Theophylactus. Quia deus peccata nobis dimisit, non propter opera nostra, sed propter misericordiam suam; ideo convenienter addidit per viscera misericordiae dei nostri. Chrysostomus. Quam quidem misericordiam non ipsimet inquirentes invenimus: sed desuper nobis deus aperuit; unde sequitur in quibus, scilicet misericordiae operibus, visitavit nos, assumpta carne, oriens ex alto. Graecus.
In altis permanens, tamen in terrenis praesens, non divisionem patiens neque circumscriptionem: quod intellectus noster comprehendere non potest, nec ulla serie verborum exprimere.