Soluta prima quaestione de causa mali, hic solvit secundam de providentia, quomodo scilicet mala possint esse, divina providentia existente; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quod non cadit sub providentia, quasi ex providentia causatum; secundo, ostendit quod cadit sub providentia, quia a providentia ordinatum; ibi: sed et factis...; tertio, quod malum non debet esse totaliter per providentiam impeditum; ibi: et proprie...p dicit ergo primo quod malum, inquantum est malum, non est existens neque in existentibus, ut supra probatum est; et cum nihil sit existentium improvisum, idest ex divina providentia non causatum, malum non est intentum seu causatum ex divina providentia.
Quod autem omnia existentia causantur ex divina providentia et nullum malum sic probat: nullum enim est existentium quin aliquo modo participet bono; sed de ratione mali est quod sit defectus boni. Nullum autem universaliter existentium privatur seu deficit a bono; proprius autem effectus providentiae videtur esse bonum: hoc enim quilibet providens intendit ut sua providentia ea quibus providet in bono statu constituat.
Relinquitur ergo quod divina providentia ad omnia existentia se extendit et nihil existentium est non provisum a deo; sed malum intantum non causatum est per providentiam divinam, inquantum non est existens.
Deinde, cum dicit: sed et factis malis... Ostendit quomodo mala cadunt sub providentia, ut a providentia ordinata; et dicit quod divina providentia bene utitur malis, quandoque quidem ad ipsorum utilitatem in quibus sunt mala; sicut infirmitates corporales vel etiam spirituales, deo id agente, cedunt in utilitatem eorum qui eas patiuntur; quandoque vero ad utilitatem aliorum, et hoc dupliciter: quandoque quidem ad propriam utilitatem alicuius, sicut est cum ex poena unius alius emendatur; quandoque vero, ad utilitatem communem, sicut cum poena malefactorum ordinatur ad pacem civitatis.
Deinde, cum dicit: et proprie... Ostendit quod malum non debet esse totaliter per divinam providentiam impeditum; et dicit, quod divina providentia providet unicuique existentium proprie, idest secundum proprietatem et conditionem suae naturae. Et ideo non sunt recipienda vana obiecta multorum, qui dicunt quod divina providentia debet et nos invitos inducere ad virtutem. Non enim pertinet ad providentiam quod corrumpat naturam rerum, sed quod servet; unde, eo modo, providentia est conservativa naturae uniuscuiusque rei; sed providet ea quae per suam naturam sunt mobilia, quasi per se mobilia, idest non auferens ab eis quin per se moveri possint; et similiter, ea quae sunt tota et universalia et perfecta et ea quae sunt particularia providet iuxta proprietatem naturalem totius et uniuscuiusque particularis: et hoc inquantum natura eorum quibus deus providet, suscipit proportionaliter sibi, bonitates datas largissima et universali dei providentia. Et quia rationalis creatura secundum suam naturam defectibilis est et per liberum arbitrium potest deficere, non pertinet ad divinam providentiam ut eius mobilitatem impediat; et similiter, non pertinet ad dei providentiam ut tantam bonitatem attribuat uni particulari enti sicut toti universo vel rei quae est in inferiori gradu, sicut rei quae est in superiori.
Non igitur existens est malum...p hic solvit tertiam quaestionem de desiderio mali; et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo malum contingit esse in desiderio; secundo, quomodo contingit in cognitione peccare; ibi: in cognitione autem...p circa primum, primo resumit quaedam quae sunt in malo in communi, concludens ex dictis quod malum neque est per se existens neque in existentibus. Ostensum est enim quod malum, secundum quod est malum, nusquam est, idest non est aliquid existens in aliquo; et iterum ostensum est quod hoc, quod aliquid dicitur fieri malum, non contingit ex aliqua virtute activa, sed propter infirmitatem et defectum virtutis.
Secundo, ibi: et Daemonibus...
Resumit quod dictum est specialiter de malo Daemonum et dicit quod in Daemonibus hoc ipsum quod sunt est bonum et eis est ex bono, scilicet deo; sed malum invenitur in ipsis ex hoc quod ceciderunt a bonis propriis, idest ad quae erant ordinati secundum ordinem suae naturae; et iterum variatio, qua decesserunt ab illa identitate in qua sunt boni Angeli et ab habendo ea quae illi habent; quod nihil est aliud quam infirmitas quaedam perfectionis eis naturaliter convenientis, prout decet Angelos.
Tertio, ibi: et desiderant...
Ostendit quomodo desiderium se habet ad bonum et malum; et dicit, quod Daemones desiderant bonum inquantum desiderant bonum naturale quod est esse, vivere et intelligere; sed inquantum non desiderant bonum, sed malum, desiderant non-existens: quia malum, inquantum malum est non-existens; et hoc ipsum desiderare, sicut non-existens, non est ex perfectione desiderii, sed est quaedam infirmitas et peccatum circa desiderium: sicut enim opinari falsum, est ex infirmitate intellectus, ita desiderare malum est ex defectu virtutis desiderativae.
Deinde, cum dicit: in cognitione autem... Ostendit quomodo peccatum contingat esse in cognitione; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit obiectionem; ibi: et quidem dicat...; tertio, epilogat quae in hoc capitulo dicta sunt; ibi: nunc autem...p dicit ergo primo quod sicut peccare in desiderio est quaedam infirmitas desiderii, ita peccare in cognitione, secundum sacra eloquia, dicitur esse infirmum circa duo: primo quidem, circa cognitionem boni quam scire tenetur et quam obliviscitur: si enim aliquis infirmetur in cognitione eius quod scire non tenetur, non est peccatum.
Secundo, circa actionem boni, quod quis cognoscit; et quantum ad hunc secundum modum, vituperantur scientes voluntatem domini sui et non facientes, ut habetur Luc. 12.
Et hi sunt qui audiunt quidem et non possunt se excusare de ignorantia; sed sunt infirmi ad credendum aut ad bonum operandum.
Quantum ad primum vero vituperantur in Psalmo 34, illi qui nolunt intelligere ut bene agant: quod quidem fit secundum quod avertitur voluntas aut infirme se habet ad cognitionem boni.
Et, ut universaliter dicamus, malum, sicut multoties dictum est, est quaedam infirmitas, idest debilitas potentiae vel totaliter impotentia et quicumque potentiae defectus aut circa cognitionem aut circa fidem aut circa desiderium aut circa operationem boni. Et loquitur hic de malo culpae, quod circa aliquod horum quatuor necesse est consistere.
Deinde, cum dicit: et quidem dicat... Movet quamdam obiectionem: potest enim aliquis obiiciendo dicere quod infirmitas non est imputanda, sed condonanda.
Parcendum enim est, ut videtur, infirmitati.
Si igitur peccatum est infirmitas circa aliquod praedictorum, videtur quod peccatum non sit puniendum.
Sed ad hoc respondet aliquis quod talis obiectio bene procederet, si omnino peccanti deesset posse ad bonum. Sed quia unusquisque habet posse bene facere ex bono, idest ex auxilio dei, qui dat omnibus convenientia ipsis affluenter ut dicitur Iac. I, non est laudabile, idest, excusabile peccatum quod est aversio et fuga et casus ab habitu propriorum bonorum, quae proveniunt ex bono, scilicet deo. Homo enim se avertit ab auxilio dei sibi parato et ei imputatur ad culpam quidem peccati; sicut si aliquis infirmus caderet dum nollet uti auxilio manum porrigentis.
Sed dicit quod haec sufficienter secundum suam virtutem dixit in quodam libro quem fecit de iustitia, qui ad nos non pervenit: in quo quidem secundum veritatem sacrae Scripturae reprobavit sophisticas rationes eorum qui contra divinam iustitiam iniuste et mendaciter loquuntur.
Deinde, cum dicit: nunc autem... Epilogat ea quae dicta sunt in hoc capitulo; et dicit quod nunc in isto capitulo sufficienter laudavit, secundum suum posse, bonum sicut vere amabile, ubi tractavit de amore; et sicut principium et finis omnium, in principio, ubi dixit de effectu boni: in quo manifestatur quasi quidam circulus in existentibus, dum habent idem principium et finem, scilicet bonum; et ostensum est etiam ibi quod deus informat non existentia in actu sed in potentia; et quod deus omnium bonorum est causa; et quod non est causa malorum; et quod sua providentia est perfecta datrix omnis boni; et quod supergreditur tam existentia quam non existentia; et quod mala quae dicuntur secundum privationem, ordinat in bonum quod est desiderabile omnibus et diligibile; et quaecumque alia demonstrata sunt, secundum veritatem in praecedentibus, sunt vera.