In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Haec dicit qui tenet septem stellas, " id est, septem Praelatos
Ecclesiarum, " in dextera sua, " scilicet misericorditer protegendo ne regnet interius peccatum. Glossa : " Licet peccaverint, adhuc non dimittit eos. " Vel, " In dextera sua, " id est, in potioribus bonis, scilicet, spiritualibus.
" Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, " id est, septem Ecclesiarum, vel totius Ecclesiae generaliter, quae per septem candelabra signatur. In horum medio ambulat sicut paterfamilias visitans et considerans uniuscujusque vitam.
Et nota : Per " septem stellas, " quorum lumen est inexstinguibile, signantur electi in Ecclesia, qui tenentur dextera Dei ne cadant in peccatis, id est, Dei gratia quae per dexteram signatur. Psal. cxxxviii, 10 : Tenebit me dextera tua. Glossa : " Ne cadam, sed perseverem, tenebit me gratia tua. "
Per " candelabrum, " cujus lumen exstinguitur de facili, signantur infirmi quos quandoque propter culpam suam deserit, et ad electos suos transit : et ideo quia non manet in eis, non dicitur tenere in dextera sua, sed in medio eorum ambulare, licet quandoque insit in eis.
Vel, per " septem stellas et candelabra, " signantur electi quos Christus tenet in dextera sua per praedestinationem : tamen " ambulat " in medio eorum per donorum distributionem. Vel, " ambulat " exponendo tentationibus ad probationem : stat autem, et ambulat: stat per deitatis aeternitatem, sed ambulat per humanitatis conversationem, dando exemplum humanitatis ad imitationem.
Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces :
Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
Posito exordio, hic ponitur narratio.
Et tanguntur quinque. Primo, ipsius Episcopi commendatio. Secundo, ejusdem increpatio, ibi, v. 4 : " Sed habeo adversum te. " Tertio salutaris admonitio, ibi, v.5 : " Memor esto. " Quarto, comminatio, ibidem, " Sin autem venio. " Quinto, ne desperet ponitur consolatio, ibi, v. 6 : " Sed hoc habes, etc. "
In prima parte commendatur a tribus. Primo, ab operatione boni. Secundo, a detestatione mali, ibi, " Et quia non potes. " Tertio, a tolerantia flagelli, ibi, v. 3 : " Et patientiam habes, etc. "