Determinatis autem voluntario etc..
Postquam philosophus determinavit de voluntario et involuntario, hic determinat de electione.
Et primo determinat de ipsa electione.
Secundo de consilio quod in definitione electionis ponitur, ibi, consiliantur autem utrum de omnibus etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de electione. Secundo inquirit quid sit electio, ibi: electio utique voluntarium etc..
Dicit ergo primo, quod postquam determinatum est de voluntario et involuntario, consequens est quod pertranseunter de electione determinetur, quia videlicet breviter proponit ea quae sunt necessaria ad considerandum de electione. Quod autem ad hanc doctrinam pertineat de electione determinare, probat per hoc quod electio maxime videtur esse propria virtuti, de qua ad praesens principaliter intenditur.
Et huius ratio manifestatur ex hoc quod cum ex habitu virtutis procedat et interior electio et exterior operatio, mores virtuosi vel etiam vitiosi magis diiudicantur ex electione quam ex operationibus exterioribus; omnis enim virtuosus eligit bonum; sed quandoque non operatur propter aliquod exterius impedimentum.
Et vitiosus quandoque operatur opus virtutis, non tamen ex electione virtuosa, sed ex timore, vel propter aliquem inconvenientem finem, puta propter inanem gloriam, vel propter aliquid aliud huiusmodi: unde patet quod ad praesentem intentionem pertinet considerare de electione.
Deinde cum dicit: electio utique etc., ostendit quid sit electio.
Et primo inquirit genus eius. Secundo differentias ipsius, ibi, dicentes autem ipsam etc.. Tertio concludit definitionem eius, ibi: quid igitur vel quale quid etc..
Genus autem electionis est voluntarium, quia praedicatur universaliter de electione et est in plus. Unde dicit primo quod omnis electio est quiddam voluntarium, non autem omnino sunt idem electio et voluntarium, sed voluntarium est in plus. Quod probat duplici ratione.
Quarum primam ponit ibi, voluntario quidem enim etc..
Quae talis est. Pueri et alia animalia communicant ipso voluntario, inquantum scilicet proprio motu aliquid sponte operantur, ut supra dictum est. Non autem communicant electione, quia non operantur ex deliberatione, quod requiritur ad electionem: ergo voluntarium est in plus quam electio.
Secundam rationem ponit ibi, et repentina etc..
Quae talis est. Ea quae repente facimus, dicimus esse voluntaria, quia scilicet principium eorum in nobis est; non autem dicuntur esse secundum electionem, quia scilicet non fiunt ex deliberatione. Ergo voluntarium est in plus quam electio.
Deinde cum dicit: dicentes autem ipsam etc., investigat differentias electionis, probando scilicet eam differre ab his cum quibus videtur convenire.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, non enim commune, etc..
Dicit ergo primo, quod quidam dixerunt electionem esse concupiscentiam, quia scilicet utrumque importat motum appetitus in bonum.
Quidam autem posuerunt electionem esse iram, forte propter hoc quod in utroque est quidam usus rationis. Iratus enim utitur ratione, inquantum iudicat iniuriam illatam esse dignam vindicta. Quidam vero considerantes, quod electio est sine passione, attribuerunt electionem parti rationali, vel quantum ad appetitum, dicentes eam esse voluntatem, vel quantum ad apprehensionem, dicentes eam esse quamdam opinionem. Et simpliciter in his quatuor comprehenduntur omnia principia humanorum actuum: quae sunt ratio ad quam pertinet opinio, appetitus rationalis, quae est voluntas: appetitus sensitivus, qui dividitur in irascibilem, ad quam pertinet ira, et concupiscibilem, ad quam pertinet concupiscentia.
Dicit autem philosophus, quod non videntur recte dicere, qui dicunt electionem esse aliquid horum.
Deinde cum dicit: non enim commune etc., probat propositum.
Et primo ostendit, quod electio non sit concupiscentia.
Secundo quod non sit ira, ibi, ira autem, etc.. Tertio, quod non sit voluntas, ibi, sed neque voluntas, etc.. Quarto quod non sit opinio, ibi, neque iam opinio, etc..
Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum prima communis est concupiscentiae et irae, et est talis. Concupiscentia et ira communiter inveniuntur in hominibus, et in animalibus irrationabilibus. Sed in irrationabilibus non invenitur electio, ut dictum est. Ergo electio non est neque concupiscentia neque ira.
Secundam rationem ponit ibi et incontinens etc..
Quae talis est. Si electio esset concupiscentia, quicumque operatur eligens, operaretur concupiscens, et e converso. Hoc autem est falsum. Quia incontinens operatur secundum concupiscentiam, non autem secundum electionem.
Quia non immanet proprie electioni propter concupiscentiam. Continens autem e converso operatur ex electione, non autem ex concupiscentia cui per electionem resistit, ut infra in septimo patebit. Ergo electio non est idem concupiscentiae.
Tertiam rationem ponit ibi: et electioni quidem etc..
Quae talis est. Concupiscentia contrariatur electioni, in eo scilicet qui est continens vel incontinens. Contrarium enim eligit uterque secundum rationem ei quod concupiscit secundum appetitum sensitivum. In neutro autem concupiscentia contrariatur concupiscentiae; quia tota concupiscentia utriusque ad idem tendit, scilicet ad delectabile sensus. Non est autem intelligendum, quod nulla concupiscentia contrarietur alteri concupiscentiae. Inveniuntur enim concupiscentiae contrariorum: puta cum unus concupiscit moveri, et alius quiescere. Ergo patet quod electio non est idem concupiscentiae.
Quartam rationem ponit ibi et concupiscentia quidem etc..
Quae talis est. Concupiscentia semper est cum delectatione, scilicet propter praesentiam rei concupitae, vel cum tristitia propter eius carentiam. Ad omnem enim passionem sequitur delectatio et tristitia ut in secundo habitum est. Sed electio non est ex necessitate cum delectatione vel tristitia. Potest enim esse absque omni passione, ex solo iudicio rationis. Ergo electio non est concupiscentia.
Deinde cum dicit: ira autem etc., ostendit quod electio non sit idem irae. Et dicit quod adhuc electio minus est ira quam concupiscentia. Quia etiam secundum apparentiam ea quae facta sunt propter iram, non videntur esse facta secundum electionem, eo quod propter velocitatem motus irae ea quae fiunt ex ira maxime sunt repentina.
Quamvis enim in ira sit aliquis usus rationis, inquantum scilicet iratus incipit audire rationem iudicantem quod iniuria debet vindicari, non tamen perfecte audit eam determinantem modum et ordinem vindictae; unde ira maxime excludit deliberationem, quae requiritur ad electionem. Concupiscentia autem non ita repente operatur. Unde ea quae fiunt secundum concupiscentiam, non videntur esse remota ab electione sicut ea quae fiunt per iram.
Deinde cum dicit sed neque voluntas etc., ostendit differentiam electionis ad voluntatem.
Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, electio quidem enim, etc.. Tertio concludit radicem differentiae voluntatis et electionis, ibi, universaliter autem etc..
Dicit ergo primo, quod neque etiam electio est voluntas, quamvis videatur esse propinqua voluntati. Utrumque enim pertinet ad unam potentiam; scilicet ad appetitum rationalem, qui voluntas dicitur. Sed voluntas nominat actum huius potentiae secundum quod fertur in bonum absolute. Electio autem nominat actum eiusdem potentiae relatum in bonum secundum quod pertinet ad nostram operationem, per quam in aliquod bonum ordinamur.
Deinde cum dicit: electio quidem enim etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima talis est. Electio enim, quia refertur ad nostram operationem, non dicitur esse impossibilium. Et si quis dicat se eligere aliquid impossibilium, videbitur esse stultus.
Sed voluntas, quia respicit bonum absolute, potest esse cuiuscumque boni, licet sit impossibile, sicut potest aliquis velle esse immortalis, quod est impossibile secundum statum huius corruptibilis vitae. Ergo electio et voluntas non sunt idem.
Secundam rationem ponit ibi et voluntas quidem est etc.. Quae talis est.
Voluntas alicuius potest esse circa ea quae non fiunt per ipsum: sicut ille qui circumspicit duellum, potest velle quod vincat aliquis ypocrita, id est simulatam gerens personam, puta qui ingreditur campum quasi pugil, cum non sit pugil, vel etiam quod vincat ille qui vere est athleta. Sed nullus eligit talia quae fiunt per alium, sed solum illa quae existimat posse fieri per ipsum. Ergo electio differt a voluntate.
Tertiam rationem ponit ibi adhuc autem voluntas etc..
Et dicit quod voluntas magis est finis quam eius quod est ad finem. Quia ea quae sunt ad finem volumus propter finem. Propter quod autem unumquodque, illud magis. Sed electio est solum eorum quae sunt ad finem, non autem ipsius finis. Quia finis praesupponitur, ut iam praedeterminatus. Ea vero quae sunt ad finem, inquiruntur ut a nobis disponenda in finem. Sicut sanitatem, quae est finis medicationis, volumus principaliter. Sed eligimus medicinalia per quae sanemur. Et similiter volumus esse felices, quod est ultimus finis, et hoc dicimus nos velle, sed non congruit dicere quod eligamus nos esse felices. Ergo electio non est idem voluntati.
Deinde cum dicit universaliter autem etc., ponit radicem totius differentiae, ad quam universaliter omnes praedictae differentiae referuntur.
Et dicit, quod electio videtur esse circa ea quae sunt in potestate nostra. Et haec est causa quare nec est impossibilium, neque eorum quae per alios fiunt, neque finis, qui ut plurimum praestituitur nobis a natura.