REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Maria fuit mater Christi naturalis quoad substantiam, et miraculosa quoad modum, de quo Ambros. lib. de Incarnat. cap. 6. D. Thom. 3. p. quaest. 35. art. 4. D. Bonav. et Richard. citati. Ad secundum explicat optime quomodo maternitas et virginitas non opponuntur formaliter, sed virtualiter. Vide in Oxon. Schol. hic num. 15.
Ad secundam quaestionem, dico quod effectum produci naturaliter potest intelligi dupliciter, vel quia ex parte principii activi est naturalitas, vel quia ex parte modi. Proprie tamen loquendo non dicitur effectus produci naturaliter, quando tale agens non habet modum agendi convenientem tali agenti, quia hoc adverbium naturaliter est determinatio verbi, et ideo proprie determinat modum agendi ; ideo magis proprie dicitur Christus filius naturalis ex parte principii activi tantum, quam ex parte modi agendi, quia modus ille agendi non competebat naturaliter Mariae, et ideo non proprie dicitur Mariam genuisse naturaliter quantum ad modum.
Ad primum principale primae quaestionis, dico quod Damascenus instat contra haereticum, quia Nestorius haereticus dicit quod mater Christi est Christotocos, et non Theotocos, hoc est, solum est mater quantum ad humanitatem, et nullo modo Dei, contra quem excessive loquitur, dicens ipsam non esse genitricem Christi quantum ad humanitatem, tantum scilicet.
Ad aliud, esto quod Deus non possit facere contraria, vel privative opposita simul in eodem, si sint opposita formaliter, tamen bene potest facere contraria opposita, vel privative opposita virtualiter, salvando causam cum opposito sui effectus, quia quod formaliter opponitur consequenti, virtualiter repugnat antecedenti, et salvando habitudinem antecedentis ad consequens, potest Deus cum antecedente salvare oppositum consequentis, ubi ab antecedente ad consequens arguitur tanquam a causa ad effectum naturalem. Sic igitur parere praesupponit virtualiter praevie actionem patris, ideo sequitur naturaliter, haec est mater, igitur est tacta a viro. Ista igitur sunt opposita virtualiter, esse mater et intacta a viro: et possunt esse simul virtute divina, quando virtus supplet actionem patris.
Exemplum ad hoc, si objectum moveret potentiam intellectivam, ex hoc sequitur intellectum concipere notitiam Verbi, ita quod intellectum concipere notitiam comparetur ad parere ex alia parte, et objectum movere sit potentiam tangi ab oculo,
et comparetur ad actum mulieris a viro, ex alia parte. Si tunc Deus immediate causet in intellectu notitiam hujus objecti, tunc dicitur intellectus parere, intactus tamen ab objecto ; ideo ista opponuntur virtualiter, comparando ad causam naturalem : intellectum esse in actu, et esse infactum ab objecto ; sed licet praeexigat necessario ipsum tangi ab objecto, comparando ad naturam, non tamen est Deo necessarium. Sic ex alia parte mulierem parere per comparationem ad naturam, praeexigit ipsam tactam a viro, non tamen comparando ad Deum.
Et ad aliud, dico quod pater et mater non sunt relativa mutuo, sed correlativum matris est filius. Et cum dicitur, activum et passivum sunt relativa, 5. Metaphysicae, concedo ; sed non activum hoc, et hoc passivum, quia potest esse hoc passivum ab alio activo. Et sic in proposito est hoc passivum, et actionem patris supplet virtus Spiritus sancti.
Ad rationes secundae quaestionis, dico quod proprie loquendo, Christus fuit naturalis filius Mariae, sed non naturaliter filius, quia adverbium naturaliter determinat verbum, vel participium, ideo licet filius habuit naturam humanam acceptam, non tamen naturaliter acceptam, hoc est, non per modum agendi naturalem.