De distinctione possibilis, et de differentia possibilis et contingentis.
Ad intelligentiam ergo eorum quae dicta sunt attende, quod sicut dicit Avicenna, ens possibile dividit ens cum eo quod est ens necesse. Et cum ens necesse sit quod nullo modo est in potentia, erit ens necesse quod nullam habet causam : quia ens quod habet causam quocumque modo, est in potentia comparatum ad causam illam secundum id quod est in ea. Et per oppositum ens possibile est, quod habet causam, et possibile est secundum quod comparatur ad causam illam, et secundum quod per esse dependet ab illa : et sic omnia causata possibilia sunt : et hoc modo ens necesse non est ens possibile, nec e converso : quia impossibile est quod non causatum sit causatum, vel quod ens causatum sit non causatum. Dicitur autem aliter necesse esse in enuntiationibus, quando scilicet coinhaerentia praedicati cum subjecto inevitabilis et necessaria est. Tale necessarium non est ens necesse : quia tale necessarium esse nihil prohibet habere causam : quinimo illud possibile praedicatur de eo quod est necesse esse causam habente.
Alio modo aliquid dicitur possibile non ad esse, sed ad operationem vel actionem : et quia actio vel operatio non est nisi secundum potentiam activam, hoc modo dicitur possibile quod aliquid agendi habet potestatem sive facultatem : et hoc est dupliciter. Jam enim illa facultas sive potestas inest ex forma naturali, aut ex anima rationali vel sensibili. Et si inest a forma naturali : tunc agit per necessitatem, et quantum est de se non potest non agere : quia se- cundum talem potentiam quantum est de se semper in actu est. Et si aliquando non agit, hoc est per accidens : quia scilicet non habet in quod agat : et ideo hoc possibile secundum se non est ad opposita, sive illa sumantur ut contraria, sive ut contradictoria : tale enim possibi le non agit aliquid, et suum contrarium ut calidum et frigidum : et non possunt agere et non agere simul, quae sunt contradictoria. Si autem est ab anima : tunc non potest esse ab anima vegetabili : quia illa ut natura per necessitatem agit. Quamvis autem actiones animae sunt oppositae, sicut ambulare, vel non ambulare : videre, vel non videre : imitari aliquid, vel fugere : tamen quia ubi sensibilis est praeter rationem, ibi agitur a natura, et ideo in multis uno modo se habet, sicut hirundo una nidum facit sicut alia, et in tempore quo una facit, facit et alia, et non invenitur quod aliqua tunc non faciat : ideo non ita apparet in potentiis animae sensibilis, sicut in potentiis rationis. Illae enim a natura aguntur : sed ipsa ratio domina est suarum operationum, et potest agere et potest non agere, et agere hoc et oppositum illius per unam et eamdem potestatem, qua possibilis dicitur ad operationes. His ergo modis dicitur possibile secundum potentiam activam. Et hoc quidem quod est secundum potentiam naturalem irrationalem, non removetur a necessario, sed id quod est secundum potentiam animalem et maxime rationalem.
Dicitur adhuc possibile secundum potentiam materialem ad esse, quae, inquam, potentia est cum privatione, sicut possibile fieri vel generari vel possibile esse : et hoc (quia cum privatione est) est ad esse et ad non esse : et sequitur quod possibile est esse, et possibile est non esse : et hoc possibile secundum modum opponitur ei quod est necesse esse.
Et attende quod sive possibile active dicatur secundum potentiam activam, quae est rationalis et ad opposita, sive secundum potentiam materialem disposi-
tam vel indispositam, utroque modo dupliciter accipitur, scilicet ut ante actum, vel ut in actu existens : et hujus exemplum est quod dicitur de aliquo, possibile est eum ambulare quando sedet vel jacet : et dicitur de eo, quod possibile est eum ambulare quando jam ambulat. Dicitur etiam de aliquo, quod possibile est eum fieri vel esse antequam sit : et dicitur de aliquo, quod possibile est eum esse quando est, et ante actum plus habet de potestate et de potentia. Quando autem est in actu, plus habet de actu quam potentia. Et ideo ante actum acceptum est ad opposita et removetur a necessario. In actu autem existens majorem habet accessum ad necessarium quod semper in actu est. Cum defectu tamen : quia deficit ab eo, sicut illud quod est in actu permixto cum potentia, deficit ab eo quod est in actu puro : et quia accedit ad necessarium, cum reduplicatione actus fit necessarium, sicut dicimus, quod hominem necessarium est ambulare dum ambulat.
Omnibus ergo dictis modis dicitur possibile. Possibile autem in genere acceptum abstrahit ab omnibus his, et habet ad ista vel communitatem generis vel communitatem analogiae. Et ideo sicut animal praedicatur de homine, et universale praedicatur de particulari : nec tamen oportet, quod secundum omnes suas species praedicetur de ipso : animal enim de homine non praedicatur secundum speciem animalis quae est asinus : ita possibile in genere acceptum (quod commune est ad omnes modos possibilium qui dicti sunt) praedicatur de necessario : et sic possibile in communi acceptum sequitur ad necessarium.
Adhuc autem contingens esse convertitur cum possibile esse : et non est verum quod quidam dicunt, quod contingens differat a possibili in hoc, quod contingens dicat extensionem temporis in futurum, et possibile non dicat illud : pos- sibile enim ante actum acceptum extenditur in futurum. Sed in hoc differunt possibile et contingens : quia possibile simpliciter dicit potentiam vel agentem vel materialem, et variatur secundum potentiae talis varietatem. Contingens autem respicit causam quae non est per se causa : et ideo distinguitur secundum causae distinctionem . Si autem est causa non per se ad esse disposita et inclinata, dicitur contingens natum sive ut in pluribus. Si autem causa est indisposita et non inclinata ad unum plus quam ad aliud, dicitur contingens ad utrumlibet. In hoc ergo differt a possibili, et facit modum diversum ab ipso.
De necessario et impossibili dictum est in praecedentibus : quia universaliter respiciunt omne tempus, et quoad tempus sunt universalia, licet non secundum distributionem subjectorum. Et idem est, quod negatio praeposita vel postposita facit contrarietatem vel contradictionem : contrarietatem praeposita, et postposita contradictionem, ut Socratem non necesse est esse, et Socratem esse est necesse: hoc autem non est de aliis.
Notandum est quod sicut diximus in praehabitis, quod appellatio dicti de quo praedicatur modus, ut modus compositionis ipsius dicti, est appellatio termini discreti sub hoc communi quod est dictum vel enuntiabile : et ideo haec est singularis, omnem hominem currere est contingens. Et ideo notandum quod quatuor modis propositio sive enuntiatio dicitur singularis. Primus modus est quando subjectum sive suppositum significatione sua (per qualitatem quam significat) est discretum, ut Socrates legit. Secundo modo dicitur singularis quoad significationem alicujus discretionem facientis circa terminum communem in subjecto positum, sicut cum dicitur, ille homo legit. Pronomina enim discretiva sunt et maxime per demonstrationem. Tertio modo dicitur singularis quando sub-
jectum simpliciter stat pro essentia simplici quam significat cum dicitur, homo est species. Quarto modo dicitur singularis quando privatur a termino communi qui est in subjecto, hoc quod est praedicari de pluribus, quod solum facit per terminum universalem sive communem, sicut cum dicitur, omnem hominem currere est possibile. Hujus enim dicti quod subjicitur appellatio, est appellatio termini discreti.
Quamvis autem sic singulares sint modales enuntiationes, tamen ex situ negationis efficiuntur omnis quantitatis, hoc est, et universalis et particularis : et hoc est ab universalitate temporis, et non appellationis. Unde omnes quae sunt in prima linea primae dispositionis, superius determinatae sunt particulares affirmativae. De prima enim linea sunt istae, possibile est esse, contingens est esse, non impossibile est esse, non necesse est non esse. Omnes autem quae sunt in secunda linea sunt particulares negativae, ut possibile est non esse, contingens est non esse : non impossibile est non esse, non necesse est esse. Omnes autem quae sunt in tertia linea, sunt universales negativae, scilicet non possibile est esse, non contingens est esse : impossibile est esse, necesse est non esse. Omnes autem quae sunt in quarta linea sunt universales affirmativae, scilicet non possibile est non esse, non contingens est non esse : impossibile est non esse, necesse est esse : et accipienda est quantitas quoad tempus et non quoad supposita, sicut diximus in ante habitis. Attendendum etiam est quod quamvis modalis enuntiatio sit singularis quoad totum dictum, tamen quoad subjectum dicti potest esse universalis vel particularis vel indefinita vel singularis : universalis, ut omnem hominem currere : particularis, ut aliquem hominem currere : indefinita, ut hominem currere : singularis, ut Socratem currere. Modus enim quamvis sit praedicatum enuntiationis, tamen est modus dicti qui ad compositionem dicti habet referri. Hoc enim non est inconveniens, quod aliquid respectu diversorum sit praedicatum et modus.