DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De pretiositate Mtniae.
De pretiositate Mariae dicitur, Proverb. XXXI, 10 : Procul et de ultimis finibus pretium ejus, (Quaere expositionem titulo, quod Maria dicitur mulier fortis, et mulier bona.) Item, Proverb. III, 15 : Pretiosior est cunctis opibus, etc. (Hoc invenies paulo infra.) Item, Sapient. VII, 9, dicitur de sapientia, et congrue potest exponi de Maria : Non comparavi illi lapidem pretiosum, id est, aliquem sanctum : quoniam omne aurum in comparatione illius, arena .est exigua. Omnis enim sanctus respectu Mariae arena est respectu auri. Et tamquam lutum aestimabitur argentum in competu ejus, id est, mundi sapientes et eloquentes respectu sapientiae et eloquentiae ejus.
Item, Job, xxviii, 13, 17, dicitur de sapientia, et congrue potest exponi de excellentia. Mariae : Nescii homo pretium ejus: quia non est pretium quod possit ei comparari :quia pretiosior est
cunctis opibus corporalibus et spiritua- libus. Et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari . Nec invenitur in terra suaviter, id est, voluptuose et delicate viventium : in terra, id est, in anima, sed potius in terra laboriose viventium. Abyssus dicit : Non est in me. Abyssus cor hominis per vitia fluidum, per insipientiam obscurum, per avaritiam profundum, per infidelitatem tenebrosum, per superbiam fervidum, per dolositatem inscrutabile, et hujusmodi. Tale autem cor non inhabitat per gratiam. Et mare, id est, mens amara per invidiam et iram, (adapta septem criminalibus septem proprietates maris) loquitur : Non est mecum. Sapientia enim vel Maria tanto a terrenis fugit, quanto in eis quietem non invenit, ut dicit Gregorius. Non dabitur aurum obrizum pro ea, Quasi diceret : Pretiosior auro obrizo. Proverb.III, 14: Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri, etc. Au rum ebrium est aurum purum sine omnmi macula.Alii ho-
mines possunt esse aurum, sed non obrizum : quia non sine culpa ad minus veniali sicut ipsa sola. Nec appendetur argentum in commutatione ejus. Ad litteram., quidquid est citra Deum, incomparabile est Mariae. Vel sic : Per aurum sancti Angeli, claritate justitiae fulgidi, et nullo contagio culpae infecti, qui non sunt comparabiles Mariae : quia naturam angelicam non assumpsit Christus ut nos redimeret, sed humanam de substantia Mariae. Per argentum homines sancti puri et eloquentes, quos omnes sanctitate transcendit : quia non est inventus similis illi . Non conferetur tictis Indiae coloribus, id est, mundi sapientibus, qui. cum virtutibus careant, aliud se esse quam sint, verborum compositionibus quasi supe.rdu.ctis coloribus mentiuntur. Nec lapidi sardonycho pretiosissimo, per quem potest signari Adam in statu innocentiae, qui interpretatur terra, rubea, qui etiam quando totus fuit innocens, non posset comparari Mariae comparatione adaequationis, Vel, per sardonychum martyres suo sanguine rubricati, quorum corpora de terra, quorum tamen martyria non sunt comparabilia martyrio M.ariae, quae passa est in anima, quae est impassibilis secundum Hieronymum. Unde ipsa est plus quam martyr. Vel, sardonycho, id est, patribus Veteris Testamenti terrena quaedam sectantibus. Sardonychus enim terrae rubrae similis est. Ipsa vero nihil terrenum, nil carnale quaesivit. Vel sapphiro , qui. est aerii coloris, id est, alicui saucio Novi Testamenti caelestia sola quaerenti. Vel, per sardonychum signantur homines, qui de terra rubra facti sunt in
Adam, per sapphirum Angeli in caelo creati, quos utrosque longe praecedunt sapientia et Maria. Non adaequabitur ei aurum, vel vitrum, id est, saucti jam. beati qui claritate jam fulgent, quod per aurum, quorum conscientiae sibi ad. invicem patent, quod per vitrum, in quo talis apparet liquor exterius qualis continetur interius. Ibi enim, ut dicit Gregorius, uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondit. Vel, per aurum sancti Ecclesiae militantis fulgentes virtutibus, per vitrum sancti Ecclesiae, triumphantis puritate translucentes. Ipsa civitas, aurum mundum simile vitro mundo : quia Ecclesia militans similis triumphanti.
Et paulo post, Job, xxviii, 19 : Non adaequabitur ei topazius de aethiopia, id est, aliquis prius niger peccatis, sed modo conversus ad fidem, et donis Spiritus sancti locupletatus, et quasi multis coloribus, multis virtutum speciebus decoratus. Dicitur autem topazius quasi topandion, id est, omnicolor. Est ergo sensus : Non adaequabitur ei quantuscumque perfectus omni virtutum genere resplendens. Nec tincturae mundissimae componetur, id est, omnes baptizati, licet omni virtutum genere splendentes non comparabuntur ei : quoniam omnes excellit gloriosissima Virgo. Idcirco etiam illi convenit illud quod de Filio dicitur, Isa. xl, 15 : Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt, Ibidem, v . 19 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum ei inane reputatae sunt ei, id est, ad comparationem illius.