Scholium.
Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secundum pluralitatem conclusionum demonstrabilium, hic ipsis probat,et improbat argumentis. Sed in Theologia visus est mutasse sententiam, praesertim q. 3. prologi q. 2. laterali num. 5. et 1. d. 3.q. 7. num. 41. sig. . Ad secundum et 3. d. 36. q. un. n. 21. ubi circa hoc se citat in loco illo 1. 6. Metaph. Quare et commentarios in Metaphysicam, et quaestionem hanc ante opus Oxonien. scripsisse manifestum est.
Quantum ad primum articulum sic procedam : Primo, recitabo duas opiniones cum motivis suis. Secundo, arguam contra utramque. Tertio, dicam quantum ad istum articulum, illud quod videtur mihi probabilius. Quantum ad primum, dicunt aliqui quod unitas et distinctio scientiarum sumitur ex unitate et pluralitate conclusionum demonstrationis: sic quod respectu plurium conclusionum demonstrabilium sunt distinctae scientiae, et quot sunt tales conclusiones tot sunt scientiae. Ista opinio confirmatur primo sic : Scientia ut haberi potest ex primo Posteriorum, text. comm. 5. est habitus cognitivus conclusionis; igitur alterius conclusionis scientiae est alius habitus scientiflcus specie. Consequentia probatur sic : Scientiae dividuntur per scibilia, sicut habitus per objecta ; sed diversae conclusiones specie distinctae sunt scibiles specie ; ergo respectu earum diversae scientiae specie.
Item, habitus generantur ex actibus; igitur actus differentes specie, causabunt habitus differentes, scilicet specie; sed ratio diversarum conclusionum specie, sunt actus differentes specie : primo, quia plus differunt actus considerandi diversas conclusiones specie, quam actus considerandi eamdem conclusionem, et isti differunt numero ; igitur quibus considerantur diversae conclusiones differunt plus quam numero; sed illa quae differunt plus quam numero, differunt specie: ergo actus considerandi distinctas conclusiones specie, differunt specie, et per consequens habitus generati ex actibus erunt differentes specie.
Item, demonstratio est syllogismus faciens scire, primo Posteriorum, text. 5. igitur distinctae demonstrationes specie, causabunt distinctas scientias specie; sed diversarum conclusionum specie sunt diversae demonstrationes specie. Probatur, quia plus differunt demonstrationes circa diversas conclusiones specie, quam demonstratio una circa eamdem conclusionem pluries iterata ; demonstrationes autem iteratae circa eamdem conclusionem differunt numero, et per consequens et demonstrationes circa diversas conclusiones differunt specie, quia differre plus, quam numero est differre specie.
Secundum istam opinionem patet quid esset dicendum ad quaestionem ; quia cum innaturali Philosophia includantur multae conclusiones, naturalis Philosophia non est scientia una, sed plures et tot, quot conclusiones continet. Ponit et ista opinio cuilibet complexo correspondere distinctum habitum, et quia aliud complexum est principium, et aliud complexum conclusio, dicit quod habitus conclusionis et principii est alius, et alius.
Contra istam opinionem arguo sic, primo : Si cuilibet conclusioni correspondet una scientia, nullus habitus includens plures conclusiones specie distinctas, erit habitus unus, nisi unitate aggregationis, et per consequens cum Geometria includat conclusiones multas, Geometria non erit habitus unus, cujus contrarium innuit Philosophus primo Posteriorum.
Item, secundum istam opinionem videtur quod tanta sit unitas naturalis scientiae et Geometriae, quanta est unitas naturalis scientiae tantum, quia naturalis scientia et Mathematicapossunt dici una scientia unitate aggregationis : sed inconveniens est dicere tantam unitatem habere scientiam naturalem et Mathematicam, quantam habet naturalis tantum: igitur non omnis scientia includens plures conclusiones specie distinctas, est una tantum unitate aggregationis: plurium ergo conclusionum poterit esse una scientia formalis.