ea designari quae per baptismum consequuntur fideles; unde dicitur baptizatus autem iesus, confestim ascendit de aqua. Chrysostomus super Matth..
Factum christi ad mysterium pertinet omnium qui postmodum fuerant baptizandi; et ideo dixit confestim, et non dixit simpliciter ascendit: quia omnes qui digne baptizantur in christo, confestim de aqua ascendunt; idest, proficiunt ad virtutes et ad dignitatem sublevantur caelestem; qui enim in aquam ingressi fuerant carnales et filii Adae peccatores, confestim de aqua ascendunt spirituales filii dei facti. Si autem quidam ex sua culpa nihil proficiunt baptizati, quid ad baptismum? Rabanus. Quia ergo nobis dominus sui corporis intinctu baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum baptisma caeli aditum patere et spiritum sanctum dari demonstravit; unde sequitur et aperti sunt ei caeli. Hieronymus in Matth.. Non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, sicut et ezechiel in principio voluminis sui apertos esse commemorat. Chrysostomus super Matth.. Si enim ipsa creatura caelorum rupta fuisset, non dixisset aperti sunt ei, quia quod corporaliter aperitur, omnibus est apertum. Sed dicet aliquis: quid enim? ante oculos filii dei clausi fuerant caeli, qui etiam in terra constitutus erat in caelo? sed sciendum quod sicut secundum dispensationem humanam baptizatus est, sic secundum humanam dispensationem aperti sunt ei caeli; secundum autem naturam divinam erat in caelis. Augustinus. Sed numquid tunc primo aperti ei caeli etiam secundum humanam naturam? fides enim ecclesiae et credit et tenet quod non minus aperti sunt ei caeli ante quam post. Ideo ergo dicitur quod aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur ianua regni caelestis. Chrysostomus super Matth.. Forte enim erant invisibilia quaedam obstacula prius, quibus obsistentibus animae defunctorum non poterant introire caelos. Nullam enim animam ante christum arbitror ascendisse in caelum ex quo peccavit Adam et clausi sunt caeli. Sed ecce baptizato christo aperti sunt tantum; postquam vero tyrannum vicit per crucem, quia non erant necessariae portae caelo nunquam claudendo, non dicunt Angeli: aperite portas: iam enim erant apertae; sed: tollite portas. Vel baptizatis aperiuntur caeli, et vident ea quae sunt in caelo, non carnalibus oculis videndo, sed spiritualibus fidei credendo. Aut ita: caeli sunt Scripturae divinae, quas omnes legunt, non tamen omnes intelligunt, nisi qui fuerint sic baptizati ut accipiant spiritum sanctum. Unde et apostolis primitus erant clausae Scripturae prophetarum; sed accepto spiritu sancto, reseratae sunt eis omnes Scripturae. Tamen quocumque modo intelligatur, caeli aperti sunt ei, idest omnibus propter eum; sicut si imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi do, sed tibi: idest, propter te illi. Glossa. Vel tantus splendor circumfulsit christum in baptismo, ut empyreum videretur caelum reseratum esse.
Chrysostomus in Matth.. Si autem tu non vides, non incredulus sis; etenim in principiis spiritualium rerum semper sensibiles apparent visiones, propter illos qui nullam intelligentiam incorporalis naturae suscipere possunt; ut si postea non fiat, ex his quae semel facta sunt, recipiant fidem.
Remigius. Sicut autem omnibus per baptismum renatis aperitur ianua regni caelestis, ita omnes in baptismate accipiunt dona spiritus sancti; ideo subditur et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Augustinus in serm. 1 in dom. Infra oct. Epiph.. Christus enim postquam natus est hominibus renascitur sacramentis; ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum, ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum. Filium enim genuit mater, et casta est; christum lavit unda, et sancta est. Denique spiritus sanctus, qui tunc illi in utero affuit, modo eum in gurgite circumfulsit; qui tunc mariam castificavit, nunc fluenta sanctificat. Unde dicit et vidit spiritum dei descendentem.
Chrysostomus super Matth..
Ideo autem spiritus sanctus speciem columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est caritatis.
Omnes autem iustitiae species quas habent servi dei in veritate, possunt habere servi diaboli in simulatione; solam autem caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Ideo ergo hanc privatam speciem caritatis tibi servavit spiritus sanctus, quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus, sicut per gratiam caritatis. Rabanus.
Significantur etiam quatuor virtutes in baptizatis per columbam. Columba enim secus fluenta habitat, ut, viso accipitre, mergat se et evadat; meliora grana eligit, alienos pullos nutrit, non lacerat rostro, felle caret, in cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet; ita et sancti secus divinae Scripturae fluenta resident, ut incursum diaboli evadant; sanas sententias quibus pascantur eligunt, non haereticas; homines qui diaboli fuerunt pulli, idest imitatores, doctrina nutriunt et exemplo; bonas sententias lacerando non pervertunt haereticorum more; ira irreconciliabili carent; in plagis mortis christi, qui petra firma est, nidum ponunt, idest suum refugium et spem; sicut etiam alii delectantur in cantu, ita ipsi in gemitu pro peccatis.
Chrysostomus in Matth.. Veteris etiam recordatur historiae: in diluvio enim apparuit hoc animal, ramum ferens olivae et communem orbis tranquillitatem annuntians; quae omnia typus erant futurorum.
Etenim nunc columba apparet liberatorem nobis demonstrans, et pro ramo olivae adoptionem generi humano affert.
Augustinus de Trin.. Est autem in promptu intelligere cur spiritus sanctus missus dicatur, cum in ipsum dominum corporali specie velut columba descendit: facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus. Haec autem operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret invisibilis eius substantia, sed ut corda hominum exterioribus visis commota, ad occultam aeternitatem converterentur.
Non autem sic assumpta est creatura, in qua spiritus sanctus apparuit, in unitatem scilicet personae, sicut assumpta est humana illa forma ex virgine. Neque enim columbam beatificavit spiritus aut sibi in personae suae unitatem in aeternum coniunxit. Proinde, quamquam illa columba spiritus dicta sit, ut ostenderetur per columbam spiritum demonstratum, non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam, sicut dicimus filium et deum et hominem; nec sicut dicimus filium agnum dei, non solum ioanne baptista dicente, sed etiam ioanne evangelista vidente agnum occisum in Apocalypsi: illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spiritales imagines corporum. De illa vero columba nullus unquam dubitavit quin oculis visa sit; nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim 1 Cor. 10, 4: petra erat christus), ita possumus dicere spiritum columbam. Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine christi quem significabat; non autem sic illa columba, quae ad haec tantummodo significanda repente extitit. Magis autem simile hoc mihi videtur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi quam populus in eremo fiebant dum lex daretur in monte. Ad hoc sequebatur, et fulguribus ac tonitruis quae enim rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret atque praeteriret.
Propter has ergo corporales formas missus dicitur spiritus sanctus; illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et postea destiterunt. Hieronymus in Matth..
Sedit autem super caput iesu, ne quis putaret vocem patris ad ioannem factam, non ad dominum; unde sequitur et venientem super se.