Quod vero trigesimo nono ponitur, in spiritualibus additio non recedit a simplicitate, verum est, si intelligatur de additione quae est per modum intentionis, sicut illud quod est melius, dicitur addere in bonitate supra illud quod est minus bonum; non est autem verum, si intelligatur de additione rei ad rem, vel speciei ad speciem: nam intellectus minus est simplex, qui habet plures species intelligibiles.