PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XXXIX,

De Contritione.

A. Contritio vera est dolor p ro peccatis voluntarie assumptus, pro quantitate et qualitate criminum, cum proposito confitendi et satisfaciendi, proveniens ex gratia gratuita. Dolor enim naturalis, vel. dolor sine gratia, nihil prodest aut valet. Quantitatem doloris exprimit Jeremias, cum dicit : Lucium unigeniti fac tibi . Hanc praecepit Dominus in Joele, dicens: Scindite corda vestra . Ad hanc scissionem valent spinae, clavi, virgae, flagella, crux et lancea, quae scindebant corpus Domini nostri Jesu Christi.

Vera contritio rara est, teste D. Gregorio. Sciendum, quod sunt quidam qui etiam saeculum relinquentes, lotum quidem quod habent, offerunt: et tamen in bonis quae a eunt, non compunguntur.

Nec semper credendum est veram esse compunctionem, ubi gemitus apparent et lacrymae : nam ex timore inferni, vel

ex consideratione alicujus damni, vel ex naturali dolore, vel ex naturali compassione, saepe solent talia provenire: cum recordatur aliquis enormitatem scelerum suorum, vel. acerrimam passionem Jesu Christi. Ad veram contritionem exigitur dolor de omnibus peccatis commissis, et de omnibus bonis omissis, et de omnibus gratiis neglectis sibi et universitati: et etiam quae occasione sui, committi vel negligi potuerunt.

B. Ad veram contritionem inducere nos debet, si fideliter cogitamus quid per peccatum amisimus, scilicet Spiritum sanctum cum suis donis: omnesque gratias gratuitas, amicitiam Trinitatis, societatemque coelestis curiae. Item, quid acquisivimus per peccatum, aeternam scilicet mortem, maledictionem Dei Patris: teste Psalmista : Maledicti qui declinant a mandatis tuis : odium Domini nostri Jesu Christi, qui odit omnes operantes iniquitatem : elongationem Spiritus sancti, qui etiam aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, sicut dicitur in libro Sapientiae . ''Multo magis autem ab his operibus malis. Haec enim pejora sunt et horribiliora, quam ipsa paena sig. ehennae, ut dicit D. Chrysostomus .

Ad idem nos inducere debet utilitas maxima, ex ea proveniens. Nam minima contritio omnes animae maculas delet, mortem aeternam occidit, benedictionem Dei Patris confert, amicitiam Filii Dei reddit, familiaritatem Spiritus sancti societatemque civium supernorum restituit. Et quantumque sit parva contritio, magis satisfacit quam maxima eleemosynarum largitio. Hoec omnia saepe ponderata in statera cordis, inductiva sunt verae compunctionis.

C. Argumentum verae contritionis habet, qui in tantum detestatur peccati immunditiam, quod omnem paenam purgatorii libentius eligeret, quam quod contra benignissimum Deum umquam peccatum aliquod efficeret. Et qui ad paenam infernalem se potius exhiberet (sicut Eleazarus), quam umquam de caetero, ex

proposito aliquod peccatum committeret. Quod etiam eligendum esse dicit D. Augustinus . Et qui paenam omnium martyrum libentissime sustineret, ut per hoc mereri posset, quod de caetero aliquod peccatum numquam perpetraret. Et qui ad omnem afflictionem infirmorum et pauperum se offerret, ut pro offensa Deo digne satisfacere posset.

D. Argumentum falsae contritionis habet, qui quamvis peccata commissa vehementer defleat, tamen continuo post dolorem., eadem vel alia committere non formidat. Contra hoc dicitur in Ecclesiastico : Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?

Similiter, Qui de peccatis praeteritis dolet, et de caetero peccata dimittere non, proponit : scilicet superbiam, invidiam, carnalem amicitiam, carnis delectationem, injustam possessionem. De qua dicit D. Augustinus : " Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum . " Contra hoc dicitur in Ecclesiastico : Unus aedificans, et unus destruens I quid prodest illis, nisi labor ? Destruit qui de peccatis dolet : aedificat qui in voluntate peccandi manet. De tali aedificatione dicit D. Augustinus : " Ex voluntate perversa, facta est libido : et dum servitur libidini, facta est consuetudo : et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas . "