TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
Descriptio differentiae prout ponit differentiam.
Adhuc autem eamdem differentiam antiqui Peripatetici describunt et assignant per respectum, per quem unum differentium refertur ad alterum secundum differentiam qua differunt ab invicem, diffinientes eam sic: Differentia est qua differunt a se singula. Ea enim quae differunt, differentiis suis a se invicem differunt, Suas autem et proprias habent singula differentias, quibus differunt ab omnibus aliis, in quibus sunt differentiae. Probant autem hanc assignationem hoc modo:
quia ea quae oppositis differentiis differunt, et quae ab uno et eodem oriuntur genere, non differunt secundum genus, sed potius in genere conveniunt, cum aequaliter actu et intellectu genus participent : quia genere non differunt, nisi quae sunt in diversis generibus vel generalissimis vel proximis : et secundum hoc quod genere differunt, sic genus est quod facit differentiam inter ea : et haec sunt, quorum una natura non est in communi proximo quod est primum subjectum formabile et determinabile ad esse per proprias differentias communes, secundum ea quae per unam et eamdem divisionem diversarum differentiarum ab uno et eodem genere exeunt: illa vero differunt secundum genus. Et hoc per exempla manifestatur. Sumus enim animalia et nos homines, et etiam irrationalia sunt animalia. Et sic genere non differimus ab eis : sed appositum nobis hominibus rationale pro differentia disjungit nos ab illis, et ita essentialem habemus ad ea differentiam, quamvis in genere conveniamus cum illis. Ab alia autem parte secundum quod convenimus cum diis in hoc genere quod est rationale animal, eo quod nos et dii sumus animalia rationalia, appositum nobis mortale essentialiter separat nos ab ipsis: quia ipsi secundum Stoicos sunt immortalia animalia, nos autem mortalia. Cum autem sic dicunt antiqui, quod differentia est qua differunt, diffiniunt vel describunt differentiam et proprium effectum ipsius : et est aliqua nominis manifestatio, quamvis non sit vera diffinitio. Nec etiam antiqui has assignationes pro veris induxerunt diffinitionibus.
Si vero objiciatur, quod secundum antecedentia quae dicta sunt de figura arboris describentis a generalissimo usque ad specialissima, duo sunt, animal rationale et animal mortale, quorum unum lest sub alio. Talia autem unam aeque immediatam speciem non dicuntur habere, sed potius unum debet esse species alterius, et id quod inferius est, habere sub se spe- eiem specialissimam. Contrarium autem similiter videtur, quando dicitur quod homo est animal rationale mortale. Et dicendum ad hoc, quod in rei natura secundum opinionem antiquorum Stoicorum sic est ut procedit objectio. Et cum dicitur quod homo est animal rationale, ponitur hoc totum complexum pro circumlocutione proximi generis, et mortale additum est differentia ulterius determinans ad speciem specialissimam : et hoc non est inconveniens, quinimo necessarium quod differentia superioris generis cum differentia inferioris et proximi generis in eadem specie conjungatur in diffinitione speciei. Sed differentiae diversorum generum non subalternatim positorum sunt oppositae, et illlae non conveniunt in eadem speciei diffinitione. Attendendum est cum dicitur, qua differunt singula quod singula quidem ab aliis differunt suis propriis quae illis et non aliis conveniunt. Sed tamen in ante habitis dictum est, quod propria (cum sint accidentia et non dividant substantiam) non propriam faciunt alietatem, sed per alteritatem ostendunt alietatem quasi jam ante propria factam per propriam differentiam substantialem, quae propria est speciei, quia sic convenit uni quod non alii. Et ideo differentia essentialis est, qua primo et per se differunt singula, aut per formam, aut per materiam, aut per proprium esse formae in hac materia vel illa.
Si autem quaeritur, cum dicitur quod differentia est qua differunt a se singula, utrum differant per unam aut per plures differentias: Dicendum quod per unam differunt ab omnibus differentiam illam secum non communicantibus, sicut per rationale differt homo ab omnibus rationem secum non communicantibus, sed ab his quae secum communicant in una, differunt in alia.
Si autem quis objiciat dicens, quod singularia numero sunt infinita ad minus quoad nos, et sic videntur differre ab in-
finitis: Dicendum quod nihil est inconveniens.
Si ulterius arguet, quod qui novit diffinite unum contrariorum, diffinite novit et alterum. Novit autem homo suam qua a singulis differt differentiarum: igitur videtur quod diffinite novit infinitas singularium differentias, quibus ab ipso differunt, et sic momento novit quasi omnia. Dicendum, quod sequitur quod noscat omnia illa in quantum cum ipso non conveniunt, et hoc est nosse in universali, et in potentia, et non proprie secundum naturam uniuscujusque : et hoc non est inconveniens, quod momento aliquo modo universali et potentiali noscat multa vel infinita.
De exemplo autem quod antiqui induxerunt de mortali, quod habent pro differentia, cum differentia sit pars esse rei, et mortale causam abesse dicere videatur: Dicendum quod si mortale dicat viventis passionem, pro certo tunc dicit causam abesse, et non est differentia constitutiva alicujus viventis. Si autem dicit compositi viventis formam quae est notio tali vita viventis, pro certo est differentia constitutiva et hoc modo est essentia incorruptibilis, sicut et aliae differentiae.
Quod autem dicunt rationale esse formam in qua communicant homines et dii, pro certo secundnm opinionem quorumdam Stoicorum dictum est, qui dicebant univoce et nos et deos esse rationalia animalia : et animal non dicebant per denominationem ab anima, sed per hoc quod est forma animati corporis et moti voluntatis motu, cui postea ex inferiori genere (quod est compositum ex corpore commixto ex contrariis et anima) advenit sensus. Et ideo non sequitur, si Deus est animal, quod Deus sit substantia animata sensibilis, eo modo quo deos animalia Stoici esse dicebant, sicut superius jam expositum est, et in libro de natura deorum invenitur.
Assignant etiam Peripatetici hoc modo, videlicet dicentes quod differentia est qua differunt a se singula: namque secundum genus non differunt quae ab eodem genere per eamdem accipiuntur divisionem. Cujus exemplum est, quod sumus et nos homines animalia, et irrationalia per eamdem rationem sunt animalia sicut et nos : sed additum generi quod est animal, rationale pro differentia hominis constitutiva et Dei, disjungit nos et deos ab illis quae sunt irrationabilia. Adhuc nos et dii rationales sumus in genere quod est animal rationale non differentes, sed mortale pro differentia constitutiva appositum ad animal rationale quod est genus, separat nos homines a diis immortalibus.