CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod nec juvenis nec passionum insecutor, est auditor scientiae moralis.
Ideo politicae sive moralis scientiae non est proprius auditor juvenis : hic enim inexpertus est eorum actuum sive operationum quae sunt secundum vitam humanam. Rationes autem morales omnes sunt in his principiis, et de his conclusionibus. Amplius autem passionum inse cutor existens, inaniter audiet quantum ad auditum, et inutiliter quantum audita ad electionem et opus non refert. Et hoc est ideo, quia finis auditus moralis non est cognitio : parva enim cognitio est in his : sed finis ejus est actus sive operatio. Et horum ratio patet ex praeinductis.
Contra praedicta tamen Eustratius objicit dicens, quod secundum hoc ignoranti et turpi 1 doctrina inutilis est: studiosus autem non indiget ea. Videtur ergo quod omnibus sic inutilis est, studiosis scilicet et bonis et malis. Solvit autem ad hoc duobus modis. Primo quidem quod haec doctrina bonis licet non sit utilis ad fieri bonos, tamen ad hoc est utilis, quod per rationem judicare sciant et velle, quae ante ex sola consuetudine diiudicaverunt et voluerunt. Malis autem etsi non proficiat ad electionem vel voluntatem, tamen ad hoc proficit quod ostendat in quibus et quantis sint mali :
et sic omnibus prodest. Secunda solutio est, quod sicut medicinalis est curativa corporum, ita moralis curativa est animarum. Unde sicut in medicina est medicina praeservativa, conservativa, curativa : ita est in morali, quod in quibusdam curat et praeservat studiositatem ne amittatur, et in quibusdam curat et facit morum sanitatem. Hoc autem facit medicus aliquando ostendendo, aliquando operando. Moralis igitur docens omnibus prodest ostendendo studiositatis viam : quamvis non prosit omnibus operando et perficiendo virtutem.
Hae Eustratii solutiones solvunt quod objectum est: quia quocumque modo prosit ostendendo omnibus, prodest juvenibus et senibus, et studiosis et pravis : dictum est autem et per hypothesim suppositum, quod juvenibus et pravis non prodesset Propter quod dicendum, quod. auditor moralis scientiae quae est in usu morum, est qui audit, et potius ex amore recipit auditum quam ex probatione, et omnem auditum ad electionem refert vel fugam : non autem eligit quod non dijudicat, nec dijudicat nisi de quibus eruditus est. Eruditio autem non est nisi per cognitionem singularium in quibus est actus. Juvenis igitur proprius auditor hujus scientiae non est, eo quod est inexpertus. Passionum autem insecutor est motuum irrationalium insecutor : quia, sicut dichAspasius, passio est irrationalis animae motus, quando scilicet anima irrationaliter movetur ab una quatuor passionum, quae (sicut ipse dicit) sunt tristitia, timor, concupiscentia, et voluptas. Tristitia enim est motus prae- sentis mali, timor autem fuga futuri, concupiscentia autem appetitus boni futuri, et voluptas irrationalis fruitio boni praesentis. Talibus enim passionibus detentus, nec experiri potuit oppositum, nec amare potuit auditum.
Et ex his patet, quod nihil differt quantum ad rationem auditoris juvenis secundum aetatem qui inexpertus est, vel ille qui secundum morem est juvenilis, quia vivit secundum passiones, et prosequitur singula ad quae passionibus propellitur. Talibus igitur inutilis est cognitio ista, quemadmodum his qui incontinentes sunt. Incontinens enim est qui vi passionis semper ad illicita propellitur. His autem qui secundum judicium rectae rationis omnia sua desideria perficiunt et operantur, multum utile erit de his scire et audire. Et quidem de auditore et de eo qui dicere habet sine operatione, et qualiter demonstrandum est sive ostendendum in ista scientia, et quid proponimus dicere et ostendere, prooemialiter tanta dicta a nobis sufficiant. Hoc autem solum dicendum, quod auditor scientiae civilis est sicut auditor architectonicae. si enim architector demonstrando lapides et ligna,dicat quod demonstrantur utilia esse ad domum, et audiat hoc inexpertus in his quae ad constitutionem domus pertinent, nullatenus sciet auditum judicare, sed vocabit expertam ut consulat et judicet utrum dictum architectoris verum sit : si autem expertus sit, statim dijudicabit. Per omnem eumdem modum de auditore experto simile est in moribus.