SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 6

Determinatis autem hiis etc..

Postquam philosophus distinxit politias rectas ab iniustis, hic intendit distinguere utrasque abinvicem.

Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, quoniam autem politia etc..

Dicit ergo primo, quod postquam praedicta determinata sunt, consequens est determinare de politiis quot sint numero et quae sint; et hoc ordine, ut primo consideremus de politiis rectis, secundo de iniustis.

Deinde cum dicit quoniam autem politia etc., distinguit politias.

Et circa hoc tria facit. Primo ostendit secundum quid accipienda sit politiarum distinctio.

Secundo distinguit politias, ibi, vocare autem consuevimus etc.. Tertio obiicit contra praedicta, ibi, oportet autem Paulo etc..

Dicit ergo primo, quod (quia) politia nihil est aliud quam politeuma, quod significat ordinem dominantium in civitate. Necesse est quod distinguantur politiae secundum diversitatem dominantium. Aut enim in civitate dominatur unus, aut pauci, aut multi. Et quodlibet horum trium fuerit, potest dupliciter contingere. Uno modo quando principantur ad utilitatem communem, et tunc erunt rectae politiae. Alio modo quando principantur ad propriam utilitatem eorum qui dominantur, sive sit unus, sive pauci, sive plures; et tunc sunt transgressiones politiarum; quia oportet dicere quod vel subditi non sint cives, vel quod in aliquo communicent utilitate civitatis.

Deinde cum dicit vocare autem consuevimus etc., distinguit utrasque politias per propria nomina.

Et primo rectas. Secundo vitiosas, ibi, transgressiones autem etc..

Dicit ergo primo, quod si sit monarchia, id est principatus unius, vocatur regnum consueto nomine si intendat utilitatem communem. Illa vero politia in qua pauci principantur propter bonum commune, plures tamen uno, vocatur aristocratia, id est potestas optimorum vel optima, vel quia optimi principantur, scilicet virtuosi; vel quia ordinatur talis politia ad id quod est optimum civitati et omnium civium. Sed quando multitudo principatur intendens ad utilitatem communem, vocatur politia, quod est nomen commune omnibus politiis.

Et hoc quod ista politia vocetur tali nomine, rationabiliter accidit: de facili enim contingit quod in civitate inveniatur unus vel pauci qui multum excedant alios in virtute: sed valde difficile quod multi inveniantur qui perveniant ad perfectum virtutis; sed maxime hoc contingit circa bellicam virtutem, ut scilicet multi in ea sint perfecti. Et ideo in hac politia principantur viri bellatores et illi qui habent arma.

Deinde cum dicit transgressiones autem etc., distinguit corruptiones dictarum politiarum per nomina. Et dicit quod dictarum politiarum sunt istae transgressiones: tyrannis quidem regni; oligarchia autem, id est principatus paucorum, aristocratiae transgressio est; democratia autem, id est potestas populi, id est vulgalis multitudinis, est transgressio politiae in qua multi principantur saltem propter virtutem bellicam.

Ex quo concludit quod tyrannis est monarchia, id est principatus unius intendens utilitatem principantis. Oligarchia vero est tendens ad utilitatem divitum. Democratia vero ad utilitatem pauperum: nulla vero earum intendit ad utilitatem communem.

Deinde cum dicit oportet autem Paulo etc., obiicit contra praedicta.

Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo est intentio: et repetit quae praedicta sunt. Secundo movet dubitationem, ibi, prima autem dubitatio est etc.. Tertio ponit solutionem, ibi, videtur igitur ratio etc..

Dicit ergo primo, quod oportet aliquantulum a remotiori discutere quae sit unaquaeque politiarum praedictarum cum habeat quasdam dubitationes. Ille qui philosophatur in unaquaque arte, quasi considerans veritatem et non solum respicit ad id quod est utile ad agendum, nihil debet despicere vel praetermittere, sed in singulis declarare veritatem.

Dictum est autem quod tyrannis est quaedam monarchia despotica id est dominativa politicae communitatis, quia scilicet utitur civibus ut servis.

Oligarchia vero est quando dominantur politiae illi qui abundant in divitiis. Democratia vero est quando dominantur politiae non illi qui possident multitudinem divitiarum, sed magis pauperes.

Deinde cum dicit prima autem dubitatio etc., movet dubitationem.

Et primo ponit dubitationem, secundo excludit quamdam responsionem, ibi, at vero siquis etc..

Dicit ergo primo, quod prima dubitatio est contra definitionem, scilicet democratiae et oligarchiae.

Dictum est enim quod democratia est quando dominantur in civitate egeni oligarchia autem quando dominantur divites; ipsum autem nomen oligarchiae designat principatum paucorum, nomen autem democratiae designat principatum populi sive multitudinis. Ponatur ergo quod in aliqua civitate sint plures divites quam pauperes, et divites sint domini civitatis: videtur, secundum hoc, quod sit ibi democratia, quae est quando multitudo dominatur; similiter autem si alicubi contingat quod pauperes sint pauciores, sed sint meliores et fortiores et dominentur civitati, sequetur, secundum hoc, quod sit ibi oligarchia quia pauci dominantur. Non ergo videtur quod sit bene definitum de politiis cum dictum est quod democratia est dominium pauperum, oligarchia dominium divitum.

Deinde cum dicit at vero si quis connectens etc., excludit quamdam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod in definitione oligarchiae est coniungenda paucitas divitiis; et in definitione democratiae est coniungenda multitudo paupertati; ita scilicet quod oligarchia sit in qua pauci divites principantur, democratia autem in qua multi pauperes. Sed hoc iterum habet aliam dubitationem: si enim sufficienter divisae sunt politiae, ita scilicet quod nulla sit alia politia praeter praedictas, non erit dare sub qua politia comprehendantur duae praedictae politiae: scilicet quando principantur vel multi divites, vel pauci pauperes.

Deinde cum dicit videtur igitur etc., concludit ex praemissis solutionem dubitationis.

Et dicit quod ratio praemissae dubitationis videtur manifestare, quod principes esse multos, per accidens se habeat ad democratias: et eos esse paucos per accidens se habeat ad oligarchias, eo quod ubique inveniuntur plures pauperes quam divites; et secundum hoc nomina sunt posita prout in pluribus invenitur. Sed quia id quod per accidens est, non est differentia specifica; ideo oligarchiae non distinguuntur a democratiis per se loquendo secundum multitudinem et paucitatem: sed id quo per se differunt sunt paupertas et divitia: alia enim est ratio regiminis quod ordinatur ad opulentiam et eius quod ordinatur ad libertatem quae est finis democratiae. Et ideo necesse est quod ubicumque aliqui dominantur propter divitias, sive sint plures, sive pauciores, quod ibi sit oligarchia; et ubicumque dominantur pauperes, ibi sit democratia: sed per accidens est, quod hi sint multi, et illi pauci. Pauci enim sunt, qui abundant divitiis, sed omnes participant libertate; et propter haec duo altercantur sibi invicem; dum pauci volunt praeesse propter excessum divitiarum, et multi volunt praevalere paucis, quasi aequivalentes eis propter libertatem.