In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum (a) ratio formalis terminandi istam unionem sit proprietas relativa ?
Alensis 5. part. q. 2. m.1.3.5. D. Thom. 3.part. q. 3. art. 1 . Richard. hin art. 1 . quaest. 2. D. Bonavent. art. 1. quaest. 2. et dist. 5. art. 1. q. 1. Durandus dist. 2.q.i. Capreol.hic . quaest. unio. Gabr. q. 1. Alm. q. 1. Vasquez. 5. part. dist 26. Suarez 3. part. dist. 12. sect. 2 Baccon. 3. Serit. dist. 2 g. 2. Varro 3. Serit. dist. 1. guaest. 1.
Circa quintum quod praesupponit possibilitatem incarnationis, et quaerit de facto, scilicet de termino formali incarnationis : Utrum scilicet formalis ratio terminandi unionem naturae humanae ad Verbum sit proprietas ejus relativa ? Arguitur quod non, dupliciter : Primo quod nulla proprietas personalis, sed essentia terminat, quia per illam rationem convenit Verbo terminare unionem, per quam convenit sibi continere perfectionem suppositi creati, et per quam natura creata est in potentia obedientiali ad Verbum. Istae enim assignantur esse rationes possibilitatis incarnationis ex parte assumentis et naturae assumptae ; sed ista conveniunt Verbo per essentiam, non per aliquam rationem personalem, quae non est formaliter infinita, et ideo non continet formaliter perfectionem omnis suppositi. Similiter potentia obedientialis in creatura respicit omnipotentiam facientis, quae non est proprietas personalis, sed essentialis.
Praeterea, assumens communicat esse naturae assumptae ; sed esse in divinis est essentiale ; igitur aliquod essentiale, quod praecise est ratio essendi, est Verbo ratio terminandi.
Praeterea, quod non proprietas Verbi relativa, quia eo Verbum terminat formaliter unionem, (si persona est primus terminus unionis) quo Verbum formaliter est haec persona, sed non proprietate relativa est haec persona. Probo per illas rationes, quae adductae sunt dist. 26. primi lib. pro illa opinione, quaere ibi.