Quoniam autem haec determinata sunt etc..
Postquam philosophus determinavit de cive, ex cuius notitia cognosci potest quid sit civitas, hic consequenter intendit distinguere politiam in suas species.
Et dividitur in partes tres. In prima distinguit politias. In secunda ostendit quid sit iustum in unaquaque politia, ibi, sumendum autem etc.. Tertio ostendit quae politiarum sit potior, ibi, habet autem dubitationem etc..
Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo ostendit quid sit politia, ibi, est autem politia etc..
Tertio dividit politias, ibi, supponendum itaque primo etc..
Dicit ergo primo, quod determinatis praedictis restat considerare, utrum sit una politia tantum vel plures; et si sunt plures, quot et quae sint, et quomodo adinvicem differant.
Deinde cum dicit est autem politia etc., ostendit quid sit politia. Et dicit quod politia nihil est aliud quam ordinatio civitatis quantum ad omnes principatus qui sunt in civitate, sed praecipue quantum ad maximum principatum, qui dominatur omnibus aliis principatibus.
Et hoc ideo, quia politeuma civitatis id est positio ordinis in civitate, tota consistit in eo qui dominatur civitati; et talis impositio ordinis est ipsa politia. Unde praecipue politia consistit in ordine summi principatus secundum cuius diversitatem politiae diversificantur: sicut in democratiis dominatur populus, in oligarchiis quidem pauci divites: et ex hoc est diversitas harum politiarum. Et eodem modo dicendum est de aliis politiis.
Deinde cum dicit supponendum itaque primo etc., distinguit politias.
Et primo ostendit quomodo distinguantur rectae politiae ab iniustis. Secundo quomodo distinguantur utraeque politiae in seipsis, ibi, determinatis autem his etc..
Circa primum tria facit. Primo ostendit ad quid sit civitas ordinata. Secundo ostendit quomodo distinguantur principatus adinvicem, ibi at vero et principatus etc.; tertio concludit differentiam rectarum politiarum et iniquarum, ibi, manifestum igitur etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo incipit exequi propositum, ibi, dictum est autem etc..
Dicit ergo primo, quod cum oporteat distinguere politias abinvicem, oportet primo duo praemittere; quorum primum est propter quid civitas sit instituta. Secundum est, quod sint differentiae principatuum, qui sunt circa homines et circa omnia quae veniunt in communionem vitae.
Ex his enim duobus poterit accipi differentia iustae et iniustae politiae.
Deinde cum dicit dictum est autem in primis etc., ostendit quid sit finis civitatis vel politiae.
Et dicit quod dictum est in primo libro, in quo determinatum est de oeconomia et despotia, quod homo naturaliter est animal civile; et ideo homines appetunt adinvicem convivere et non esse solitarii, etiam si in nullo unus alio indigeret ad hoc quod ducerent vitam politicam: sed tamen magna utilitas est communis in communione vitae socialis. Et hoc quantum ad duo.
Primo quidem quantum ad bene vivere: ad quod unusquisque affert suam partem, sicut videmus in qualibet communitate, quod unus servit communitati de uno officio, alius de alio, et sic omnes communiter bene vivunt. Hoc igitur, scilicet bene vivere, maxime est finis civitatis vel politiae et communiter quantum ad omnes et sigillatim quantum ad unumquemque.
Secundo utilis est vita communis etiam propter ipsum vivere, dum unus in communitate vitae existentium alii subvenit ad sustentationem vitae et contra pericula mortis. Et propter hoc homines ad invicem conveniunt et conservant politicam communionem, quia etiam ipsum vivere secundum se consideratum absque aliis quae faciunt ad bene vivendum est quiddam bonum et diligibile, nisi forte homo in vita sua patiatur aliqua valde gravia et crudelia. Et hoc patet ex hoc quod homines etiam si multa mala sustineant, tamen perseverant in affectu vivendi quodam modo inviscati id est fortiter coniuncti ad desiderium vitae, ac si ipsa vita habeat in se quoddam solatium et dulcedinem naturalem.
Deinde cum dicit at vero et principatus etc., distinguit species principatus.
Et primo in oeconomicis. Secundo in politicis, ibi, propter quod et politicos etc..
Dicit ergo, quod facile est distinguere modos principatus qui dicuntur, quia saepe etiam facta est mentio in extraneis sermonibus praeter principalem intentionem de ipsis, sicut in octavo ethicorum, et supra etiam in secundo.
Est autem in domesticis duplex principatus.
Unus quidem est domini ad servos, qui vocatur despotia: et quamvis idem sit secundum rei veritatem utile ei qui est naturaliter servus, et ei qui est naturaliter dominus, ut scilicet iste ab illo regatur, tamen dominus principatur servo ad utilitatem domini, non autem ad utilitatem servi, nisi forte per accidens, inquantum scilicet corrupto servo cessat dominium.
Alius autem est principatus ad liberos, sicut ad filios et uxorem et totam familiam, qui vocatur principatus oeconomicus. In quo quidem principatu intenditur utilitas subditorum, vel etiam communis utrorumque. Per se quidem et principaliter, utilitas subditorum, sicut videmus in aliis artibus, sicut ars medicinae intendit principaliter utilitatem eorum qui medicantur, et ars exercitativa intendit principaliter utilitatem eorum qui exercitantur: sed per accidens contingit, quod etiam utilitas redundat in ipsos qui habent artem. Ille enim qui exercitat pueros etiam ipse simul exercitatur; aliquando etiam est de numero eorum qui exercitantur, sicut gubernator unus est nautarum.
Sic igitur exercitator puerorum et gubernator navis considerat per se subiectorum utilitatem: sed quia ipse est unus de numero eorum, ideo uterque per accidens participat utilitate communi quam procurat. Et similiter pater participat utilitate domus quam procurat.
Deinde cum dicit propter quod et politicos etc., distinguit secundum praemissa principatus politicos. Et dicit quod quia principatus qui est supra liberos ordinatur principaliter ad utilitatem subditorum; ideo dignum reputatur quod particulariter principentur cives secundum principatus politicos, quando fuerint instituti secundum aequalitatem et similitudinem civium. Tunc enim dignum videtur quod in una parte temporis quidam principentur, in alia vero alii. Secus autem esset, si quidam civium multum excederent alios in bonitate: tunc enim dignum esset, ut illi semper principarentur; sicut infra dicetur.
Sed circa istud dignum variatur aestimatio hominum secundum temporum diversitatem.
A principio enim ipsi qui principabantur quasi aliis servientes reputabant dignum, sicut et erat, ut ipsi in parte ministrarent aliis intendentes utilitati aliorum, et iterum alio tempore aliquis alius principaretur qui intenderet ad bonum eius, sicut ipse prius intenderat ad bonum aliorum: sed postea homines, propter utilitates quae veniunt ex bonis communibus quae sibi principantes usurpant et quae veniunt etiam ex ipso iure principatus, volunt semper principari, ac si principari esset sanum esse, et non principari, esset infirmum esse. Sic enim videntur homines appetere principatum, sicut infirmi appetunt sanitatem.
Deinde cum dicit manifestum igitur etc., concludit ex dictis distinctionem rectarum politiarum ab iniustis. Cum enim ita sit quod principatus liberorum sit ordinatus ad utilitatem subditorum, manifestum est quod in quibuscumque politiis principes intendunt communem utilitatem, illae sunt rectae politiae secundum iustitiam absolutam: in quibuscumque vero politiis intenditur sola utilitas principantium, illae sunt vitiatae et corruptiones quaedam rectarum politiarum: non enim in eis est iustum simpliciter, sed iustum secundum quid, ut infra dicetur. Principantur enim despotice civitati utentes civibus sicut servis, scilicet ad suam utilitatem: et hoc est contra iustitiam, quia civitas est communitas liberorum; servus enim non est civis, ut supra dictum est.