Augustinus in serm. De epiph.. Non enim ut ante per Moysen aut per prophetas, nec per typos aut figuras, venturum in carne pater filium docuit, sed palam venisse monstravit, dicens hic est filius meus. Hilarius in Matth.. Vel ut ex his quae consummabantur in christo, cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis sanctum in nos spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios dei fieri. Hieronymus in Matth..
Mysterium autem trinitatis in baptismate demonstratur. Dominus baptizatur, spiritus descendit in habitu columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur.
Augustinus in serm. De epiph.. Nec mirum si in dominico lavacro mysterium non defuit trinitatis, cum nostrum lavacrum trinitatis compleat sacramentum.
Voluit enim dominus primo circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus. Augustinus de fide ad Petrum. Quamvis autem pater et filius et spiritus sanctus sint una natura, firmissime tamen tene tres esse personas; patremque solum esse qui dixit hic est filius meus dilectus, et filium solum esse super quem illa vox patris insonuit, et spiritum sanctum solum esse qui in specie columbae super christum baptizatum descendit.
Augustinus de Trin..
Haec autem opera sunt totius trinitatis.
In sua quippe substantia pater et filius et spiritus sanctus unum sunt, sine ullis intervallis temporum vel locorum; in meis autem vocibus separati sunt pater, filius et spiritus sanctus, nec simul dici poterunt; et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt: quia similitudine utcumque cognoscitur, inseparabilem in seipsa trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari. Quod autem solius patris vox sit, ostenditur ex hoc quod dicit hic est filius meus. Hilarius in libro de Trin.. Non solum nomine contestatus est eum esse filium, sed proprietate.
Multi enim nos filii dei sumus, sed non talis est hic filius; hic enim et proprius et verus est filius: origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione.
Augustinus super ioannem.
Pater autem diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Et ideo subditur in quo mihi complacui. Remigius. Vel si ad humanitatem christi referatur, si legatur in quo mihi complacui, quia istum solum reperi sine peccato. Si vero legatur in quo mihi complacuit, subauditur placitum meum constituere, ut per eum agerem quae agenda sunt, idest genus humanum redimerem. Augustinus de cons. Evang..
Haec autem verba et alii duo, marcus et Lucas, similiter narrant; sed de verbis vocis quae de caelo facta est, variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim matthaeus ait dictum hic est filius meus dilectus, et alii duo dicunt: tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet; vox enim caelestis unum horum dixit; sed evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur quod ipse esset filius dei; atque ita dictum referre voluit: tu es filius meus, ac si illi diceretur hic est filius meus. Non enim christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos vox facta est. Iam vero quod alius dicit in quo mihi complacui, alius: in te complacuit mihi, si quaeris quid horum illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dum intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam; quod enim deus in filio sibi complacuit, admonetur aliquis ex eo quod dictum est: in te complacuit; quod autem in filio pater placuerit hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: in te complacuit mihi, seu intelligatur hoc dictum esse ab omnibus evangelistis, tamquam diceretur: in te complacitum meum constitui; hoc est, implere quod mihi placet.