SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Supra apostolus probavit christum esse pontificem, et per consequens ministrum sacramentorum, non tamen secundum veterem legem, hic ostendit ipsum esse ministrum maiorum et meliorum, quam illa fuerint.

Et circa hoc facit tria.

Primo enim praemittit intentum; secundo assignat causam eius; tertio probat.

Secundum, ibi quanto et melioris.

Tertium, ibi nam si illud.

Dicit ergo: dico quod non habet aliquid terrenum offerre, sed nunc, id est tempore gratiae, sortitus est, id est sorte accepit, melius ministerium, id est dignius sacerdotium.

Dicitur sacerdotium christi ministerium, quia non competit nisi inquantum homo fuit minister. Rom. XV, 8: dico enim christum iesum ministrum fuisse, etc..

Dicit autem sortitus est, id est, sorte accepit, quia illud quod habetur per sortem expectatur a domino. Ps. XXX, 15: in manibus tuis sortes meae. Et ideo omnia quae fiunt secundum distributionem divini arbitrii, dicuntur sorte dari, et talia sunt effectus gratiae.

Eph. I, 11: sorte vocati sumus, id est, divina electione, quia quando contingit deficere iudicium humanum, solent se homines conferre ad electionem et dispositionem divinam, mittentes sortem, sicut patet Act. I, 26, de electione matthiae. Unde Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in sinum, sed a domino temperantur. Christus quidem istud ministerium sorte, id est, dispositione divina, consecutus est.

Deinde cum dicit quanto et melioris, etc. Assignat causam quare ministerium hoc maius est.

Omnis enim sacerdos mediator est. Iste autem mediator est melioris foederis, scilicet hominis ad deum. Mediatoris enim est extrema conciliare. Iste vero ad nos divina attulit, quia per ipsum facti sumus divinae consortes naturae, ut dicitur II Pet. I, 4. Ipse etiam nostra offert deo. Et ideo dicit apostolus I Tim. II, 5: mediator dei et hominum homo christus iesus. Ibi promittebantur temporalia.

Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hic autem caelestia, sicut supra dictum est. Sic ergo istud melius est quantum ad id, quod dominus hominibus promittit.

Item in illo dicuntur quaedam, quae pertinent ad cultum dei, et ista sunt caeremonialia: quaedam vero, quae ad rectitudinem vitae, et ista sunt praecepta moralia, quae manent: alia vero, non. In novo autem adduntur consilia illis praeceptis, quae dantur perfectis, qui sunt capaces spiritualium. Et sic manent praecepta eadem, sed promissa diversa.

Item sacramenta sunt diversa; quia ibi erat figura tantum, hic autem figurae veritas expressa. Per omnia ergo testamentum illud est melius.

Deinde cum dicit num si illud, etc., probat quod illud testamentum, cuius christus mediator est, melius est. Et facit talem rationem: si primum testamentum non habuisset culpam, non quaereretur aliud ad corrigendum defectum ipsius; sed quaeritur, ergo, etc.. Antecedens ponitur, et patet in littera.

Sed contra Rom. VII, 7: lex ergo peccatum est? absit. Ergo male dicit, quod non vacabat a culpa.

Respondeo. Dicendum est quod aliquid potest convenire legi dupliciter: vel secundum se, et sic erat bona, vel ratione illorum quibus data est, et sic dicitur habere culpam propter duo. Primo quia non dabat virtutem ad purgandum commissa. Infra X, 4: impossibile est sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata. Secundo, quia non dabat gratiam adiutricem ad vitandum peccata, sed ad cognoscendum tantum: et sic erat occasio peccati. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Et sic dicitur non vacasse a culpa, quia homines in ipsa relinquebantur in culpa.

Sed dicit non inquireretur locus. Sicut enim corpus numquam perfecte quiescit, sed semper movetur, quousque pertingat ad locum suum, sic quamdiu habetur aliquid imperfecte, non quiescit desiderium, sed semper tendit ultra, usque dum veniet ad perfectum.

Inquirebatur ergo locus istius ab homine qui desiderabat; sed magis a deo, qui propter nostrae salutis desiderium dicitur inquirere.

Deinde cum dicit vituperans enim, etc., probat veritatem consequentis, scilicet quod inquiritur locus testamenti, et hoc per auctoritatem Ier. XXXI, 31: ecce venient dies, etc..

Et circa hoc facit duo.

Primo enim praemittit auctoritatem; secundo arguit ex ipsa, ibi dicendo autem novum.

Prima in duas.

Primo enim praemittit prophetiam de novi testamenti datione; secundo describit ipsum, ibi non secundum testamentum, etc..

Iterum prima in tres.

Primo enim ostendit temporis dationis opportunitatem; secundo novi testamenti perfectionem, ibi consummabo testamentum novum; tertio quibus datum fuit, ibi super domum Iuda.

Dicit ergo vituperans enim dominus, non quidem legem, sed eos, qui scilicet erant sub lege, dicit: ecce dies veniunt, etc.. Haec est auctoritas, quae est Ier. XXXI, V. 31; et non habetur omnino sub istis verbis, sed mutantur pauca. Ibi enim dicitur sic: ecce dies veniunt, dicit dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris in die qua extendi manum meam ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum. Sic ergo patet quod pacta mutantur.

Dicit ergo quantum ad temporis opportunitatem ecce dies veniunt, id est tempus gratiae, quod comparatur diei, quod illuminatum est a sole iustitiae. Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit.

Quantum ad perfectionem novi testamenti dicit consummabo novum testamentum.

Et dicit consummabo, quod sonat ad perfectionem.

Apoc. XXI, 5: ecce nova facio omnia.

Istud autem verbum consummabo, non habetur ibi, sed utitur eo apostolus ad designandum perfectionem novi testamenti. Is.

C. X, 23: consummationem et abbreviationem faciet dominus super terram. Fuit enim novum testamentum perfectum quantum ad eruditionem vitae, quae non extenditur tantum ad generalem iustitiae eruditionem, sed ad perfectam. Matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra, etc.. Item in veteri testamento erant tantum figuralia: in novo vero, veritas figurarum: et ita novum consummat et perficit vetus.

Quantum ad tertium dicit super domum Israel, et Iuda. Sed numquid datur tantum Iudaeis? non. Rom. IX, 6: non omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, et sequitur: non qui filii carnis, hi sunt filii dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Illi ergo qui sortiti sunt gratiam dei, sunt Israel per fidem, et Iuda per confessionem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, etc..

Dicitur autem super domum, etc., triplici ratione. Una, quia christus in propria persona praedicavit Iudaeis, non gentibus.

Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Secunda, quia gentiles facti sunt participes novi testamenti, sicut oleaster insertus in bonam olivam participat pinguedinem eius, Rom. XI, 24.

Alia, quia tempore Roboam et ieroboam divisus fuit regnum Iuda a regno decem tribuum, quae quidem remanserunt in idololatria, sed regnum Iuda magis adhaesit deo, licet non ex toto. Et ideo utrosque tetigit.

Deinde cum dicit non secundum testamentum, describit novum testamentum et primo per differentiam ad vetus; secundo per proprias conditiones, ibi quia hoc est testamentum.

Iterum prima in duas.

Primo ostendit distinctionem novi et veteris testamenti; secundo infirmitatem veteris, ibi in die in qua.

Posset enim aliquis dicere: numquid istud novum est isti simile? ideo quasi respondens dicit: non. Quia non secundum id quod feci cum patribus eorum, in quo ostendit quod non est servandum vetus cum novo. Gal. V, 1: state et nolite iterum iugo servitutis contineri. Matth. IX, 17: neque mittunt vinum novum in utres veteres, etc..

Et Rom. VII, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.

Quia si aliquid inveniatur in veteri, quod gentibus indicatur ad servandum, referendum est ad intellectum spiritualem, sicut dicitur Is. XIX, 21: colent eum in hostiis et muneribus: quod totum est spiritualiter intelligendum.

Deinde cum dicit in die qua apprehendi, etc., ostendit defectum veteris testamenti et primo ex eius traditione; secundo ex eventu, ibi quoniam ipsi.

Vetus enim testamentum traditum est servis et infirmis. Servis quidem, quia quandoque exierunt de servitute Aegypti. Et quantum ad hoc dicit ut educerem illos, etc..

Gal. IV, 24: unum quidem in servitutem generans, etc.. Item quia erat lex timoris servilis.

Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. Augustinus: brevis differentia veteris et novi testamenti, timor et amor. Item infirmis, quia per se non poterant se iuvare. Et quantum ad hoc dicit apprehendi manum eorum, quod est infirmorum. Ps. Lxxii, 23: tenuisti manum dexteram meam. Rom. VIII, 3: quod impossibile erat legi in quo infirmabatur.

Dicit autem patribus eorum, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, cum quibus iniit foedus speciale. Ps. Civ, 8 s.: memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes, quod disposuit ad Abraham, etc.. Sed istis in exitu de Aegypto promisit carnalia.

Deinde cum dicit quoniam ipsi non, etc., ostendit defectum veteris testamenti ex eventu; et primo quantum ad culpam, et ideo dicit quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, quia scilicet non erat scriptum in cordibus ipsorum. Unde statim post legem datam fecerunt vitulum conflatilem.

Ex. XXXII, 8 et Ps. Cv, 20: fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile.

Et quantum ad poenam. Ideo dicit et ego neglexi eos. Illud enim aliquis dicitur negligere, quod permittit perire. Et sic neglexit eos, quia permisit eos perire ab exterminatore, ut dicitur I Cor. X, 10; et Ps. Cxviii, V. 118: sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis.

Alia littera: et ego dominatus sum eorum, id est, puniendo ostendi me esse dominum ipsorum.

Deinde cum dicit quia hoc est testamentum, etc., describit conditiones novi testamenti.

Et circa hoc facit duo.

Primo ponit modum editionis eius; secundo effectum ipsius, ibi et ero eis in deum.

Dicit ergo quia hoc est, id est tale est, testamentum quod disponam domui Israel, etc.; dispositio importat congruitatem ordinis. Et ideo dicit post dies illos, id est, post legem datam. Debuit enim post legem veterem dari nova lex, sicut primo datur paedagogus, postea magister, ut prius homo recognoscat infirmitatem suam. In hoc ergo patet congruitas temporis dandi novum testamentum.

Modus autem tradendi duplex est. Unus per exteriora, sicut proponendo verba ad cognitionem alicuius. Et hoc potest homo facere, et sic traditum fuit vetus testamentum.

Alio modo interius operando. Et hoc proprium est dei. Iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Et hoc modo datum est novum testamentum, quia consistit in infusione spiritus sancti, qui interius instruit. Non autem sufficit tantum cognoscere, sed requiritur operari. Et ideo primo illuminat intellectum ad cognoscendum. Et ideo dicit dabo leges meas, etc.. Et dicit in plurali, propter diversa praecepta et consilia.

Et hoc facit spiritus sanctus. I Io. II, 27: unctio eius docet vos. Io. XIV, 26: ille vos docebit omnia, etc..

Item ad bene operandum inclinat affectum, unde imprimitur cordi. Et quantum ad hoc dicit in corde eorum superscribam eas, id est, super cognitionem Scribam charitatem.

Super omnia autem charitatem habete, etc., Col. III, 14, et Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc.. Et haec est epistola, de qua subdit, II Cor. III, 3: non atramento, sed spiritu dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.