SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO XXXIX.

IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS.

Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Joan. xii, 32.

Quia hodie festum agitur Exaltationis sanctae Crucis, propterea legitur Evangelium in quo Dominus mentionem facit, qualiter ipse exaltatus fuit in cruce. Unde tria sunt hic notanda :

I. Quid per Exaltationem Domini patenter intelligatur ?

II. Per quid Exaltatio Domini figuraliter exprimatur ?III. Per quid ad ipsum omnis homo trahatur?

I

De primo nota : Per exaltationem a terra intelligitur crucifixio Jesu Christi. De hac exaltatione idem Dominus dicit, Joan. VIII, 28 : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Hac verba sit expone : Cum exaltaveritis, id est, cum crucifixeritis me Filium hominis, id est, Mariae Virginis, tunccognoscetis, id est, aliqui ex vobis cognoscent, quia ego sum, scilicet, Filius Dei. Unde dicit Marc. xv, 39, quod Domino mortuo in cruce, centurio qui ex adverso stabat, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. Dicit etiam Luc. xxiii, 48, quod omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quas fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Quasi per hoc innuerent, quod male actum esset contra Filium Dei.

II.

De secundo nota : Exaltationem sive crucifixionem Domini praefigurabat exaltatio aenei serpentis in deserto. Unde Dominus dicit, Joan. iii, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : ut omnis, qui credit in Christum, non pereat, sed habeat vitam internam. Nola ergo, quod legitur in libro Num. XXI, 4 et seq., quod cum filii Israel essent in deserto, taedere coepit populum itineris ac laboris : locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de aegypto, ut moreremur in solitudine ? Deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum rogaverunt Moysen, ut oraret pro eis. Orante vero Moyse dixit Dominus : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem AENEUM, et posuit pro signo : quem cum percussi adspicerent, sanabantur.

Igitur ad intelligentiam praemissorum, tria sunt hic investiganda. Primum est, quid per serpentem aeneum praefiguretur. Secundum est, quid per exaltationem ejus significetur. Tertium, quid per serpentes ignitos intelligi detur.

I. De primo nota, quod per serpentem aeneum Dei Filius figuratur, et hoc propter sex causas.

1. Prima est, quia (sicut dicit Hieronymus ad Praesidium de Rerum contemptu) " serpens quando insonuerit, jejunat " quadraginta diebus, ut laxetur pellis " ejus, et sic per angustum foramen pert trae transiens, pellem senectutis depo-

" nit. " Ita et Christus jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut doceat nos idem facere, ut sic pellem veterem peccatorum deponentes, in novitate vitae spiritualis ambulemus.

2. Secunda causa est, quia serpens contemptibilis est et oditur. Ita et Judaei Christum contempserunt et oderunt. De contemptu suo dicit ipse Dominus in Psal. XXI, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum et abjectio plebis. Quod etiam oderunt eum, testatur, Joan. xv, 18 : Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit. Et vere Christus adhuc a multis contemnitur. Multi enim sunt, qui nummum, et ventrem, et mulierem fornicariam praeponunt optimo Deo.

3. Tertia causa est, quia serpens est animal prudens. Unde dicitur Genesis, III, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Ita etiam Dominus per prudentiam diabolum superavit in cruce. Unde dicitur Job, XXVI, 12 : Prudentia ejus percussit superbum. Dei quippe Filius cum diabolo congressurus, habitum eorum induit, quos diabolus saepe devicerat. Diabolus autem virtutem divinitatis sub humanitate latentem ignorans, cum Filio Dei audacter congreditur,faciens eum in cruce suspendi. Dum vero creditur vincere, vincitur, et percutitur, et conculcatur.

4. Quarta causa, quare Christus aeneo serpenti comparatur, haec est, quia videlicet aes valde durabile est. Ita et Christus aeneus fuit, quia patientissimus. Summae quippe patientiae fuit in omnibus amaritudinibus Passionis suae. Unde et Paulus invitat nos, ad Heb. XII, 3 et 4, ut patientiam hujus aenei serpentis intueamur et imitemur, ita dicens : Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis.

5. Quinta causa est, quod aes est vocalissimum et sonorissimum inter omnia metalla. Ita et Christus clarissimas et suavissimas voces emisit in medio amaritudinum Passionis suae, sicut testatur Luc. xxiii, 34 et -43. Dixit enim ad Patrem : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dixit etiam ad latronem : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.

6. Sexta causa est, quod a?s conservationi collyriorum inter omnia metalla est. aptissimum. Ita et corpus Domini fuit vas efficacissimi collyrii atque optimae medicinae. Ex ipso quippe profluxit sanguis ille pretiosus, qui est totius mundi nobilissima medicina. Unde dicit Augustinus in libro de Anima: "0 medicinam "omnibus consulentem, omnia tume-"scentia comprimentem, omnia tabe" scentia reficientem,omnia superflua re" secantem, omnia necessaria custodien-" tem, omnia perdita reparantem, omnia " depravata corrigentem! "

II.De secundo nota, quod exaltatio anci serpentis quem Moyses ad adspectum populi in pertica elevavit, hoc prsefiguravit, quod Jesus Christus erat suspendendus in cruce, ut quicumque eum per veram fidem, id est, per eam fidem qua? bona operatur, intueretur, ab omnibus plagis suorum criminum curaretur.

III.De tertio nota,quod per ignitos serpentes intelliguntur peccata mortalia, videlicet superbia, ira, invidia, acedia, avaritia, gula, et luxuria. Primus serpens, videlicet superbia, praecipue collum et caput invadit. Secundus, scilicet ira, cor et pectus. Tertius, videlicet invidia, medullas et ossa. Quartus vero, scilicet acedia, mordet pedes et crura. Quintus, videlicet avaritia, manus et brachia. Sextus autem, id est gula, lacerat ventrem et viscera, Septimus serpens, id est luxuria, invenenat lumbos et femora.

Dicuntur autem isti serpentes igniti propter duo. Primum est, quia omnia bona opera hominum exurant et consu- munt. Secundum est, quia animas quas invenenaverunt, sternis ignibus representat et tradunt. De igne vero isto quo hi serpentes igniti sunt invenenaturi, dicitur in Job, XXXI, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina, videlicet virtutum et bonorum operum. Quicumque ergo illis ignitis serpentibus percussus fuerit, respiciat nostrum a?neum serpentem, id est, Jesum Christum in cruce suspensum, et curabitur. Pendet enim Jesus in eximia humilitate, contra superbiam : pendet in maxima cordis lenitate, contra iram : pendet in pra?cipua charitate, contra invidiam : stat in cruce inenarrabili dolorum acerbitate, contra acediam : stat in altissima paupertate, contra avaritiam : pendet in dura? sitis siccitate, contra gulam : stat nihilominus in laudabili corporis castitate, contra luxuriam.

III.

De tertio nota : Dominus exaltatus in cruce omnia trahit ad seipsum. Per omnia vero homo denotatur : propter ipsum quippe facta sunt omnia, et in ipso concurrunt omnia. Habet enim rationem cum Angelis, et vitam cum arboribus, sentit cum animalibus, et habet esse cum lapidibus. Trahit autem nos Dominus triplici funiculo, fidei, spei, et charitatis. Unde et ista? tres virtutes dicuntur Theologica?, id est, divina?. De isto funiculo triplici dicitur, Eccle. IV, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Igitur homo per fidem videt Deum, et omnia qua? Deus electis pra?paravit. Per spem homo concupiscit apprehendere, qua? sibi fides demonstravit. Per charitatem vero laborat et fortiter operatur, ut dig- nus sit ea possidere quae per fidem videt, et per spem concupiscit.

Rogate ergo Dominum, ut eum nunc

in crucis patibulo tam fideliter intueamur, ut ipsum quoque in regali solio gloriose residentem tandem videre mereamur, Quod, etc.