Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur:
" Puella non est mortua, "
Mihi, " sed dormit, " quia ita facile est mihi suscitare eam, sicut a somno excitare illam. Joan. XI, 11 : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.v. Et irridebant eum, "
Arbitrantes quod de dormitione somni diceret, et eam esse mortuam nesciret.
" Ipse vero, scilicet Jesus, ejectis omnibus, " qui indigni erant interesse tanto miraculo. Matth. VII, 6 : Nolite daresanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Sic Joseph ejecit aegyptios, ut nullus interesset alienus agnitioni mutuae inter eum et fratres suos .
" Assumit patrem et matrem puellae, " quos in fide confortatos tanto miraculo honorare disponebat : quia, sicut dicitur, Luc. VII, 4, multi pro illis allegabant, quod digni essent tanto beneficio . Ad Romam xiii, 7 : Cui honorem, honorem.
" Et qui secum erant, " tres Apostoli quos specialiter instrui voluit, " et ingreditur ubi puella erat jacens, " in secreto cubilis. Cantic. III, 4 : Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae." Et manum, "
Quae potentiam operativam animae rationalis designat, " tenens puellae, " ut tactu vivificae suae manus vita rediret ad mortuam, " ait illi. " Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
" Talitha, cumi. " Et subjungit Evangelista post verbum Hebraeum, " quod est interpretatum Puella, " hoc est, o puella, quia vocavit ad vitam. Ad Romam IV, 17 : Qui vivificat mortuos, vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt.
Et " tibi dico, " imperando, " surge, " hoc est, ad vitam et sanitatem sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
" Et confestim, "
Sine mora temporis. Et ut divinum, et non naturale esse factum intelligatur.
" Surrexit puella, " Act. IX, 40 et 4i : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit. Dans amiem illi manum, erexit eam.
" Et ambulabat, " in testimonium restitutae sanitatis.
" Erat autem annorum duodecim. "
Hoc dicit ad miraculi commendationem : quia jam pubes erat, et nubilis : quia infantes ex nimio humore cerebri, saepe simile aliquid lethargiae patiuntur, sed praecipue puellae. Sed hoc non patiuntur ad pubertatem venientes : et ideo non aliquid simile lethargiae passa fuit, sed erat vere mortua.
" Et obstupuerunt, " parentes, et Apostoli, et alii qui aderant, " stupore magno, " hoc est, admiratione stupenda. Act. III, 10 : Impleti sunt stupore ei exstasi in eo, quod contigerat illi.
" Et praecepit illis vehementer, "
Praecepto disciplinae erudivit gloriam declinare, " ut nemo id sciret, " ad. glo- riam, suam : sed: ad gloriam Dei dilatandam, illud scire conveniens erat. In praecepto enim disciplinae non intenditur actus simpliciter, sed aliquid circa actum, sicut obedientia vel cautela : haec autem cautela inanis gloriae intenditur maxime apud principem, qui de pompa mundi tentabatur. Tob, XII, 7 : Opera Dei revelare ei confiteri honorificum est. Et, ibidem, v, 6 : Benedicite Deum coeli, coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
" Et dixit dari illi manducare, "
Scilicet puellae suscitatae, ut exterioribus viribus restitutis, scilicet, insumptionis cibi, et digestionis, et nutritionis, veritas ejus resurrectionis probaretur : qui enim phantastice surgunt, hos actus nutritionis non habent. Unde et Luc. XXIV, 41, cum Dominus suam discipulis vellet probare resurrectionem, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur. Hoc est igitur quod dicit.