De Maceratione.
A. Maceratio carnis vera est, cumquis sponte castigat corpus suum jejuniis, vigiliis, orationibus, ciliciis, disciplinis, abstinentia cibi et potus delectabilis, ut in omnibus caro spiritui subjaceat. Hoc facit Apostolus, cum dicit : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar . Et Judith, quae pulchra et juvenis erat, vidua et dives, postquam manserat cum viro suo tribus annis a virginitate sua, et sex mensibus, habuit cilicium super lumbos suos : et jejunabat omnibus diebus, praeter dies solemnes .
B. Ad amorem macerationis carnis inducere nos debet magna utilitas ex ea proveniens. Nam ex maceratione carnis, spiritus in negotiis spiritualibus roboratur. Juxta illud Apostoli: Cum enim infirmor (in carne), tunc potens sum (in spiritu). Et contra: Ex mollitie carnis vigor spiritus in spiritualibus hebetur. Juxta illud D. Augustini : Delicata caro animam concremat et consumit, sicut ignis stipulam . "
C. Argumentum verae macerationis est, cum carni nulla voluptas, sed sola necessitas impenditur, juxta illud Apostoli : Debitores sumus non carni, ut se-cundum carnem vivamus . Nam voluptas multo plura delicatiora exigit, quam necessitas requirit : sed necessitas paucis est contenta. Et subjungit Apostolus malum consequens voluptatem, dicens: Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis . Et idem : Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio , immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia : quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur '' .
Aliud argumentum est, quando aliquis secundum consilium Jesu Christi, odit animam suam in hoc mundo Nam ipse Dominus ait: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem , ''ei uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem ei animam suam, non potest meus esse discipulus . Quod exponens D. Gregorius dicit: " Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus : cum, ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur, Quae ergo contempta, ad melius ducitur, quasi per odium ama-.
tur . " Qui aulem animam suam a concupiscentiis non refraenat, in laqueos diaboli se praecipitat, secundum illud Ecclesiastici : Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciei te in gaudium inimicis tuis . Sicut Dalila tradidit Samsonem fortissimum Philisthaeis, ad illudendum .
D. Argumentum verae macerationis
non habet, qui tantum ventrem et os suum coercet a cibi et potus voluptate :
et linguam suam non compescit a verbis illicitis : nec visum, auditum, sig. ustum, odoratum, et tactum refraenat a delectationibus, neque cor a cogitationibus et affectionibus, voluptuosis, Paraui est enim os et ventrem restringere a cibis, ubi cor et quinque sensus deliciis pascuntur. Unde D, Chrysostomus : " Qui a cibis abstinent, et male agunt, daemones imitantur: quibus non esca, sed nequitia semper adest , "