AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG615

L.44

Solutio autem probationis est quam philosophus ibidem ponit. Sicut enim scientia est circa aliud quam operatio peccati, quia scientia circa universalia, operatio autem circa particularia, ita etiam caritatis obiectum proprium est incommutabile bonum, peccati autem bonum commutabile.

Scientia autem vincitur a peccato in eo quod affectio alicuius delectabilis secundum sensum, ut luxuriae vel alicuius huiusmodi quae connaturalis est nobis, insurgens, secundum quod aliquam speciem boni habet non invenit scientiam resistentem, quia vel non considerat quis vel sua consideratio in universali et in speculatione consistit; et hoc non est ex defectu scientiae sed ex defectu eius qui habet scientiam, in quantum scientia non utitur secundum quod potest ea uti. Habet enim / facultatem / virtutem / et quia ratio universalis ad particulare opus non deducitur, ideo in particulari non invenitur alia ratio boni nisi quam affectio concupiscentiae facit. Et propter hoc ratio, secundum hoc quod invenit de ratione boni, eligit et errat in electione; et haec est ignorantia qua omnis malus ignorans est.

Similiter etiam #