In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : " Haec dicit... qui ambulat in medio candelabrorum, " quae sequuntur : " Scio, " id est, approbo, et eligo. II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus,
" Opera tua " spiritualia.
Vel, " Scio, " id est, scire te facio. Sic accipitur scire, Genes.XXII, 12 : Nunc cognovi quod times Deum, id est, cognoscere te feci.
" Opera tua, " id est, mercedem operum tuorum : " et laborem tuum, " id est, afflictionem corporis. Nota : Triplex est labor : cordis, scilicet, dolor de peccatis. Psal. VI, 7 : Laboravi in gemitu meo. Oris, id est, eruditio oris. Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamatis. Operis, id est, afflictio corporis. Psal. lxxii, 5 : In labore hominum non sunt, etc. De his tribus potest exponi quod dicitur, Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus.
" Et patientiam tuam, " qua mala toleras, et mala inferentes amas. I ad Corinth. XIII, 4 : Charitas patiens est, paenas tolerando : benigna est, inferentes diligendo.
Vel, " Patientiam tuam, " qua praemium dilatum sine murmure exspectas : quia. Marc. XI, 24 : Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
" Quia non potes sustinere malos, "
Scilicet in tua dioecesi, et tuo consortio, quin expellas eos : secundum illud Exodi, XII, 18 : Maleficos non patiaris vivere.
" Et tentasti eos, " id est, probasti fidem illorum, et doctrinam, secundum illud epistolae primae Joannis, IV, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus." Qui se dicunt Apostolos, " id est, missos a Christo " esse, et non sunt, " secandum illud Jeremiae, xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant.
" Et invenisti eos mendaces, " scilicet in vita, et doctrina.
" Et patientiam habes, "
Scilicet, in malis quae ipsi inferunt et per se, et per alios. Eccli. II, 4 : In humilitate tua patientiam habe, etc.
" Et sustinuisti, " scilicet non superatus malis illatis, nec dejectus.
Vel, " Sustinuisti, " id est, sursum tenuisti non depressus, " propter nomen meum, " quasi non propter temporalis lucri cupiditatem, nec propter vanam hominum laudem, sed propter nomen meum, scilicet, super te invocandum. Jerem. XIV, 9 : Nomen tuum invocatum est super nos. Item, in te confirmandum. Matth. VI, 9 : Sanctificetur nomen tuum. Item, a te honorandum. Luc. VI, 22 : Beati erilis cum vos oderint homines..., et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Filium hominis.
Vel, " Propter nomen.meum, " scilicet, glorificandum, et exaltandum.
Vel, " Propter nomen meum " ellective, hoc est, quia virtus nominis te juvat, nec posses aliter sustinere : quia, Proverb. xviii, 10 : Turris fortissima nomen Domini: ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
" Et non defecisti, " id est, non succubuisti stratus tribulationibus.
Sed contra : Statim subditur, v. 4 : " Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti : " ergo defecit.
Respondeo. Duplex est defectus. Unus qui est casus in peccatum : isto defectu, non defecit. Alius qui est recessus a fervore charitatis : et de hoc loquitur infra immediate. Non enim tantum fervorem charitatis in impugnando haereticos sicut in principio habuit.
" Sed habeo adversum te quod charitatem tuam primam reliquisti. "
Posita commendatione, hic ponitur increpatio : et (sicut dicit Haymo) non redarguit ipsum ratione sui, sed ratione malorum qui suberant ei. Unde Haymo : " Supra locutus est sanctis, nunc autem loquitur reprobis. "