DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De gloria Mariae,
Gloria Mariae in hoc multum consistit, quod de ipsa ab initio saeculi multa non solum dicta sunt, sed etiam figurata sunt gloriosa. Ipsa enim est illa civitas, de qua dicit Psalmista, Psai. lxxxvi. 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei, Nec solum dicta sunt, sed et dicuntur quotidie, et dicuntur usque in aeternum. Sed quae gloriosa? quod beatam eam dicunt omnes generationes. (Quaere titulo de humilitate ejus.) Christus enim Mariae Filius ipse heri, ipse hodie, ipse et in saecula .Et ipse qui antiquos inspiravit, ut de matre sua sub aenigmatibus gloriosa praedicerent : ipse et quosdam modernos illustrat, ut de ea gloriosa non taceant I et etiam usque ad finem mundi. semper aliquos illustrabit, ut matris praeconio nova semper aliqua superaddant.
Gloria Mariae sacerdotalis et regia generositas. Unde : Omnis gloria filiae regis, id est, M.ariae filiae David, ab intus . (Quaere expositionem titulo, quod Maria filia.) Propter hoc etiam appellata est virga Jesse, a quo immediate ortum habuit tribus regia.
In sanctificatione collata ei sanctitas, Unde, Ezechiel, III, 12 : Benedicta gloria Domini, id est, Maria, de loco suo, id est, de matris utero. Unde potuit dicere illud. Job, XXXI, 18 : Ab infantia crevit mecum, sanctitas , et de utero matrismeae egressa est mecum. Nota crevit : quia Mariae sanctitas semper augmentabatur, sed ineffabiliter in conceptu Salvatoris.
Omnimoda gratiositas. Unde, Proverb.XI, 16 : Mulier gratiosa inveniet gloriam scilicet omnimodae bonitatis et virtuositatis.
Conscientiae plena tranquillitas, quam peccatum non remordebat, de qua Apostolus, II ad Corinth. i, 12 : Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et, Job, XXIX, 20 : Gloria mea semper innovabitur, etc.
Spiritualis et vera paupertas, de qua Dominus dicit, Tsa. xlii, 8 : Gloriam, meam alteri non dabo. Gloria Domini praeelegisse paupertatem. Et hanc gloriam excellentissime dedit Filius, et inspiravit matri suae. Et sic exponendum, alteri, scilicet quam Mariae,
Singularissima humilitas, quam Deus respexit et adamavit, et merito cujus ipsam omni virtute et gratia adimplevit. Eccli. xliii, 10 : Species caeli gloria stellarum, Caelum Maria, cujus species humilitas, quam speciem Dominus concupivit juxta verbum Psalmistae : gloria stellarum, ornatus caeterarum virtutum, quarum humilitas theca erat et repositorium.
Primitiva et foecunda virginitas. Ipsa enim familiari Spiritus sancti consilio prima vovit virginitatem, et merito voti
hujus dedit ei Deus singularem foecunditatem. Unde, Isa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei. Libanus interpretatur candor, quo signatur virginitas.
Salvo flore singularis faecunditas. IJnde dictum est ei, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. De gloria ista dicitur, Osee, IX, 11, ubi loquitur de Christo et Maria : Gloria eorum a partu, ei ab utero, ei a conceptu, (Expone ordine praepostero, et quaere expositionem.)
Excellentissima maternitas : quia facta est mater Dei. Beatus Bernardus : " Haec est Virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Mariae, quod Filium unum eumdemque cum Deo Patre meruit habere communem. . " Item, Isa. xlii, 8, dicit Deus Pater : Gloriam meam, id est, Filium meum : quia gloria patris filius sapiens , secundum aliam litteram, alteri non dabo, quam Mariae : quia soli Mariae hoc privilegium debebatur.
Per partum ipsius humani generis redempta captivitas, et reparata libertas. Et hoc est unum et praecipuum et de illis gloriosis quae dicuntur de civitate Dei, id est, beata Maria. Per ipsam enim misit Deus redemptionem populo silo, Et, Joan. vili, 3b, dicit Filius ejus, qui Dei et ejus communis est Filius : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Summae honori ficentiae singularitas, cum in morte temporali mortis nexibus non est depressa, qui sunt putrefactio, vermis, et incineratio : sed in anima et corpore, ut vere creditur, licet non praedicetur, a Filio assumpta est in caelum. Unde et ipsa dicit cum Filio : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me . (Quaere expositionem titulo de sanctitate ejus.) Ideo dicitur, Cantic, viii, 5, quod ascendebat de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum, (Quaere expositionem titulo de aromatibus horti conclusi ''in fine capituli.)
Glorificati corporis cum suis dotibus ante diem judicii ei collata felicitas, in cujus figura dictum est, Esther, xv, 4 : Die tertio... circumdata est Esther gloria sua, etc. Dicit enim Miletus, Sardensis Episcopus, scribens ad Laodicenses, audisse se beatum Joannem Apostolum simpliciter praedicantem, quod ad preces Petri et caeterorum Apostolorum, die tertia transitus sui, ut creditur, suscitaverit Filius Dei suam benedictissimam genitricem.
Supra naturam angelicam exaltata in ea sicut in Filio nostra humanitas. Unde, Ezechiel. x, 4 : Elevata est gloria Domini desuper cherub. Judith., XVI, 27, dicitur de ipsa Judith in figura Mariae : Erat Judith diebus festis procedens cum magna gloria. Dies festi dies mensis Augusti, in quo mense multa et magna festa. Vel, dies festi dies aeternae claritatis, de quibus dicitur, Proverb.III, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus. Et in Psalmo lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, etc. Dies una claritas continua : sed dicitur dies pluraliter, quia in paradiso est alia claritas solis, id est, Christi : alia claritas lunae, id est. Mariae : et alia claritas stellarum, id est, caeterorum sanctorum . Item, de ista elevatione dicit Christo, Psal. VIII, 2 : Elevata est magnificentia tua super caelos, Maria dicitur magnificentia Dei : quia magnificata est a Deo, et magnificavit Deum, passive scilicet, et active. Passive : quia Deus magnificavit eam, Filium suum ei dando. Unde ipsa dixit, Luc. I, 49 : Fecit mihi magna qui potens est. Tria enim magna fecit ei. Deus. Primum magnum, ipsam in utero sanctificando. Secundum majus, ipsam gratia adimplendo. Tertium maximum, ex ea carnem assumendo. Active : quia ipsum magnificavit se tantum sub eo
humiliando, sicut quod in se non movetur, alterius humiliatione exaltatur. ideo dixit ipsa : Magnificat anima mea Dominum, etc. .
Supra totam caelestem curiam collata ei plenaria potestas. Unde dicit: In Jerusalem, scilicet, supercaelesti, potestas mea , imperandi videlicet virtutibus angelicis et animabus sanctis ad beneplacitu m m eu m, et introducendi in illud regnum quoscumque voluero (Istud multo metius invenies infra titulo de omnipotentia Mariae) Nec solum in regno caelorum data est ei singularis omnipotentia, sed in tribus regnis, scilicet caelestium, terrestrium, et infernorum, ut in nomine ejus omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum . Propter hoc ipsi soli convenit post Filium dicere illud. Matthaei, XXVIII, 18 1 Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, etc. Propter hoc in figura Mariae dictum est Judith, XIV, 10 : Tu gloria Jerusalem, etc. (Quaere expositionem titulo, Benedicta tu in mulieribus, post medium capituli.)
Orationum ipsius impetrativa virtuositas. Ostendit enim Filio ventrem et ubera, nec potest esse repulsa, ubi concurrunt et perorant omni lingua disertius haec clementiae monimenta, sicut dicit beatus Bernardus. Impetrat enim a Filio his pro quibus orat, gratiam compunctionis : quod signatum fuit quando impetravit nuptiatibus vinum 4. Impetrat eisdem gratiam reconciliationis, signata per mulier em Thecuitem, quae reconci 1 iavit patri sur.) David Absalom fratricidam . Impetrat eis ablutionem peccatorum, signata per Abigail, quae se obtulit in an- cillam ad lavandos pedes servorum David . Impetrat deletionem chirographi diaboli, signata per Esther, quae litteras A.Aman fecit irritari . D e quo c hirograph o dicitur, ad Coloss. II, 14 : Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, quod fecit Maria Filio mediante.
Misericordiae ejus indeficiens aeternitas. Unde, Osee, XIV, 17 : Erit quasi oliva gloria ejus. Oliva signat misericordiam : quia sicut liquor fructus ejus, id est, oleum supernatat omni liquori, sic misericordia omni virtuti. Et quia oliva semper viret et est immarcescibilis, signat misericordiae ejus immarcidam aeternitatem. Propter hoc dicit ipsa : Usque ad futurum saeculum non desinam , scilicet miseris et misereri.
Numquam alicui quantumlibet peccatori denegata ejus benignitas, scilicet si toto corde convertatur ad eam : et hoc patet in Theophilo, qui ipsam cum Filio abnegaverat. Propter hoc de ipsa canit Ecclesia : " Virgo singularis, inter omnes mitis, " id est, super omnes.
Quomodo misereatur ingratis etiam et indignis benigna studiositas de qua potest intelligi illud PsalmiIX, 12 : Annuntiate inter gentes studia ejus, quae scilicet studia studiose sunt praedicanda.
Ad exemplum ejus in personis innumeris aemulata virginitas. Unde : Adducentur regi virgines post eam, etc. , quia adolescentularum non est numerus ,
Memoriae ejus apud Christianos indeficiens aeternitas. Unde, Eccli. XXXIX 13: Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.