Aliqua # ex # non # sint # una # sunt enim quodam modo / ad / conclusionis materia.
Alias esset in infinitum procedere, si omnia nota ratiocinando sciremus. Sed omnis dei cognitio # nec in eo accidens locum habet, ut etiam supra ostensum est.
Et Aristoteles probat in XI metaph. # comparatio autem ratiocinativae scientiae ad simplicem intellectus intuitum est sicut comparatio moventis moti ad movens non motum, nam sicut ex ratiocinatione movetur / aliquis / intellectus ad concludendum, ita ex principiis ad ratiocinandum. Igitur divinus intellectus non est ratiocinans, sed simplici intuitu considerans tantum.
Infimum, si tamen in eo aliquid infimum esse potest,# superioris infimum # intellectu- # cui consonat verbum Ysaac dicentis quod ratio oritur in verbo intelligentiae.
Item. Felicitas est ultimum felicis complementum, cum sit ultimus finis. Cognitio autem qua intellectus cognoscit principia non est eius ultimum complementum, nam completur eius cognitio cum ad conclusiones fuerit perventum. Non consistit igitur felicitas intellectus in considerando illud quod se habet ad alia cognoscibilia sicut principium ad conclusiones. Sed felicitas divina in hoc consistit quod cognoscit se ipsum, nam ipse est nobilissimum intelligibile, et etiam intelligere est nobilissima operatio intelligentis. Deus igitur non / hoc cogn- / ratiocinando per essentiam suam alia cognoscit sicut per principia cognoscuntur conclusiones, sed simpliciter intuendo, sicut per speciem rei res ipsa videtur. Hiis autem si adiungatur quod deus alia cognoscit non nisi per essentiam suam, sequetur quod eius cognitio nullo modo sit discursiva vel ratiocinativa. Patebit # subtiliter autem consideranti ex dictis apparet quod / in intellectu divino non est actio / intellectus divini operatio non est similis operationi nostri intellectus qua propositiones formamus, quae dicitur compositio et divisio vel secunda / secundum / a quibusdam, sed tantum similis illi operationi qua intellectus noster cognoscit quod quid est, quae quidem dicitur indivisibilium intelligentia, vel formatio intellectus, vel etiam imaginatio per intellectum a quibusdam. Operatio enim intellectus