Consequenter cum dicit, et laetentur, ponit petitionem. Et primo ponit eam. Secundo subdit expositionem, in aeternum. Circa primum duo facit. Primo enim ponit quid petit, quia laetitiam; unde dicit laetentur: hoc est enim finis bonorum omnium. Ps. 67: justi epulentur et exultent in conspectu dei, et delectentur in laetitia.
Secundo, quibus petit, quia sperantibus: unde, qui sperant in te. Consequenter cum dicit, in aeternum exultabunt, exponit primo, et dicit, laetentur. Secundo, cum dicit, sperent, ibi, quoniam tu benedixisti justo. Laetitia namque sanctorum in patria est sempiterna: et ideo dicit, in aeternum: et secura; unde addit, et habitabis in eis: plena, propter quod subdit, et gloriabuntur etc.. Sempiterna quidem est, non temporalis: isa. 51: laetitia sempiterna super capita eorum etc.. Secura absque perturbatione: isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae; et ideo dicit, et habitabis in eis, sicut protector: unde Hieronymus habet, et proteges eos: Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Est etiam plena: et hoc patet ex quatuor. Primo ex gloria inde concepta; unde, gloriabuntur, quia non gloriatur quis de re nisi habeat eam excellenter. Sancti vero excellentissime deum habent; ideo dicit, gloriabuntur. Secundo ex materia: quia gloriantur de re plenissima, et de omni bono: joan. 16: usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: jo. 15: ut gaudium meum in vobis sit etc.. Et ideo dicit in te. Tertio ex societate: quia solus homo non potest bene gaudere de aliquo, sed quando amicos habet secum participes illius boni: et ideo dicit, omnes.
Ps. 86: sicut laetantium omnium habitatio est in te. Quarto ex perfectione, qui diligunt: hoc enim proprium est amicorum gaudere de bono amici, nec facile homo dimittit quod diligit.