Deinde cum subjungit, quoniam, assignat rationem petitionis, et describit inimicos, et periculum imminens. Primo ex defectu boni.
Secundo ex abundantia mali, ibi, quia cor eorum etc.. Defectus quidem est, quia si servarent pacem, possem eis pacificari et secure incedere.
Sed non est in ore eorum veritas; quia aliud habent in ore, et aliud in corde: Osee 4: non est veritas: et ideo non possum secure incedere.
Item ex abundantia mali. Et primo quantum ad meditationem, cum dicit: cor eorum vanum est, idest vana meditantur, ad quae attingere non possunt, scilicet decipere pauperes qui custodiuntur a te: Eccl. 2: multae insidiae sunt dolosis. Secundo ex aviditate: quia, sepulcrum patens est guttur eorum. Guttur servit ad gustum et locutionem.
Uno modo potest legi, ut exponatur secundum quod ordinatur ad locutionem; quasi dicat: guttur eorum est sepulcrum patens: nam sicut sepulcrum est locus mortuorum, et de eo egreditur foetor, ita locutiones eorum mortificant alios, vel spiritualiter vel corporaliter: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Item foetida sunt eloquia talium, quia turpia loquuntur: Eccl. 2: eructant praecordia foetentium. Alio modo ut exponatur quantum ad comestionem et aviditatem: et hoc possumus accipere vel ad litteram; et sic sunt sepulcrum patens, quia sunt voraces. Et propter hoc ut impleant voracitatem suam, adulantur, et inique agunt. Vel figuraliter: et sicut sepulcrum quantum est de se paratum est ad suscipiendum mortuos, sic isti semper sunt parati ad decipiendum: Hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum patens. Tertio quantum ad eorum oppressionem, linguis suis etc.: quasi dicat: per verba blanda ducunt ad mortem: Rom. 16: per dulces sermones et blande seducunt corda innocentium: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum etc.. Haec potest esse oratio justi et ecclesiae.