IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Potest ergo dici, quod vel duae naturae creatae, etc.nam natura divina et natura humana, quae sunt unitae in Verbo, sic sunt unitae, quod omnino sunt ibi inconfuse, et una perfecte distincta ab alia. Si vero una esset actus, et altera potentia, de necessitate sequeretur compositio, et sic non essent perfecte distinctae, cum participarent ad invicem realiter entitatem compositi, et sic essentibi confuse, et ultra sequeretur quod una informaret aliam, et sic una esset perfectibilis ab alia, et ut sic sequeretur aliqualis confusio ad invicem, qualis omnino negatur in proposito.
(d) Sed primum istorum. Dicit Doctor quod hoc esset difficile probare, etc. Sicut enim de facto sunt duae naturae in Verbo divino, et tamen una non est actus, nec altera potentia. Et similiter si assumeret decem naturas, ibi una non esset actus, nec altera potentia, quia naturae perfectae quantumcumque ad invicem comparentur, semper sic se habent, quod non sunt natae componi ad invicem sic, quod una sit potentia, et altera actus. Et patet de natura Francisci et Joannis, et hoc posset probari ex dictis in 2. dist. 12. quaest. 1. et dist. 16. contra opinionem sancti Bonaventurae ; tamen non est improbabile quin duae naturae possint uniri in unitate suppositi, ita quod sit unum et idem suppositum sustentificans dependentiam illarum.
(e) Secundum etiam, scilicet quod terminans dependentiam oportet esse independens. Declaratur primo ratio, et postea respondetur ad eam. Haec ratio stat in hoc, quod ad hoc, quod aliquod suppositum possit terminare dependentiam alterius naturae,necesse est ut sit simpliciter independens, ita quod non sit aptum dependere ad aliud suppositum ; modo omne suppositum creatum potest dependere ad suppositum, ut patuit supra q. 1. et 3. Et quod dicit, quod non est talis ordo inter naturam et suppositum, qualis est inter effectum et causam essentialiter ordinatam. Vult dicere, quod quando unus effectus dependet a pluribus causis essentialiter ordinatis, dependet ad unam mediante alia, quia dependet ad imperfectiorem mediante perfectioue. Et hoc est quod dicit Doctor in primo, dist. 3. q. penult. quod causa superior magis assimilat effectum causae inferiori, quam ipsa causa inferior, quia causa superior perfectius et principalius producit entitatem illius effectus, quae est similis formaliter causae secundae, et sic talis effectus dependet ad causam secundam principaliter propter causam superiorem. Sed non est sic in proposito, quia unum suppositum non habet terminare dependentiam alterius naturae, mediante alio supposito, quod sit simpliciter independens. Sicut etiam dicimus quod quantitas terminat immediate dependentiam albedinis ad ipsam, sed non ultimate, quia etiam ipsa quantitas dependet ad substantiam, sequitur quod substantia sit magis independens, et sic quantitas mediante substantia terminat dependentiam albedinis. Dicit ergo ista ratio, quod terminans dependentiam naturae creatae, oportet simpliciter esse independens.
Dicit Doctor quod non est necesse quod terminans dependentiam, etc. Et dat exemplum de subjecto accidentis, quod terminat dependentiam illius, et tamen non est simpliciter independens.
Sed videtur quod ista responsio non evacuet rationem, nec exemplum sit simile, quia quod subjectum terminet dependentiam accidentis, non terminat in ratione suppositi, quia accidens non est tantum suppositari, sed tantum inhaerere, ut patet supra quaest. 1. Natura vero singularis, quae est nata suppositari in proprio supposito, si terminetur ad aliud suppositum, statim suppositatur in illo, et sic non est similis terminatio hic et ibi.
Dico, quod responsio ista bene concludit, quia posito quod accidens non informaret subjectum, tunc tale suppositum, sive subjectum posset terminare dependentiam illius, quia quod actu informet illud et perficiat, accidit sibi, licet forte casus esset impossibilis ; non sic est de natura perfecta, cum non sit nata informare neque perficere in ratione formae informantis, tamen quia aliquod subjectum ultimate terminat dependentiam alicujus accidentis, licet ad ipsam sequatur informatio et imperfectio, non oportet ipsum esse ultimate independens.
Si diceretur, quod sicut substantia terminans dependentiam alicujus accidentis non oportet esse simpliciter independens, cum illud subjectum, si est substantia perfecta, natum sit assumi a Verbo, oportet tamen ipsum ultimate independens independentia opposita dependentiae accidentis, ita quod nullo modo sit natum dependere ad aliud in ratione inhaerentis. Et quod sic oporteat esse independens independentia opposita dependentiae terminatae ad ipsum, patet supra quaest. 1. art. secundo. Sic in proposito diceretur, quod terminans dependentiam alterius naturae in ratione suppositi, oportet ipsum esse ultimate independens, ita quod sibi repugnet dependeread aliud subjectum. Dico, quod responsio Doctoris bene stat. Et primo, quia sicut aliquod subjectum potest immediate terminare dependentiam alterius accidentis, et tamen ipsum natum est dependere ad aliud in ratione inhaerentis, ut patet. Nam quantitas separata in sacramento Eucharistiae perfecte terminat dependentiam albedinis sibi inhaerentis, licet ipsa sit nata dependere per inhaerentiam ad formam substantialem corpoream, et si talis forma substantialis esset separata a materia (quod Deus posset facere) vere terminaret dependentiam illius quantitatis, et tamen ipsa forma substantialis nata est dependere ad materiam per inhaerentiam, materia vero prima nulli nata est inhaerere, sic in proposito. Et si unum suppositum creaturae natum sit dependere ad aliud suppositum, non tamen propter hoc sequitur quin possit terminare dependentiam alterius naturae in ratione suppositi.
Dico secundo, quod suppositum creatum, ut terminat dependentiam naturae creatae in unitate suppositi, quod ut sic repugnat sibi, dependere ad aliud suppositum, quia ut terminat talem dependentiam in ratione suppositi, necessario includit negationem duplicis dependentiae, actualis scilicet, et aptitudinalis ad aliud suppositum.
(f) Tertium non videtur probabile. Hic Doctor respondet ad tertium dubium, sive ad tertiam rationem probantem impossibilitatem istam, scilicet quod una natura creata non possit suppositari in alio supposito creato. Et responsio stat in hoc, quod si tales naturae essent incompossibiles, nulli supposito etiam increato possunt competere, nec per se, nec per accidens, quia si albedo et nigredo repugnant ad invicem, non possunt simul inesse alicui, nec per accidens. Et sic natura Francisci et Joannis, si noc modo repugnat, non possunt inesse personae divinae, nec per se, nec per accidens, cujus oppositum probatum est supra. Potest tamen dici ad illam propositionem, quando unum oppositum, etc. quod hoc verum est, quando unum oppositum perficit aliquid per se, ejus oppositum nec per . se, nec per accidens perficit ; quod intelligitur de illo quod sic perficit, quod etiam est ratio formalis et ultimata illius, sicut rationale respectu hominis, et ideo irrationale, nec per se, nec per accidens, potest perficere hominem. Si vero sic generaliter intelligatur, quando unum oppositum perficit aliquid per se, aliud oppositum non potest perficere illud, nec per se, nec per accidens hoc patet esse falsum, quia forma substantialis ignis per se perficit materiam, puta aeris et tamen forma substantialis aquae, quae opponitur formae substantiali ignis, potest per se perficere eamdem materiam, licet non simul, sed successive. Sed quidquid sit, debet sic intelligi, quando unum oppositum sic est proprium alicui, aliud oppositum non potest competere sibi nec per se, nec per acccidens, et hoc perficiendo vel inhaerendo. Sed si unum oppositum convenit per se alicui, dando sibi esse essentialiter, alterum oppositum poterit sibi competere nec perficiendo nec informando, sed tantum quod ejus dependentia terminetur ad ipsum, et patet. Essentia enim divina sic est propria essentia trium personarum, quod totum esse formaliter perfectionis earum est in ipsa essentia divina, ut satis patet in primo, et tamen tres personae possunt terminare successive dependentiam cujuscumque naturae, quantumcumque essentiae divinae repugnantis ; tamen verum esset quod natura opposita essentiae divinae non posset perficere illam personam, nec per se nec per accidens, sic in proposito. Ultimo concludit Doctor quod non repugnat supposito creato posse terminare dependentiam alterius naturae in unitate suppositi.
Sed in hoc occurrit difficultas, quia in supposito terminante talem dependentiam, sunt duo consideranda, scilicet ipsum suppositum terminans ut quod, et ratio formalis terminandi ut quo, ut patet in sequenti quaest. Tunc quaeritur, si natura A terminatur ad suppositum B, quae sit ratio formalis terminandi illam dependentiam? Non natura singularis, patet, quia illud quod est ratio formalis terminandi talem dependentiam est ratio, qua suppositum terminans sit independens independentia opposita dependentiae naturae singularis, ut patet in q. prima ; aut esset suppositum,
ut suppositum, sive ratio formalis suppositi, ut suppositum est, et talis ratio formalis, et ultimata suppositi, ut suppositum est, est tantum negatio, ut supra patuit. Modo talis negatio non potest esse ratio formalis, qua aliquod A absolutum dependeat ad B, et sustentetur in illo in unitate suppositi. Tum etiam, quia A sustentari in B, est ipsum realiter uniri ipsi B, in unitate suppositi, ut patet supra q. 1. et 2. et patebit in q. ult. Modo talem unionem realem, qua dicitur aliquid realiter uniri alteri in unitate suppositi, non posse habere rationem formalem terminandi aliquam relationem quae sit tantum ens rationis, ut patet q. ult. hujus dist. alias non esset unio realis ; ergo multo minus negatio potest esse ratio formaliter terminandi, cum sit minus ens quam relatio rationis.
Dico, quod ratio formalis terminandi hujusmodi unionem realem, nec est natura singularis absolute sumpta, nec est negatio duplicis dependentiae, sed est ipsa natura singularis sub illa ratione, qua in se subsistit, ad quam statim sequitur negatio duplicis dependentiae, nam ut actu non dependet ad aliud suppositum, statim in se subsistit.
Si dicatur, illa subsistentia dicitne aliquid ultra naturam singularem in ratione suppositi, dico, quod non est idem dicere naturam singularem esse rationem formalem terminandi, ut singularem, et ipsam sub ratione subsistentiae, cum idem importetur.
Dico, quod quantum ad positivum idem simpliciter importatur, sed quantum ad negationem concomitantem non importatur idem. Dico ergo, quod natura singularis, ut actu non dependens ad aliud suppositum, nec aptitudine est simpliciter ratio terminandi hujusmodi dependentiam ut quo, et ipsum suppositum includens naturam singularem, cum duplici negatione terminat ut quod.
Si vero sustineremus aliam opinionem, quod personalitas dicat aliquod positivum ultra naturam singularem, esset facilis responsio, quia tale positivum esset formalis ratio terminandi, ut patet dist. 1. et infra, quaest, ultima hujus distinctionis, et respondet conformiter dictis supra.
Sed occurrit alia difficultas, quod si ipsum B terminans hujusmodi dependentiam, in alio suppositaretur, ita quod actu dependeat ad illud, quid fiet de natura A suppositata in ipso B ?
Dico primo, quod in eodem instanti, quo B suppositaretur in alio, et desineret esse suppositum propriae naturae, quod natura statim fieret in supposito proprio, quia amplius non essent suppositata in illo, tanquam in supposito.
Dico secundo, quod talis natura A adhuc posset remanere in ipso B, ita quod natura singularis ipsius B possit sustentare illam, licet non in unitate suppositi, sicut diximus supra de essentia divina, quae si esset terminus primus dependentiae naturae, quod talis natura sustentaretur in illa, licet non in unitate suppositi.
Dico tertio, quod in eodem instanti, quo ipsum B, vel natura singularis ipsius B suppositaretur in alio supposito, puta in C, ipsum C suppleret vicem suppositi utriusque naturae singularis, scilicet A et B.
(g) Si tenetur pars negativa. Hic Doctor licet ex intentione teneat partem affirmativam, videlicet, quod suppositum creatum possit terminare dependentiam alterius naturae, tamen si pars negativa teneatur, respondet ad argumenta facta pro parte affirmativa . Ad primum, quod proportio convenientiae non requiritur ad istam unionem, sed proportio naturae dependentis et suppositi independentis, qualis forte non est in natura creata ad suppositum creatum alterius naturae. Sed haec ratio etiam ad mentem Doctoris parum valet, quia sufficit secundum ipsum, q. 1. quod suppositum terminans sit independens independentia opposita dependentiae naturae, nisi forte dicatur, quod non requiritur qualiscumque independentia, sed requiritur independentia, quae dicit repugnantiam ad posse dependere, qualis non est in supposito creato, ut supra patuit q. 1. Sed hoc non videtur valere, quia sufficit quod actu non dependeat, dummodo enim habeat veram rationem suppositi, hoc sufficit.
Ad confirmationem illam de absoluto, dicit Doctor quod absolutio, non facit sustentificationem, sed tantum quod ipsa persona sit independens, non nata esse actus vel. potentia respectu alterius unibilis. Sed in proposito, non poneretur quod natura suppositata, (puta natura lapidis) in supposito hominis esset actus vel potentia componibilis cum. supposito hominis, et per consequens posset sustentare, ut supra patuit ; nec similiter poneretur, quod persona nata sit esse actus vel potentia alterius unibilis, nisi forte diceretur, quod requiritur repugnantia ad posse uniri alii ut quo, qualis repugnantia non est in supposito, ut supra patuit. Sed hoc ut supra dixi, non videtur valere, quia sive includat repugnantiam, sive non, dummodo actu si tale quod nulli sit unitum, sufficit sibi ; imo ut actu est sub negatione actualis dependentiae ad aliud, repugnat sibi posse alii uniri, et hoc, stante illa negatione, licet illa negatio insit sibi mere contingenter, ut supra patuit, sicut repugnat subjecto stanti sub albedine nigredo, non tamen repugnat simpliciter, quia albedo inest tantum contingenter ; sic in proposito.
Ad aliud dicit Doctor quod non sufficit limitatio utriusque extremi, sed ultra requiritur quod extrema sint compossibilia, sicut etiam albedo et nigredo etiam in summo sunt limitata, et tamen non possunt esse simul in eodem subjecto propter eorum repugnantiam et incompossibilitatem. Sic in proposito diceretur quod quamvis sint limitata, tamen ad invicem repugnant, et sunt incompossibilia. Sed, ut patuit supra, nulla apparet major incompossibilitas, quod natura uniatur supposito divino quam creato.
(h) Si tamen teneatur alia pars. Hic Doctor respondet ad argumentum in oppositum factum in calce quaestionis, quo probat possibilitatem talis unionis supposito creato, quod non est ibi, ita praecisa proportio, quin suppositum creatum possit terminare dependentiam alterius naturae ; non tamen natura potest simul dependere ad plura supposita terminantia, quia universaliter in dependentiis causae et causati, licet una causa possit terminare dependentiam plurium causatorum, non tamen plures causae in eodem genere et ordine causae possunt terminare dependentiam unius causati, quia pluralitas priorum arguit pluralitatem posteriorum.