Beda. Recte christus oriens vocatur, quia nobis ortum verae lucis aperuit: unde sequitur illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Chrysostomus.
Tenebras hic appellat non materiales, sed errorem, et a fide distantiam.
Basilius. Tenebrosa enim erat plebs gentilis, quae idolorum cultu gravabatur, donec lux orta dispersit caliginem, et splendorem veritatis expandit. Gregorius Moralium. Umbra vero mortis oblivio mentis accipitur: sicut enim mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita, ita oblivio hoc quod interficit, agit ut non sit in memoria: unde Iudaeorum populus, qui dei oblitus fuerat, dicitur in umbra mortis sedere. Umbra etiam mortis mors carnis accipitur: quia sicut vera mors est qua anima separatur a deo, ita umbra mortis est qua caro separatur ab anima: unde voce martyrum dicitur: operuit nos umbra mortis. Per umbram etiam mortis imitatio diaboli, qui mors in Apocalypsi dicitur, designatur: quia sicut umbra iuxta qualitatem corporis ducitur, ita actiones iniquorum de specie imitationis eius exprimuntur.
Chrysostomus. Recte autem dicit sedent: non enim ambulabamus in tenebris, sed sedebamus. Theophylactus.
Non solum autem oriens dominus his qui in tenebris sedent illuminat, sed aliquid amplius facit: unde sequitur ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Via pacis est via iustitiae, ad quam direxit pedes, idest affectus animarum nostrarum.
Gregorius in evang.. Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus quando per illud actionum iter pergimus in quo ab auctoris nostri gratia non discordemus. Ambrosius. Simul et illud adverte, quam paucis elisabeth, quam multis zacharias prophetizet; et uterque sancto impletus spiritu loquebatur; sed disciplina servatur, ut mulier discere magis quae divina sunt studeat quam docere.