Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Concludit Scripturam sacram esse necessariam ; quod probant auctoritates adductae quaest. 1. num. 2. et tres rationes ibi adductae num. 6. 7. et 14. Docet etiam esse sufficientem, quia docet nostrum finem in particulari, ejusque circumstantias ac media ad consequendum eum. Non negat traditiones, quia has Scriptura docet 2. ad Thess. 2. Tenete traditiones, et Joan, 16. et ult. Vide Doctorem 1. d. 11. ubi ait multa teneii de fide, quae non habentur expressa in Scriptura.
Habito (a) igitur contra haereticos quod doctrina Canonis est vera, videndum est secundo, an sit necessaria et sufficiens viatori ad consequendum finem suum.
Dico igitur quod ista tradit, quid sit finis hominis in particulari, quia visio et fruitio Dei, et hoc quantum ad circumstantias ejus appetibiles, puta quod ipsa habetur post resurrectionem ab homine immortali, et in corpore et in anima simul sine fine. Ipsa etiam determinat quae sunt necessaria ad finem et quod illa sufficiant, quia decem mandata Matth. Si vis ad vitam ingredi serva mandata, de quibus habetur in Exod. Horum etiam explicatio, et quantum ad credenda, et quantum ad speranda, et quantum ad operanda explicatur ex diversis locis Scripturae. Proprietates quoque substantiarum immaterialium in ea traduntur, quantum possibile est et utile viatori nosse. Ista ergo conferendo ad tres rationes quibus innititur solutio quaestionis praecedentis, patet quod sacra Scriptura sufficienter continet doctrinam necessariam viatori.
Ad primum (b) argumentum principale; ad minorem respondeo quod lex naturae paucioribus fuit contenta, quae memorialiter ad filios per patres devenerunt. Illi etiam homines magis erant praediti in naturalibus, et ideo modica doctrina inspirata potuit eis sufficere. Vel aliter ad illud et ad aliud de lege Moysi, potest dici quod ordinatus processus Scripturae ostendit ejus doctorem secundum Au gustinum 83. quaestionum, quaest. 53. Ad secundum (c) dico quod dulcius capitur, quod latet sub aliqua sententia litterali, quam si esset expresse dictum, et ideo ad devotionem conferunt illa, quae expressa sunt in novo Testamento sub figura velata fuisse in veteri. Hoc quoad caeremonias. Sed quoad historias, in quibus exempla sunt legis declarativa, similiter ex toto processu Scripturae patet ordinata Dei gubernatio respectu hominis et totius creaturae.
(d) Ad tertium, Origenes in homilia de Arca Noe dicit : Nulla scientia omnia scienda explicavit, sed illa ex quibus possunt alia sufficienter elici. Unde multae veritates necessariae non exprimuntur in Scriptura, etsi ibi virtualiter contineantur sicut conclusiones in principiis, circa quarum investigationem utilis fuit labor expositorum et Doctorum.
Et si objicias, multa in actibus humanis sunt dubia, utrum sint peccata mortalia, etiam suppositis omnibus doctrinis Doctorum et expositorum. Respondeo, non est dubia via salutis simpliciter, quia a talibus tanquam a periculosis debet homo sibi cavere et custodire se, ne homo, dum se exponit periculo, incidat in peccatum. Quod si noluerit quaerere salutem, sed non curando exponat se periculo, ubi forte de genere actus non est peccatum mortale, tamen peccabit mortaliter se tali periculo exponendo.