Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter LXXX.
(a.d. 404.)
A letter to Paulinus, asking him to explain more fully how we may know what is the will of God and rule of our duty in the ordinary course of providence. This letter may be omitted as merely propounding a question, and containing nothing specially noticeable.
EPISTOLA LXXX . Cupit explicari liquidius a Paulino, quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae praeferenda est, nosse possimus.
Sanctis et Deo dilectis, merito venerabilibus et multum desiderabilibus fratribus PAULINO et THERASIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Charissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinavi; sed vere festinavi. Cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum moraturum, repente comperta occasione navigii, mihi pridianam suam profectionem jam nocte suggessit. Quid facerem cum eum tenere non possem, et quia ad vos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. Proinde pauca illico haec arripui dictanda atque mittenda, prolixioris epistolae me confitens debitorem, cum post reditum venerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasii et Evodii, primum vestri ex parte satiatus fuero. Uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus vos esse venturos jamjamque, in Christi nomine atque adjutorio speramus. Cum haec scriberem, etiam per unanimem filium nostrum Thagastensis Ecclesiae presbyterum Fortunatianum, Romam navigaturum, aliam epistolam paucis ante diebus jam dederam. Nunc ergo quod soleo rogo, ut quod soletis faciatis. 0274 Oretis pro nobis, ut videat Deus humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peccata nostra.
2. Colloqui autem vobiscum talia cupio, si dignemini, litteris; qualia colloqui possemus, si coram vestris sensibus adessemus. Ecce illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tanquam si praesens praesenti inter dulces loquelas obderem , plane christiano intellectu et devotione solvisti, sed nimis cursim et breviter; posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si cum dixisses ita te in illo, quo feliciter uteris, loco perseverare decrevisse, ut si quid de te aliud Domino placuerit, ejus voluntatem praeferas tuae, idipsum aliquanto apertius explicares. Quonam modo voluntatem Dei, quae nostrae voluntati praeponenda est, noverimus: utrum tantum in ea re, quam propterea volentes perferre debemus, quia et inviti cogeremur. Ibi enim fit quidem quod nolumus: sed ideo nos corrigimus ut velimus, quia ille vult, cujus voluntatis nec excellentiam fas est recusare, nec omnipotentiam licet evitare; sicut Petrum alter cinxit et tulit quo noluerat (Joan. XXI, 18), verumtamen quo nollet iit, et volens mortem subegit asperam. An et ibi ubi est potestas, non mutare sententiam, quamvis aliud occurrat, in quo potius appareat voluntas Dei ad mutandam sententiam nos vocantis, non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur, nisi ab illo in alteram vocaremur. Neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem vitae suae; sed repente jussus occidere, mutavit utique non prius malam sententiam, sed quae mala esset, si post jussum mutata non esset (Gen. XXII, 2, 10): hinc quoque non dubito nihil aliud videri tibi.
3. Sed plerumque non voce de coelo, non per prophetam, non per revelationem vel somnii, vel excessus mentis qui dicitur ecstasis, sed rebus ipsis accidentibus, et ad aliud quam statueramus vocantibus cogimur agnoscere Dei voluntatem esse aliam quam erat nostra: tanquam si proficisci statueremus, et aliquid oriretur quod consulta de officio nostro veritas vetaret deserere, aut decernentibus ibi manere nuntiaretur aliquid, quod eadem veritate consulta nos compelleret proficisci. De hoc tertio genere causarum mutandae sententiae, quid tibi videatur peto mecum plenius et enodatius colloquaris. Saepe nos quippe conturbat, et difficile est non aliquid quod magis faciendum erat omittere, dum illud mutare nolumus in quo prius permanere statueramus, non quidem malum verum, jam ideo malum quia id quod potius agendum est occurrens deseritur; quod si non occurreret, 0275 non solum sine vituperatione, sed etiam cum laude, in illo priore perduraretur. Hic non falli difficile est; hic omnino vox prophetica praevalet: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Hinc oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus vel facere solcas, vel faciendum esse reperias.