CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De causa efficiente meteororum.
Causa autem efficiens in speciali est multiplex, sed in communi non nisi duplex, scilicet calor et frigus. Calidum autem duplex, scilicet solis elevando omnem vaporem, et calidum loci disgregando vel inflammando elevatum. Calidum autem solis prout sufficit ad praesens, est duplex, scilicet adurens et elevans. Adurens autem est duabus de causis. Una est directa suppositio. Alia est fere directa. Sole enim existente in signis aestivis, praecipue circa tropicum aestivalem, ut sunt Gemini, Cancer, Leo : tunc enim radii sui directe suppositis regionibus incidunt in terram ad modum perpendiculi cadentis de centro solis, et restringuntur in seipsos, et efficiuntur infiniti, et conducunt in terram calorem adurentem : et ideo tunc nihil spirat in illis locis de terra, sed totum aduritur antequam elevetur. In locis autem vicinis quae per latitudinem magis accedunt ad Aquilonem, quanto pius recedunt a via solis, tanto plus oblique respiciuntur, et anguli radiorum magis ampliantur, et minor proinde fit calor et minus adurens et magis evacuans spiramen evaporationis : et sic secundum latitudinem omnium climatum a via solis facile est accipere caloris proportionem plus vel minus adurentis.
Frigus etiam dupliciter determinatur. Est enim frigus constringens, plus potens constringere quam sol elevare vel evacuare : et hoc impedit omnem evapora- tionem, constringendo poros terrae et superficiem aquae, ne radius solis incidens in eam, possit attrahere vaporem. Est etiam frigus temperatum continens quidem solem ne incendat, sed non prohibens ne evocet : et hujus causa est latitudo regionum a via solis et motus solis secundum latitudinem ab aequinoctiali in meridionalem plagam. Tunc enim sole existente circa tropicum hyemalem, scilicet in Sagittam, Capricorno, Aquario, valde removetur a climatibus septentrionalibus : et ideo radii sui non nisi valde oblique respiciunt habitationem illorum climatum : quapropter semper vincit in illis frigus, et abscinditur evaporatio ex constrictione superficierum terrae et aquae. Hoc igitur iterum dictum sit proportionaliter intelligendum in locis de causis efficientibus vapores.