Quod vero trigesimo octavo dicitur, hoc falsum est, scilicet quod deus non agit in anima nisi per novum influxum: nam novus influxus potest provenire in anima sed nova dispositione recipientis, sicut nova illuminatio in aere ex nova dispositione aeris. Manifestum est enim, quod deus in anima agit non solum causando in ea aliquem habitum, puta gratiae vel virtutis, sed etiam inclinando liberum arbitrium ad hoc vel ad illud; quod non proprie dicitur influere, sed magis movere ad actum.