IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De tertio articulo apparet ex primo, etc. Conclusio hujus articuli est communis, nempe pro omni statu viae, regnante morbo fuisse remedium ejus: quod vero fuerit illud, et an proprie fuerit Sacramentum in specie, declarabitur infra. Solum enim est controversia de remedio legis naturae, an fuerit determinatum ; et de Circumcisione fueritne per se efficax, de quibus sub finem quoest. 6. et 1.
Per oppositum hujus docet in patria et statu innocentiae, in quibus non est aut fuit morbus, non instituenda esse Sacramenta, quamvis in statu innocentiae posset esse profectus instructionis et scientiae ex sensibilibus, non sufficit ad institutionem Sacramenti, cum ibi nullum esset impedimentum salutis, quod removeri deberet per medicinam.
Haec sententia communis est, eam tradit D. Thomas in 4. d. 1. art. 2. q. 2. Richardus ibidem q. 1. Gabriel. q. 2. art. 2. con. 1. Paludanus q. 3. con. 2. Major q. 4. Soto dist, 1. q. 2. art. 2. Cajetanus 3. p. q. 61. art. 2. et Vasquez disp. 130. cap. 2. 3. et 4. Hugo de S. Victore lib. 1. de Sacramentis, cap. 3. et 5. et in sum. part. 9. cap. 1.
Caeterum Suarez disput. 3. postquam praemisit sect. 2. fore ibi cultum visibilem et sacrificium sect. 3. dicit, si Christus incarnaretur, Adamo non peccante,
probabilius etiam ibi fore Sacramenta, ut sacrificium et Sacramentum Eucharistiae, quia hoc Sacramentum est maxime per se appetibile, secluso ordine ad peccatum, seclusa significatione passionis, quae tunc non foret.
Hanc impugnat Vasquez. Primo, ex eo quod Christus non venisset, si Adam non peccasset: ergo tollitur suppositio inferens connexionem extremorum, nempe Sacramentorum cum eo statu, mediante adventu Christi, in Deo autem non fuit alia determinata dispositio distincta a definitione ipsarum rerum, ex quibus alia dependent, nempe ordinatio Sacramentorum ab adventu Christi, et peccato Adami; et quaestio est de Sacramentis, quae nunc habemus. Unde sicut tunc, perseverante, scilicet Adamo, Christus non venisset, sic etiam nihil haberemus eorum, quae ex meritis ejus conceduntur, quia ablata causa tollitur effectus. Sacramenta autem, quae jam instituta sunt, ex Christi meritis ortum habuerunt, nec alia in eo casu Sacramenta instituta essent ; unde hae duae sunt falsae ; Si Christus non venisset, et status innocentioe perseverasset, alia sacramenta essent, etc. et: Si Christus non
O
venisset, et status innocentioe perseverasset, alia sacramenta non essent, etc. quia utrumque horum fore et non fore determinate sumpta nullam habet connexionem cum conditione illa, quod necessarium erat ut propositio esset vera. De alio autem decreto Dei, quod tunc haberet, nihil licet asserere, sive in unam, sive in alteram partem determinate.
Haec ratio quoad hypothesim de adventu Christi non fore si Adam non peccasset, non probatur, ideoque non urget contra Suarem, qui contrarium diceret, et supponit in suo discursu, nempe Christum venturum, si Adam non peccasset, neque adducta ad haec probatio est vera ;
demus enim illum statum non depsndisse a Christo, neque venturum Christum, nisi supposito lapsu Adami, non sequitur quin aliquem effectum, (qui nunc post lapsum dependet a Christo,) tunc habuissent homines, specificative loquendo, quamvis non ut dependentem a Christo, quia habuissent gratiam et opera, quae nunc dependent a Christo, licet in eo statu non referrentur ad Christum, data hypothesi ; ergo si non repugnat statui, potuerunt etiam habere sacramenta, quae etsi nunc, supposito lapsu, dependent a Christo, tunc non dependissent et habuissent eamdem efficaciam, quantum ad sanctitatem causandam, secluso ordine ad peccatum originale et redemptorem, nam, ut in articulo praecedenti dictum est, non a causa meritoria habent Sacramenta efficaciam, sed a principali, qualis nequit esse meritoria, ut optime Doctor habet infra dist. 48. quoest. 1. in simili de dominio Christi, et potestate judiciaria.
Causa enim meritoria supponit semper principalem, a qua impetrat, et quae acceptat ejus merita, ob quae, tanquam motiva, inclinatur ad ponendum effectum, qui impetratur, et qui alioquin poni posset absque impetratione, et ex alio motivo, cessante merito; in statu autem innocentiae perinde Deus posset vel ex gratia operante, vel per sacramentum institutum reducere praedestinatum ad terminum gratiae proportionatum gloriae, ad quam praedestinatus est.
Deinde multi docent Christum venturum in eo casu, ut causam meritoriam, vel certe ut finalem et exemplarem, et sic ab eo dependissent sacramenta illius status, si quae essent, vel primo, vel secundo modo, et consequenter habuissent connexionem ad ipsum. Utrum horum asseratur non est hujus loci ; videatur Doctor in 3. dist. 1. et Suarez ipse 3. p. tom. 1
disp. 40. et proleg. 3. de gratia, cap. 2. in fine.
Ex hoc etiam patet, secundam rationem Vasquez non urgere, quae talis est, nempe omnia Sacramenta quae nunc habemus, esse ex meritis Christi; ergo dato quod Christus venisset, non veniendo in carne passibili, cessasset mors, et passio ejus, ac proinde meritum, ex quo sortiuntur efficaciam Sacramenta, quia ablata causa in decreto Dei, aufertur etiam id quod ex illa definitum est.
Respondetur, ad probandum esse Christum etiam ut venientem in carne impassibili, juxta statum innocentiae, viatorem, secundum corpus, quod licet fuisset impassibile juxta conditionem status, tamen non fuisset gloriosum, et nihil proinde habuisset repugnans merito ; ac proinde probandum, inquam, erat non fore ut haberet influxum causae meritoriae in electos per opera congrua illi statui. i Secundo, probandum est quod unicum et solum motivum instituendi Sacramentura, fuerit meritum ipsum, quia idem effectus ex pluribus motivis extrinsecis haberi potest; sicut ipse adventus Christi ex variis motivis, et per diversa ratione decreta, est ordinatus, primo ut caput fieret et glorificator, et primogenitus omnis creaturae.
Unde Concilium Trident. sess. 6. c. 7. docet causas justificationis finales, esse gloriam Dei et Christi ; et ut appareat haec esse diversa ratio causandi, nempe finis et causae meritoriae, infra dicit Christum esse causam meritoriam ; in intentione vero primum est finis, quam ordinatio medii, qualis est causa meritoria, et mediator inter Deum et hominem, per quem hic reduceretur ad finem, ad quem primo est institutus.
Sic Sacramenta licet sint volita ex motivo meriti Christi, tamen hic est finis extrinsecus perficiens; intrinsecus vero est sanctificatio hominis, cui applicantur, qui est effectus intentus ab instituente et per se, et possunt manere secluso illo motivo extrinseco, sicut providentia seu decretum ordinandi hominem in finem supernaturalem, ex opinione Vasquez, praecessit ordinationem Christi, ut redemptoris. Ex quo decreto posset sufficienter haberi motivum assumendi hoc medium sacramenti, itaque rationes istae non multum urgent, sicut neque quaedam corollaria ex iis deducta cap. sequenti, quibus non insistimus ; melius ergo ipse Suarez petit rationem ex conditione et natura illius status, unde non repugnare illi institutio Sacramentorum. Ex quo statu nos torquemus argumentum in oppositum.
Probatur ergo conclusio aliter ex natura et. conditione hujus status, non fore in eo instituenda Sacramenta etiamsi perseverasset, quia ut constat ex Augustino variis in locis, (ut de corrept. et gratia, cap. 1. 10. 11. 12. Enchiridii cap. 106. de natura et gratia cap. 48. lib. 6. contra Julianum cap. 1. de Civit. lib. 14. cap. 23. et alias saepe, ) status ille fundabatur in justitia originali, neque patiebatur difficultatem in operando, neque errorem in cognoscendo, quae duo secuta sunt peccatum, tanquam paena, et profectus ejus positus fuit in meritis liberi arbitrii, cum gratia Dei, sine qua non. Unde Deus in eo statu reliquit hominem sibi, cum sola gratia quae dabat posse, non autem velle et operari, ut videret, inquit Augustinus, quid posset liberum arbitrium, quid vero suoe gratiae beneficium, iustitioeque judicium; ergo tali conditioni status non congruebant sacramenta. Patet consequentia, quia in eo statu, posita est gloria in meritis liberi arbitrii cum gratia, quae dabat potestatem, et consequenter alia media non expediebant, neque compati potuerunt cum statu.
Deinde eumdem statum habuit primus homo in paradiso, qualem habuerunt Angeli viatores, ut ubique Augustinus docet de utrisque disserens. Sed in Angelis fuisse sacramenta nemo asserit ; ergo neque in statu innocentiae fuissent in hominibus.
Tertio probabilius forte est et magis conforme Doctori ejusque principiis, Christum in eo statu venturum, non ut causam meritoriam, ex cujus meritis homines haberent gratiam et valorem operum ; ergo neque similiter ab aliis causis extrinsecis et instrumentalibus congruum erat omnes participare gratiam ex opere operato.
Quarto denique cessasset finis intrinsecus Sacramenti, quod ordinatum est ut medela infirmitatis, quia nulla fuisset in eo statu infirmitas. Haec ratio supponit Sacramentum institui debere ad salutem hominis viatoris, ut constat ex definitionibus supra explicatis. Contra tamen hanc conclusionem plura objici possunt desumpta ex statu innocentiae.
Objicies primo, ibi fuissent sacrificia aliqua per cultum sensibilem: ergo potuerunt esse Sacramenta. Respondetur cura Soto probabiliter, negando antecedens ex variis rationibus, quarum haec una est, quia finis sacrificii sensibilis tolleretur, quia cum cultus Dei tam internus quam externus per actus animae et corporis sufficienter et perfecte haberi possit sine sacrificio sensibili ; ibi sacrificium expiatorium non esset necessarium, quia non foret peccatum: impetratorium vero non esset, quia nulla esset indigentia ejus, si auxilia specialia cessarent, vel si essent ibi aliqua beneficia specialia vel communia impetranda, fieret impetratio per orationem mediante fide, spe et charitate, sic etiam sacrificium laudis fieret sine oblatione rei externae et sensibilis ; protestatio etiam divinae excellentiae et subjectionis creaturae perfecte fieret per actus proprios tam internos quam externos, unde ex fine intrinseco cultus, non sequitur ibi necessitas sacrificii.-
Non requireretur etiam ad distinctionem, neque ad significationem mysticam, sicut et alia instituta sunt post lapsum ad distinctionem populi fidelis, et ad designandum sacrificium crucis ; item ad exercitium, ne fideles in idololatriam laberentur.
Haec omnia cessassent in statu innocentiae, et dato antecedente, respondetur secundo, negando consequentiam et paritatem, quia in hoc distinguitur Sacramentum a sacrificio, ut illud sit in ordine ad sanctificationem institutum, sacrificium vero in cultum.
Objicies secundo ibi fore peccatum in aliquibus, vel saltem potuisse esse; eigo Sacramenti necessitas potuit esse et sufficiens ejus motivum. Respondetur in primis quantum ad peccatum veniale quod potuit compati cum statu innocentiae, habituali, ut tradit noster Doctor in 2. d. 21. quem sequitur Gabriel d. 22. q. 1. art. 1. dub. 1. Major quoest. 1. Bassolis quaest. 1. art. 1. cum reliquis nostrae scholae, Almainus 3. moral. cap. 21. et probabilem tenet Richardus d. 21. art. 3. q. 1. sicut et Vasquez 1. 2. d. 148. qui male tamen putat Doctorem asseruisse, quodcumque genus peccati venialis etiam per surrreptionem compati cum illo statu, quod non est verum, ut patet ex verbis ejus, quae manifeste loquuntur de illo genere peccati, quod ortum haberet ex libertate, sicut et Altisiodorensis de eodem loquitur, admittens fuisse compatibile cum justitia originali 2. p. sum. trad. 10. c.3. quoest. ult. et tract. 28. c. 2. quoest. 3. incidenti ad 4.
Hoc autem peccatum per surreptionem non ideo negaret Doctor non compati cum illo statu, quia formaliter ex ratione maculae illi repugnaret, sed in causa, quia nimirum ortum habet vel ex passione vel ex ignorantia, quae ille status, juxta communem Augustini et Scholasticorum sententiam non admitteret in 2. d. 22. et alias soepe.
Oppositum hujus docet S. Thomas in 2. d. 21. et 1. 2. quoest. 89. art. 3. ubi ejus commentatores. Sequendo autem hanc sententiam, nullum esset in eo statu peccatum veniale, et sic argumentum non urget. Supponendo etiam pro nunc primam, (de quaestione non disputamus nunc,) quae magis conformis est Augustino 14. de Civit. cap. 11. et lib. 41. de Gen. ad litteram cap. 5. et Magistro in 2.
d. 20. Respondetur ex peccato veniali, aut potestate ad ipsum, non colligi sufficiens motivum instituendi Sacramenti, quia neque de facto etiam Sacramenta sunt primario instituta ad effectum deletionis peccati venialis ; sufficiebant ergo alia remedia, quibus de facto extra sacramentum deletur.
Quantum autem ad peccatum mortale, sequendo sententiam Anselmi lib. 1. Cur Deus homo, si vicissent primi parentes, sibi et posteris meriti essent in effectu confirmationem, ita ut amplius non peccarent. Quae sententia cohaeret aliquibus locis S. Augustini, ut videre licet in jam citatis supra. Haec sententia supponit solos praedestinatos nascituros in statu innocentiae, quod docet expresse Gregor. lib. 4. Moral. c. 26. alias. 28. utrumque sequitur Doctor in 2.. d. 20. limitat taraen illam Anselmi, ut intelligenda sit de filiis, post etiam primam tentationem devictam, fore ut confirmarentur, quia non essent melioris conditionis quam primus parens. Doctorem sequuntur Gabriel, Bassolis, et alii nostrae scholae, quibus accedit Pererius lib. 4. in Gen. quoest, de procreatione mulieris.
Haec tamen confirmatio ex Doctore ibidem, non tolleret potentiam peccandi, sed ita provideretur, ut actu non peccarent.
Alii docent oppositum, quantum ad potentiam peccandi, sed primam sententiam Doctoris supponit Augustinus lib. 4. de Civit. cap. 10. lib. 9. de Gen. ad litteram cap. 3. lib. 1. Retract. cap. 13. ubi implicat conditionem perseverandi in justitia, necessariam fuisse ad obtinendam gloriam ; exponit proinde eos potuisse labi, et sequitur ex eo quod de facto est. Respondetur ex prima opinione evacuari objectionem, quia licet maneret potentia peccandi, tamen non sequeretur peccatum mortale ; quod perinde supposita etiam secunda sententia, dici potest, quia controversia est tantum, an haberent potentiam peccandi, et an confirmatio eam tolleret, etiam remotam, ex ea autem nemo asserit fore, ut aliqui certo et cum effectu peccarent.
Dato etiam quod peccarent, ut si nascerentur non solum praedestinati, sed etiam 1 reprobi, non sequitur inde fore, ut Sacramentis adjuvarentur, sed desererentur, sicut Angeli peccantes, et damnationis sententiam acciperent statim a peccato, quia in utrisque par status erat; sententiam insinuant verba Augustini lib. 4. de Civit. c. 10. Nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, quoe damnationem reciperet.
Quoad praedestinatos vero dico nullum lapsurum, quia per media illius status si perseverasset, prout ordinatus est in primo parente, pervenissent ad terminum sicut Angeli boni, sine lapsu.
Objicies tertio, saltem causa instructionis posse institui Sacramentum, ut ex sensibilibus intelligibilia cognosceret, quod non repugnat illi statui; ergo manet sufficiens ratio instituendi Sacramentum. Patet consequentia ex iis, quae praemissa sunt quaestione superiori art. 3. circa illam particulam definitionis Sacramenti, qua dicitur signum sensibile.
Respondetur, quod intelligibile quod ex Sacramento cognoscitur, est ipsa gratia quam confert et continet: unde Augustinus epist. 23. et de Catechizandis rudibus cap. 26. ad hoc genus significationis refert instructionem, quae ex Sacramento habetur ; et patet ratione, quia instruit praecise, qua signum est, et ducit in cognitionem signati, ac proinde instructio haec necessaria est, et tollitur sublato significato ; in eo autem statu non esset gratia sanans per modum medicinae, neque consequenter sacramentum per modum signi instruentis, quod affirmat Doctor illis verbis : Quia etsi tunc homo potuerit, inquit, ex sensibilibus cognoscere intelligibilia, tamen intelligibile fuit necessarium tanquam conferens ad salutem, removendo aliquod impedimentum salutis, ut scilicet dici possit proprie medicina, etc. ex quo sequitur non recte pro opposito citari a P. Suarez. Possunt hic plura dici circa cognitionem illius status, et modum cognoscendi ex sensibilibus, quae satis controversa sunt, sed magis apte ad alium locum spectant, nempe materiam de auxiliis ; quibus proinde supersedeo, donec opportunior locus offeratur, et major occasio quam sit textus praemissus Doctoris.